|
DECRETA
LEGATI AVIDII NIGRINI DE FINIBUS TERRAE SACRAE DELPHORUM Decree of Avidius Nigrinus concerning the fixing of the borders ( About AD 114 ) |
CIL III, n. 567 = Suppl., n. 7303 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). Latin text |
GR //
C(aio) Avidio Nigrino leg(ato) Aug(usti) pro pr(aetore)
/ decreta ex tabellis recitata VI Idus Octobr(es) Eleusine
cum Optimus princeps sententia[m] / hieromnemonum qua consecratam regione(m)
Apolloni Pythio ex auctoritate Mani Acili et s[entatus] / determinaverunt
sequendam esse praescripsisset quae etiam Delphis in latere aedis insculpta
/ est neque veniret in dubium inter Anticyrenses quoque et Delphos quibus
iudex datus [sum] / ab Optimo principe ea sententia stari oportere necessaria
fuit diligentior exploratio tam ve/tusta(t)e rei tanto magis quod et
possessio quibusdam locis variaverat et vocabula regionum qu/ae hieromnemonum
determinatione continebantur vix iam nota propter temporis spatium /
utraque pars ad utilitatem suam transferebat cum itaque et in re praesenti
saepius fuerim et / quid aut ex
notitia hominum aut ex
instrumentis quae exstabant colligi potera(n)t pluribus
diebus [excus/]serim quae maxime visa sunt cum hieromnemonum iudicio
congruere hac sententia comprehendi [ qua] / etiamsi utrorumque
spei aliquid apscisum est poterit tamen videri utrisque consultum quod
[in] / posterum benedicio Optimi principis certa possessio eis et sine
lite continget Opoentam in mari quod [ad] / Anticyram vergit quam primam
in determinatione hieromnemones nominaverunt / eam esse constitit quae
nunc ab aliis Opus ab aliis Opoenta dicitur promunt(o)rium quod / est
a Cirra Anticyram navigantibus citra Nolo[chum haud procul a Sal]musis
ab eo recto ri/gore ad monticul[os quos app]ellatos Acra Colop[hia esse
in sen]temtia(!) hieromne{mon}/monum etiam ex eo apparet quod naturales
in ut[roque] monticulo lapides ex[stant] / quorum in altero graeca inscriptio
quae sign[ificat Delphi]cum terminum [hunc esse] / adhuc manet cui vetustas
fidem faciat in altero [vero ea]mdem inscriptionem / [fuisse patet qua
quamvi]s sit erasa fines o[b]ser[vari erst mani]festum ad[s]cendent[ibus
a mari] / [ita ut ab iis] dextra Anticyrensium laeva
sacra(e) regionis Delphorum sint
ab iis [recto] / [rigore ad rupem illam quae
D]olichonos vocatur et indubitatus inter Delphos [et] / [Anticyrenses
limes est ---]t perinde Delphorum region[---] / [---]OIVTE[ |
|