EDICTUM
PERPETUUM PRAETORIS URBANI ( AD 117-138 ) |
||
|
||
|
||
Otto Lenel ( 1849-1935 ) | ||
|
||
PARS PRIMA. | ||
U. 1, 2 |
I. D e h i s, q u i i n m u n i c i p i o c o l o n i a f o r o i u r e |
|
1. – Si
quis ius dicenti non obtemperaverit, (1)
quanti ea res erit, iudicium dabo. |
||
3. – De
cautione et possessione ex causa damni infecti danda . . . eius
rei . . . dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari
iubeam . . . . In eum qui quid eorum, quae supra scripta
sunt, non curaverit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine cautum
non erit, iudicium dabo. (4) |
||
4. – De
fugitivis. (5) |
||
5. – ??
(6) |
||
6. – De
vadimonio Romam faciendo. Itinere faciendo viginti milia passuum
in dies singulos peragenda (7) |
||
II. D e i u r i s d i c t i o n e. (8) |
||
7. – De
albo corrupto. (9) |
||
U. 3 P. 3 |
8. – Quod
quisque iuris in alterum statuerit, ut ipse eodem iure utatur. (10) Qui
magistratum potestatemve habebit, si quid in aliquem novi iuris statuerit
sive quis apud eum, qui magistratum potestatemve habebit, aliquid
novi iuris obtinuerit, quandoque postea adversario eius postulante ipsum
eodem iure uti oportebit, (11) praeterquam
si quis eorum quid contra eum fecerit, qui ipse eorum quid
fecisset. (12) |
|
III. D e e d e n d o. (13) |
||
U. 4 P. 3 |
||
b. Argentario
eive, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo. (16) |
||
IV. D e p a c t i s c o n v e n t i s. (17) |
||
U. 4 P. 3 |
||
V. D e i n i u s v o c a n d o. (20) |
||
U. 5 P. 4 |
11. – a. In ius vocati ut eant aut vindicem dent. (21) |
|
b. Parentem,
patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu
meo ne quis vocet. (22) |
||
c. Si
quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae,
liberosve suos [eumue quem in potestate habebit] vel uxorem, vel nurum
in ius vocabit : qualiscumque vindex accipiatur. (23) |
||
d. In
bona eius, qui vindicem dedit (dederit ?), si neque potestatem
sui faciet neque defendetur, iri iubebo. (24) |
||
12. – Ne
quis eum qui in ius vocabitur vi eximat neve faciat dolo malo quo magis
eximeretur. (25) |
||
13. – ?? (26) |
||
U. 6 P. 5 |
VI. D e p o s t u l a n d o. (27) |
|
14. – Qui
omnino ne postulent. Minorem annis decem et septem, . . . . surdum
qui prorsus non audit . . . . Si non habebunt advocatum,
ego dabo. (28) |
||
15. – Qui
pro aliis ne postulent. Mulieres, caecus utrisque luminibus
orbatus, qui corpore suo muliebria passus erit, qui capitali
crimine damnatus erit, qui operas suas, ut cum bestiis
depugnaret, locaverit . . . . (29) |
||
16. – Qui
nisi pro certis personis ne postulent. Qui lege plebis scito senatus
consulto edicto decreto principum nisi pro certis personis postulare
prohibentur, hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent. (30) Qui
ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eove, cui de ea re statuendi
potestas fuerit, dimissus erit : qui artis ludicrae pronuntiandive
causa in scaenam prodierit : qui lenocinium fecerit : qui
in iudicio publico calumniae praevaricationisve causa quid fecisse iudicatus
erit : qui furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo
et fraude suo nomine damnatus pactusve erit : qui iudicio fiduciae, (31) pro
socio, tutelae, mandati, depositi suo nomine [non contrario iudicio]
damnatus erit : (32) qui
eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse
sciret, intra id tempus, quo elugere virum moris est, antequam virum
elugeret, in matrimonium collocaverit : eamve sciens [quis] uxorem
duxerit non iussu eius, in cuius potestate esset : et
qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est,
uxorem ducere passus fuerit : quive suo nomine non iussu eius,
in cuius potestate esset, eiusve nomine quem quamve in potestate haberet
bina sponsalia binasve nuptias [in] eodem tempore constitutas habuerit : (33) |
||
Qui
ex his omnibus qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit : (34) |
||
Pro
alio ne postulent, praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis
parentibusque patroni patronae, liberisve suis, fratre sorore, uxore,
socero socru, genero nuru, vitrico noverca, privigno privigna, pupillo
pupilla, furioso furiosa, (35) cui
eorum a parente aut de maioris partis tutorum (36) sententia
aut ab eo, cuius de ea re iurisdictio fuit, ea tutela curatiove data
erit. (37) |
||
U. 7 P. 6, 7 |
VII. D e v a d i m o n i i s. |
|
17. – De
vadimonio faciendo. (38) |
||
18. – Quanti
vadimonia fiant. (39) |
||
19. – Qui
satisdare cogantur vel iurato promittant vel suae promissioni committantur. (40) |
||
20. – De
vadimonio concipiendo. (41) |
||
22. – Quas
personas sine permissu praetoris vadari non liceat. (44) |
||
24. – Quibus
ex causis vadimonia recuperatoribus suppositis fiant. (47) |
||
U. 8-10 P. 8, 9 |
VIII. D e c o g n i t o r i b u s e t p r o c u r a t o r i b u s e t d e f e n s o r i b u s. (48) |
|
25. – Qui
ne dent cognitorem. (49) . . . .
