LEX AEMILIA DE CENSORIBUS
  
( 434 BC )


     
Livius, IV, 24 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
2. Itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis uiribus exsequi nec aduersarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, 3. tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. 4. Contione itaque aduocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse : se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum. Maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. 5. Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram ; graue esse iisdem per tot annos magna parte uitae obnoxios uiuere. Se legem laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset. 6. Consensu ingenti populi legem postero die pertulit et "ut re ipsa" inquit, "sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico". 7. Deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum gratulatione ac fauore ingenti populi domum est reductus. Censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu mouerunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. 8. Quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam ; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum : 9. populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut uis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiuerit.
 

 
Livius, IX, 33 ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ).
 

 
Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in uolgus quam optimo cuique gratiorem. Is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante {censuram} et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, "dic agedum" inquit, "Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses." negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam ; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset, quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.
 

  
  
Links : Livius IV, 1-24 / IX, 31-35.
  


 
 
Traduction française