DECRETUM PONTIFICUM DE DEDICATIONIBUS
  
Decree of the pontiffs on the dedications
   
( 123 BC )


     
Cicero, Dom., 53, 136 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
     Sed ut reuertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodauerunt, habetis in commentariis uestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non uideri eam posse recte dedicari. Quid ? cum Licinia, uirgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et puluinar sub Saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit ? cum P. Scaeuola pontifex maximus pro conlegio respondit, Quod in loco publico Licinia, Gai filia, iniussu populi dedicasset, sacrum non uiderier. ...
 

Traduction française          English translation