et qui eam, quam in potestate haberet, genero mortuo, cum eum
mortuum esse sciret, (50)
in matrimonium collocaverit eamve sciens uxorem duxerit, (51) et
qui eum, quem in potestate haberet, earum quam uxorem ducere passus
fuerit : quaeve virum parentem liberosve suos uti moris
est, non eluxerit : quaeve cum in parentis sui potestate
non esset, viro mortuo, cum eum mortuum esse sciret intra id tempus,
quo elugere virum moris est, nupserit (52) . . . . (53) |
||
26. – Qui
ne dentur cognitores. (54) a.
milites ; b. mulieres ; c. infamia
notati. |
||
27. – De
cognitore ad litem suscipiendam dato. Cognitorem (55) ad
litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solvi
exposuit, iudicium accipere cogam. |
||
28. – De
cognitore abdicando vel mutando. Ei qui cognitorem dederit,
causa cognita permittam eum abdicare aut mutare. (56) |
||
29. – Quibus
alieno nomine agere liceat. (57) |
||
30. – Quibus
alieno nomine, item per alios agere non liceat. Alieno nomine, item
per alios agendi potestatem non faciam in his causis, in quibus
ne dent cognitorem neve dentur edictum comprehendit. (58) |
||
31. – Quibus
municipum nomine agere liceat. (59) |
||
32. – De
defendendo eo, cuius nomine quis aget, et de satisdando. Cuius nomine
quis actionem dari sibi postulabit, is eum viri boni arbitratu defendat :
et ei quocum aget quo nomine aget id ratum habere eum, ad quem
ea res pertinet, boni viri arbitratu satisdet. (60) |
||
33. – Quod
adversus municipes agatur. (61) |
||
34. – Quod
cuiuscumque universitatis nomine vel contra eam agatur. (62) |
||
U. 10 P. 9 |
||
U. 10 P. 10 |
IX. D e c a l u m n i a t o r i b u s. (65) |
|
36. – In
eum qui, ut calumniae causa negotium faceret vel non faceret, pecuniam
accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pecuniae quam accepisse
dicetur, post annum simpli iudicium dabo. (66) |
||
37,
38. – ? |
||
U. 11-13 P. 11, 12 |
X. D e i n i n t e g r u m r e s t i t u t i o n i b u s. (67) |
|
39. – Quod
metus causa gestum erit, ratum non habebo. (68) |
||
43. – Quod
eo auctore qui tutor non fuerit [gestum ?] esse
dicatur. (75) Quod
eo auctore, qui tutor non fuerit, iudicium acceptum erit,
si id actor ignoravit, in integrum restituam. (76) In
eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur,
iudicium dabo, ut, quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur. (77) |
||
44. – Ex
quibus causis maiores viginti quinque annis in integrum restituuntur. (78) Si
cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa
abesset inve vinculis servitute hostiumque potestate esset, posteave
non utendo deminutum esse sive cuius actionis eorum cui dies
exisse dicetur : item si quis quid usu suum fecisset aut quod non
utendo amissum sit (79)
consecutus actioneve qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum
absens non defenderetur inve vinculis esset secumve agendi potestatem
non faceret aut cum eum invitum in ius vocari non liceret neque defenderetur
cumve magistratus de ea re appellatus esset, sive cui per magistratus (80) sine
dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur : earum rerum actionem
intra annum, quo primum de ea re experiundi potestas erit : item,
si qua alia mihi iusta causa esse videbitur, in integrum restituam :
quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum
licebit. (81) |
||
45. – De
lite restituenda. |
||
47. – De
restitutione heredum ? |
||
U. 13, 14 P. 13 |
XI. D e r e c e p t i s. (84) |
|
50. – Argentariae mensae
exercitores quod pro alio solvi receperint ut solvant. |
||
U. 14 P. 14 |
XII. D e s a t i s d a n d o. (89) |
|
51. – a. Quibus
ex causis satisdetur. b. Quem ad modum
satisdetur. |
||
U. 14 P. 15, 16 |
