EDICTUM
LEGATI IMPERATORUM L. ANTISTII RUSTICI DE ANNONA COLONIAE ANTIOCHIAE Edict of Lucius Antistius Rusticus concerning the sale of grain in time of famine ( About AD 93 ) |
AE 1925, n. 126 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
L(ucius)
Antistius Rusticus leg(atus) / Imp(eratoris)
Caesar(i)s Domitiani / Aug(usti) Germ(anici) pro pr(aetore) dicit /
cum IIvir(i) et decurion(es) / splendidissim(ae) col(oniae) Ant(iochensis)
/ scripserint mihi propter / hiemis asperitatem an/nonam frumenti ex/arsisse
petierintque ut / pleps copiam emendi haberet / b(onum) f(actum) omnes
qui Ant(iochensis) col(oniae) aut / coloni aut incolae sunt / profiteantur
apud IIviros col(oniae) / Antiochensis intra tri/censimum diem quam
/ hoc edictum meum pro/positum fuerit quantum / quisque et quo loco
fru/menti habeat et quan/tum in semen aut in / cibaria annua familiae
/ suae deducat et reliqui / omnis frumenti copiam / emptoribus col(oniae)
Antiochens(is) / faciat vendendi au<t=I>em / tempus cons<t=I>ituo
in K(alendas) Aug(ustas) / primas quod si quis non / paruerit sciat
me quid/quid contra edictum me/um retentum fuerit / in commissum vindica/turum
delatoribus prae/mi(i) nomine octava por/tione constituta cum / autem
adfirmatur mihi ante / hanc hibernae asperitatis per/severantiam octonis
et / novenis assibus modium fru/menti in colonia fuisse / et iniquissimum
sit famem / civium suorum praedae cui/quam esse excedere sing(ulos)
/ |(denarius) sing(ulos) modios pretium / frumenti veto |
|