LEX
AELIA SENTIA ( AD 4 ) |
||||
|
||||
Augustus | ||||
|
||||
Iustiniani Institutiones, I, 5 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
3. Libertinorum
autem status tripertitus antea fuerat: nam qui manumittebantur,
modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani,
modo minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem
et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. sed dediticiorum
quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit,
Latinorum vero nomen non frequentabatur: ideoque nostra pietas,
omnia augere et in meliorem statum reducere desiderans, in duabus constitutionibus
hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis
Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem
quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur,
licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem
expulimus, quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente
nobis Triboniano, viro excelso, quaestore, antiqui iuris altercationes
placavimus: Latinos autem Iunianos et omnem quae circa eos fuerat
observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris suggestionem
correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes libertos,
nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis
modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus:
multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana,
quae sola in praesenti est, praestari. |
||||
Iustiniani Institutiones, I, 6 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
pr. Non
tamen cuicunque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem
creditorum manumittit nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem.
1. Licet autem domino, qui solvendo non
est, testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat
liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento
heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus
est qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia
Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat,
ut egentes homines, quibus alius heres extaturus non esset, vel servum
suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus,
aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant,
nec iniuria defunctus afficiatur. 2. Idemque
iuris est et si sine libertate servus heres institutus est. quod
nostra constitutio non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter
constituit, nova humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis
etiam libertas ei competere videatur, cum non est verisimile, eum quem
heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere
voluisse et neminem sibi heredem fore. 3. In
fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore
quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus
est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque
fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius
creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius
quam in his est sperant homines. itaque tunc intellegimus impediri
libertatem, cum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio
manumittentis et ipsa re, eo quod bona non suffectura sunt creditoribus.
4. Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit manumissi. 5. Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ductatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem et decem annis manumittatur. 6. Semel autem causa adprobata, sive vera sive falsa sit, non retractatur. 7. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat ut qui quattuordecim annos aetatis expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti, libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si is, cui totorum bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non permittebatur. quare nos similiter ei quemadmodum alias res ita et servos suos in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et libertatem eis possit praestare. sed cum libertas inaestimabilis est et propter hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dari prohibebat: ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint pervenire. |
||||
Gai Institutiones, I ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||
13.
Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut, qui serui a dominis
poenae nomine uincti sunt, quibusue stigmata inscripta sunt, deue quibus
ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse conuicti
sunt, quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inue
ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem domino uel
ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis
sunt peregrini dediticii.
18. Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores XXX annorum seruos non aliter uoluit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. 19. Iusta autem causa manumissionis est, ueluti si quis filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem aut alumnum aut paedagogum aut seruum procuratoris habendi gratia aut ancillam matrimonii causa apud consilium manumittat. 36.
Non tamen cuicumque uolenti manumittere
licet. 37. Nam
is, qui in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumittit,
nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem. 38. Item eadem lege minori
XX annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si [uindicta]
apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit. 39. Iustae autem causae
manumissionis sunt, ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum
aut conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius in
seruo minore XXX annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo
loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae, quas in minore
XX annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem
XXX annorum. 40. Cum ergo certus modus
manumittendi minoribus XX annorum dominis per legem Aeliam Sentiam
constitutus sit, euenit, ut qui XIIII annos aetatis expleuerit, licet
testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque
relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum XX, libertatem
seruo dare non possit. |
||||
Gai Institutiones, III ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ). |
||||
72. Aliquando
tamen ciuis Romanus libertus tamquam Latinus moritur, uelut si Latinus
saluo iure patroni ab imperatore ius Quiritium consecutus fuerit. nam,
ut diuus Traianus constituit, si Latinus inuito uel ignorante patrono
ius Quiritium ab imperatore consecutus sit, [quibus casibus], dum uiuit
iste libertus, ceteris ciuibus Romanis libertis similis est et iustos
liberos procreat, moritur autem Latini iure, nec ei liberi eius heredes
esse possunt; et in hoc tantum habet
testamenti factionem, ut patronum heredem instituat eique, si heres
esse noluerit, alium substituere possit. 73. Et
quia hac constitutione uidebatur effectum, ut ne umquam isti homines
tamquam ciues Romani morerentur, quamuis eo iure postea usi essent,
quo uel ex lege Aelia Sentia uel ex senatus consulto ciues Romani essent,
diuus Hadrianus iniquitate rei motus auctor fuit senatus consulti faciundi,
ut qui ignorante uel recusante patrono ab imperatore ius Quiritium consecuti
essent, si eo iure postea usi essent, quo ex lege Aelia Sentia uel ex
senatus consulto, si Latini mansissent, ciuitatem Romanam consequerentur,
proinde ipsi haberentur, ac si lege Aelia Sentia uel senatus consulto
ad ciuitatem Romanam peruenissent. 74. Eorum autem, quos lex Aelia Sentia dediticiorum numero facit, bona modo quasi ciuium Romanorum libertorum modo quasi Latinorum ad patronos pertinent. 75. Nam eorum bona, qui si in aliquo uitio non essent, manumissi ciues Romani futuri essent, quasi ciuium Romanorum patronis eadem lege tribuuntur. non tamen hi habent etiam testamenti factionem. nam id plerisque placuit, nec inmerito. nam incredibile uidebatur pessimae condicionis hominibus uoluisse legis latorem testamenti faciundi ius concedere. 76. Eorum uero bona, qui si non in aliquo uitio essent, manumissi futuri Latini essent, proinde tribuuntur patronis, ac si Latini decessissent. nec me praeterit non satis in ea re legis latorem uoluntatem suam uerbis expressisse. |
||||
|
||||