XIII. | |
52. – Q u i b u s c a u s i s p r a e i u d i c i u m f i e r i n o n o p o r t e t. |
||
PARS SECUNDA. | ||
U. 22, 23 P. 17, 18 |
XIV. D e i u d i c i i s. (90) |
|
55. – Si
cum eo agatur qui incertum promiserit. |
||
56. – In
bonae fidei iudiciis quando praescribatur ? |
||
[57. – Si
incertum condicatur ?] |
||
U. 15-24 P. 19-26 |
XV. D e h i s q u a e c u i u s q u e i n b o n i s s u n t. |
|
U. 23 P. 19 |
61. – De
his qui deiecerint uel effuderint. (104)
Unde in eum locum, quo uulgo iter fiet uel in quo consistetur,
deiectum uel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumue
erit, in eum, qui ibi habitauerit, in duplum iudicium dabo. Si eo ictu
homo liber perisse dicetur, sestertium quinquaginta milium
nummorum (105)
iudicium dabo. si uiuet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob
eam rem aequum iudici uidebitur eum cum quo agetur condemnari, tanti
iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse dicetur, in iudicio
adiciam : aut noxae dedere. (106) |
|
U. 23 | 62. – Ne
quis in suggrunda. Ne quis in suggrunda protectoue supra eum locum,
quo uulgo iter fiet inue quo consistetur, id positum habeat, cuius casus
nocere cui possit. qui aduersus ea fecerit, in eum sestertium
decem milium nummorum (107) in
factum iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse dicetur, . . . . . |
|
U. 23 P. 19 |
||
U. 15 P. 20 |
65. – Si
hereditas petatur. (114) |
|
66. – Si
pars hereditatis petatur. (115) |
||
67. – [Quemadmodum
a bonorum possessore uel contra eum agatur]. (116) |
||
U. 16, 17 P. 21 |
68. – De
fideicommissaria hereditatis petitione et
utilibus actionibus. (117) |
|
69. – Si
singulae res petantur (?) (118) |
||
70. – Si
ager uectigalis petatur. (119) |
||
71. – . . . |
||
72. – Si
usus fructus petatur uel ad alium pertinere negetur. (120) |
||
73. – Si
seruitus uindicetur uel ad alium pertinere negetur. (121) |
||
U. 18 P. 21 |
74. – De
modo agri. (122) |
|
U. 18 P. 22 |
75. – Si
quadrupes pauperiem fecisse dicetur. (123) |
|
76. – De
pastu pecoris. (124) |
||
U. 18 P. 22 |
78. – In
factum aduersus nautas caupones stabularios. (127) |
|
U. 19 P. 23 |
79. – Finium
regundorum. (128) |
|
80. – Familiae
erciscundae. (129) |
||
81. – Communi
diuidundo. (130) |
||
U. 20 P. 24 |
82. – De
utili communi diuidundo iudicio. (131) |
|
U. 20-22 P. 24, 25 |
83-88. – De
fideiussore et sponsore. (132) |
|
83. – Ad
legem Furiam. (133) |
||
84. – Ad
legem Appuleiam. (134) |
||
85. – Ad
legem Publiliam. (135) |
||
U. 21 |
86. – Ad
legem Cicereiam. (136) |
|
U. 21 P. 24 |
87. – Ad
legem Corneliam. (137) |
|
U. 22 P. 25 |
88. – Ad
epistulam d. Hadriani. (138) |
|
U. 24 P. 25 |
89. – Si
mensor falsum modum dixerit. (139) |
|
U. 24 P. 26 |
90. – Ad
exhibendum. (140) |
|
U. 25 P. 27 |
XVI. D e r e l i g i o s i s e t s u m p t i b u s f u n e r u m. (141) |
|
92. – Si
quis mortuum inferre prohibitus esse dicetur. (144) |
||
93. – De
sepulchro uiolato. (145)
Cuius dolo malo sepulchrum uiolatum esse dicetur, in eum in factum
iudicium dabo, ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam rem aequum uidebitur,
condemnetur. si nemo erit, ad quem pertineat siue agere nolet, quicumque
agere uolet, ei centum milium sestertiorum actionem dabo. si
plures agere uolent, cuius iustissima causa esse uidebitur, ei agendi
potestatem faciam. si quis in sepulchro dolo malo habitauerit aedificiumue
aliud quam quod sepulchri causa factum sit, habuerit, in eum,
si quis eo nomine agere uolet, ducentorum milium sestertiorum
iudicium dabo. (146) |
||
U. 26-28 P. 28, 29 |
XVII. D e r e b u s c r e d i t i s. (149) |
|
96. – De
eo quod certo loco dari oportet. (154) |
||
99. – De
