EDICTUM
LEGATI IMPERATORUM L. ANTISTII RUSTICI DE ANNONA COLONIAE ANTIOCHIAE Edict of Lucius Antistius Rusticus concerning the sale of grain in time of famine ( About AD 93 ) |
( Abbott & Johnson, Municipal Administration..., Princeton, 1926, pp. 381-383, n. 65a ). |
L. Antistius
Rusticus leg(atus) | imp(eratoris) Caesar(i)s Domitiani | Aug(usti)
Germ(anici) pro pr(aetore), dic(it) : | Cum IIvir(i)
et decurion(es) || splendidissim(ae) col(oniae) Ant(iochensis) | scripserint
mihi propter | hiemis asperitatem an|nonam frumenti ex|arsisse petierintque
ut || pleps copiam emendi haberet, | b. f. omnes, qui Ant(iochensis)
col(oniae) aut | coloni aut incolae sunt, | profiteantur apud IIviros
col(oniae) | Antiochensis intra tri||censimum diem quam | hoc edictum
meum pro|positum fuerit quantum | quisque et quo loco fru|menti habeat
et quan||tum in semen aut in | cibaria annua familiae | suae deducat,
et reliqui | omnis frumenti copiam | emptoribus col(oniae) Antiochens(is)
|| faciat. Vendendi au(t)em | tempus cons(t)ituo in k(alendas) Aug(ustas)
| primas. Quod si quis non | paruerit, sciat me, quid|quid contra edictum
me||um retentum fuerit, | in commissum vindica|turum, delatoribus prae|mi
nomine octava por|tione constituta. Cum || autem adfirmatur mihi ante
| hanc hibernae asperitatis per|severantiam octonis et | novenis assibus
modium fru|menti in colonia fuisse || et iniquissimum sit famem | civium
suorum praedae cui|quam esse, excedere sing(ulos) | (denarios) sing(ulos)
modios pretium | frumenti veto. |
|