EDICTUM
P. SERVILII CONSULIS DE MILITIAE Edict of the consul Publius Servilius Priscus Structus on military service ( 495 BC ) |
Livius, II, 24 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Inter
haec maior alius terror : Latini equites cum tumultuoso aduolant
nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. quae audita
— adeo duas ex una ciuitate discordia fecerat — longe aliter
patres ac plebem adfecere. 2. Exultare
gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos ; alius
alium confirmare, ne nomina darent : cum omnibus potius quam solos
perituros ; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem
pericula belli, penes quos praemia essent. 3. At
uero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste Seruilium
consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumuentam
terroribus expediret rem publicam. 4. Tum
consul misso senatu in contionem prodit. Ibi curae esse patribus ostendit,
ut consulatur plebi ; ceterum deliberationi de maxima quidem illa,
sed tamen parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse.
5. Nec posse, cum hostes prope ad portas
essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut
plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non
cepisse, aut patribus satis decorum per metum potius quam postmodo uoluntate
adflictis ciuium suorum fortunis consuluisse. 6. Contioni
deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis ciuem Romanum uinctum
aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas
fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut
uenderet liberos nepotesue eius moraretur. 7. Hoc
proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo nomina, et
undique ex tota urbe proripientium se ex priuato, cum retinendi ius
creditori non esset, concursus in forum, ut sacramento dicerent, fieri.
8. Magna ea manus fuit, neque aliorum
magis in Volsco bello uirtus atque opera enituit. Consul copias contra
hostem educitparuo dirimente interuallo castra ponit. |
|