pigneraticia actione [uel contra]. (161) |
||
100. – De
compensationibus. (162) |
||
U. 28, 29 P. 29, 30 |
XVIII. Q u o d c u m m a g i s t r o n a u i s, i n s t i t o r e e o u e, q u i i n |
|
101. – De
exercitoria actione. (163) Quod
cum magistro nauis gestum erit eius rei nomine, cui ibi praepositus
fuerit, in eum, qui eam nauem exercuerit, iudicium dabo. (164) Si
is, qui nauem exercuerit, in patris dominiue (alterius ?)
potestate erit eiusque uoluntate nauem exercuerit, quod cum magistro
eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui nauem exercuerit,
iudicium dabo. (165) |
||
103. – De
tributoria actione. (168) Qui
merce peculiari sciente eo, in cuius potestate erit, negotiabitur, si
quid cum eo eius mercis nomine contractum, erit, eius, quod ex ea merce
erit eoue nomine receptum erit, eum, in cuius potestate erit, si quid
ei debebitur, cum creditoribus mercis pro rata eius quod cuique debebitur
in tributum uocabo. (169) |
||
U. 29 P. 30 |
||
b. Post
mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteaue quam is emancipatus
manumissus alienatusue fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo
eius, in cuius potestate fuerit, factum erit, quo minus peculii
esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium
dabo. (175) |
||
c. Quod
iussu eius, cuius in potestate erit, negotium gestum erit, in eum, in
cuius potestate erit, in solidum iudicium dabo. (176) |
||
Appendix.
In eum qui emancipatus aut exheredatus erit quiue abstinuerit
se hereditate eius, cuius in potestate cum moritur fuerit, eius rei
nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue
sua uoluntate siue iussu eius, in cuius potestate fuerit, contraxerit,
siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius, cuius in potestate
fuerit, ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere
potest. (177) |
||
105. – Ad
senatus consultum Vellaeanum. (178) |
||
U. 30-32 P. 31-34 |
XIX. D e b o n a e f i d e i i u d i c i i s. |
|
106. – Depositi
[uel contra]. (179) Quod
neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum
sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt,
in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse
dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium
dabo. (180) |
||
107. – Fiduciae. (181) |
||
108. – Mandati
[uel contra]. (182) |
||
110. – Empti
uenditi. (185) |
||
111. – Locati
conducti. (186) |
||
112. – [De
aestimato ?]. (187) |
||
U. 33, 34 P. 35-37 |
XX. D e r e u x o r i a. (188) |
|
113. – Soluto
matrimonio dos quemadmodum petatur. (189) |
||
114. – De
alterutro. (190) |
||
115. – De
rebus amotis. (191) |
||
116. – De
moribus. (192) |
||
U. 34 P. 37 |
XXI. D e l i b e r i s e t d e u e n t r e. |
|
117. – De
agnoscendis liberis. (193) |
||
118. – De
inspiciendo uentre custodiendoque partu. (194) Si
mulier mortuo marito praegnantem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit
procuratoribusue eorum bis in mense denuntiandum curet, ut
mittant, si uelint, quae uentrem inspicient. mittantur autem mulieres
liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum
dum inspicit inuita muliere uentrem tangat. mulier in domu honestissimae
feminae pariat, quam ego constituam. mulier ante dies triginta quam
parituram se putat denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusue
eorum, ut mittant, si uelint, qui uentrem custodiant. in quo conclaui
mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus : si
erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur. ante ostium eius conclauis
liberi tres et tres liberae cum binis comitibus custodiant. quotienscumque
ea mulier in id conclaue aliudue quod siue in balineum ibit, custodes,
si uolent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant. custodes,
qui ante conclaue positi erunt, si uolent, omnes, qui conclaue aut domum
introierint, excutiant. mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea
res pertinet procuratoribusue eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus
pariat. mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter
obstetrices duas in eo conclaui ne plures mulieres liberae sint quam
decem, ancillae quam sex. hae quae intus futurae erunt excutiantur omnes
[in eo conclaui], ne qua praegnas sit. tria lumina ne minus ibi
sint. quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue
eorum, si inspicere uolent, ostendatur. apud eum educetur,
apud quem parens iusserit. si autem nihil parens iusserit aut is, apud
quem uoluerit educari, curam non recipiet : apud quem educetur,
causa cognita constituam. is apud quem educabitur quod natum erit, quoad
trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit,
semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus,
ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi uolet ostendat.
si cui uentrem inspici custodiriue adesse partui licitum non erit factumue
quid erit, quominus ea ita fiant, uti supra comprehensum est :
ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo : siue quod
natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones
me daturum polliceor his, quibus ex edicto meo bonorum possessio data
sit, eas, si mihi iusta causa uidebitur esse, ei non dabo. (195) |
||
119. – Si
uentris nomine muliere in possessionem missa eadem possessio dolo malo
ad alium translata esse dicatur. (196) |
||
U. 34 |
120. – Si
mulier uentris nomine in possessione calumniae causa fuisse dicatur. (197) |
|
U. 35, 36 P. 38 |
XXII. D e t u t e l i s. (198) |
|
121. – De
administratione tutorum. (199) |
||
122. – Si
quis, cum tutor non esset, in contrahendo auctor factus erit. (200) |
||
123. – De
suspectis tutoribus. (201) |
||
124. – Arbitrium
tutelae. (202) |
||
125. – Rationibus
distrahendis. (203) |
||
126. – [De
eo, qui pro tutore negotia gessit]. (204) |
||
127. – De
magistratibus conueniendis. (205) |
||
U. 37, 38 P. 39 |
XXIII. D e f u r t i s. (206) |
|
128. – Furti
nec manifesti. (207) |
||
129. – Furti
concepti. (208) |
||
130. – Furti
oblati. (209) |
||
131. – De
tigno iuncto. (210) |
||
132. – Furti
manifesti. (211) |
||
133. – Furti
prohibiti. (212) |
||
134. – Furti
non exhibiti. (213) |
||
U. 38 P. 39 |
135. – Si
is, qui testamento liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam
hereditatem subripuisse aut corrupisse quid dicetur. (214) |
|
136. – Furti
aduersus nautas caupones stabularios. (215) |
||
137. – Si
familia furtum fecisse dicetur. (216) |
||
138. – Quod
familia publicanorum furtum fecisse dicetur. (217) |
||
U. 38 P. 39 |
139. – Arborum
furtim caesarum. (218) |
|
U. 38 P. 40 |
XXIV. D e i u r e p a t r o n a t u s. (219) |
|
140. – De
operis libertorum. (220) |
||
141. – Si
ingenuus esse dicetur. (221) |
||
PARS TERTIA. | ||
U.
39-49 P. 41-44 |
XXV. D e b o n o r u m p o s s e s s i o n i b u s. (222) |
|
U.
39 P. 41 |
||
U.
39, 40 P. 41 |
142. – De
bonorum possessione contra tabulas. (225) |
|
143. – De
legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita. (226) |
||
144. – De
collatione bonorum. (227) Inter
eos, quibus ita bonorum possessio data erit, ita collationem fieri iubebo,
ut hi, qui in potestate morientis non fuerint, his, qui in potestate
morientis fuerint, recte caueant . . . . se, quidquid
moriente patre in bonis habuerint doloue malo fecerint quo minus haberent,
boni uiri arbitratu collaturos esse. (228) |
||
145. – De
dotis collatione. (229) |
||
U.
40 P. 41 |
146. – De
coniungendis cum emancipato liberis eius. (230) |
|
U.
41 P. 41 |
||
148. – Edictum
Carbonianum (234) |
||
149. – De
bonorum possessione secundum tabulas. (235) |
||
U.
42, 43 P. 42 |
150. – De bonis libertorum (236) . . . . . |
|
a. Si
quis manumissus manumissa moritur (237)
. . . . |
||
U.
44 P. 42 |
151. – Si quid in fraudem patroni factum sit. (240) |
|
a. Fabianum
edictum. (241) |
||
b. Caluisianum
edictum. (242) |
||
152. – De
liberis patroni. (243) |
||
U.
45 P. 42 |
153. – Quibus
bonorum possessio liberti non datur. (244) |
|
155. – De
bonorum possessione ex testamento militis. (247) |
||
U.
46, 47 P. 43 |
B. – Si
tabulae testamenti nullae extabunt. (248) |
|
156. – Unde
liberi. (249) |
||
158. – Unde
cognati. (253) |
||
159. – Unde
familia patroni. (254) |
||
160. – Unde
patronus patroni. (255) |
||
161. – Unde
uir et uxor. (256) |
||
162. – Unde
cognati manumissoris. (257) |
||
162a. – De
postumis. (258) |
||
U.
48, 49 P. 44 |
C. – Clausulae
generales. |
|
163. – Quibus
non competit bonorum possessio. (259) |
||
165. – Quis
ordo in bonorum possessionibus seruetur. (262) |
||
U.
50 P. 45, 46 |
XXVI. D e t e s t a m e n t i s. (263) |
|
166. – De
condicione iurisiurandi. (264) |
||
167. – Testamenta
quemadmodum aperiantur inspiciantur et describantur. (265) |
||
168. – Si
quis omissa causa testamenti ab intestato [uel alio modo] possideat
hereditatem. (266)
Si quis omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemue
eius possidebit doloue malo fecerit, quo minus possideret, causa cognita
de legatis perinde actionem dabo atque si hereditatem ex testamento
adisset. |
||
169. – Quorum
testamenta ne aperiantur. (267) |
||
U.
51, 52 P. 47, 48 |
XXVII. D e l e g a t i s. (268) |
|
170. – Si
ex testamento agatur. (269) |
||
171. – Ut
usus fructus nomine caueatur. (270) |
||
172. – Ut
legatorum seruandorum causa caueatur. (271) |
||
173. – Ut
in possessionem legatorum seruandorum causa esse liceat. (272)
Eum, cui legatorum seruandorum, causa (ex edicto meo) caueri oportebit,
si ei eo nomine neque cautum erit neque per eum stabit, quo minus ei
eo nomine caueatur, legatorum seruandorum causa simul cum herede in
possessionem bonorum. quae in causa hereditaria erunt doloue malo heredis
esse desierint, esse iubebo. |
||
U.
52 P. 48 |
XXVIII. | |
174. – De
operis noui nuntiatione. (273) |
||
U.
53 P. 48 |
XXIX. D e d a m n o i n f e c t o. (274) |
|
175. – Damni
infecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iurauerit
non calumniae causa id se postulare eumue cuius nomine aget postulaturum
fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero. si controuersia erit,
dominus sit necne qui cauebit, sub exceptione satisdari iubebo. de eo
opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari
iubebo. (275)
eum, cui ita non cauebitur, in possessionem eius rei, cuius nomine,
ut caueatur, postulabitur, ire et, cum iusta causa esse uidebitur, etiam
possidere iubebo. in eum, qui neque cauerit neque in possessione esse
neque possidere passus erit, iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum
praestare eum oporteret, si de ea re ex decreto meo eiusue, cuius de
ea re iurisdictio fuit quae mea est, cautum fuisset. (276)
eius rei nomine, in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione
erit, damni infecti nomine non satisdabitur, eum, cui non satisdabitur,
simul in possessione esse iubebo. (277) |
||
U.
53 P. 49 |
XXX. D e a q u a e t a q u a e p l u u i a e a r c e n d a e. (278) |
|
176. – De
aqua. (279) |
||
177. – Aquae
pluuiae arcendae. |
||
U.
54-55 P. 50-51 |
XXXI. D e l i b e r a l i c a u s a. (280) |
|
178. – Si
ex seruitute in libertatem petatur. (281) |
||
179. – Si
ex libertate in seruitutem petatur. |
||
180. – Si
controuersia erit, utrum ex seruitute in libertatem petatur an ex libertate
in seruitutem. (282) |
||
181. – Si
quis ei, cui bona fide seruiebat, damnum dedisse dicetur. (283) |
||
182. – Si
quis, cum se liberum esse sciret, dolo malo passus erit se pro seruo
uenum dari. (284) |
||
U.
55 P. 52 |
XXXII. D e p u b l i c a n i s. (285) |
|
183. – Quod
publicanus ui ademerit. Quod publicanus [eius] publici (286)
nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non
erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo.
[item si damnum iniuria furtumue factum esse dicetur, iudicium dabo].
si hi ad quos ea res pertinebit non exhibebuntur, (287)
in dominos sine noxae deditione iudicium dabo. (288) |
||
184. – [Quod
publicanus illicite exegerit]. (289) |
||
185. – [De
uectigalibus]. (290) |
||
U.
56 P. 53 |
XXXIII. 186. – D e p r a e d i a t o r i b u s. (291) |
|
U.
56 P. 54 |
XXXIV. D e u i t u r b a i n c e n d i o r u i n a n a u f r a g i o r a t e n a u e e x p u g n a t a. |
|
187. – De
hominibus armatis coactisue et ui bonorum raptorum. (292)
Si cui dolo malo hominibus armatis coactisue damni
quid factum esse dicetur siue cuius bona ui rapta esse dicentur,
in eum, qui id fecisse dicetur, in anno, quo primum de ea re experiundi
potestas fuerit, in quadruplum, post annum in simplum iudicium
recuperatorium dabo. item si seruus familiaue fecisse
dicetur, in dominum iudicium noxale dabo. (293) |
||
189. – De
incendio ruina naufragio rate naue expugnata. In eum, qui ex incendio
ruina naufragio rate naue expugnata (298)
quid rapuisse recepisse dolo malo damniue quid in his rebus dedisse
dicetur, in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas
fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. (299) |
||
U.
56, 57 P. 55 |
XXXV. D e i n i u r i i s. (300) |
|
191. – De
conuicio. Qui aduersus bonos mores conuicium cui fecisse cuiusue
opera factum esse dicetur, quo aduersus bonos mores conuicium fieret,
in eum iudicium dabo. (304) |
||
192. – De
adtemptata pudicitia. (305)
Si quis matrifamilias aut praetextato praetextataeue comitem abduxisse
siue quis eum eamue aduersus bonos mores appellasse adsectatusue esse
dicetur. |
||
193. – Ne
quid infamandi causa fiat. si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque
res erit, animaduertam. (306) |
||
194. – De
iniuriis quae seruis fiunt. Qui seruum alienum aduersus bonos mores
uerberauisse deue eo iniussu domini quaestionem habuisse dicetur, in
eum iudicium dabo. item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita
iudicium dabo. (307) |
||
195. – De
noxali iniuriarum actione. (308) |
||
196. – Si
ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque
is, cuius in potestate est, praesens erit neque procurator quisquam
existat, qui eo nomine agat : causa cognita ipsi, qui iniuriam
accepisse dicetur, iudicium dabo. (309) |
||
197. – De
contrario iniuriarum iudicio ? (310) |
||
PARS
QUARTA. |
||
U.
58 P. 56 |
XXXVI. D e r e i u d i c a t a. (311) |
|
U.
58 P. 56 |
||
XXXVII. 201. – Q u i n e q u e s e q u a n t u r n e q u e d u c a n t u r. (318) |
||
U.
59-61 P. 57, 58 |
XXXVIII. Q u i b u s e x c a u s i s i n p o s s e s s i o n e m e a t u r (319) . . . . |
|
202. – Qui
iudicatus proue iudicato erit quiue ita ut oportet defensus non erit. |
||
203. – Qui
ex lege Iulia bonis cesserit. (320) |
||
204. – Quod
cum pupillo contractum erit, si eo nomine non defendetur, eius rei seruandae
causa bona eius possideri iubebo. si is pupillus in suam tutelam
uenerit eaue pupilla uiripotens fuerit et recte defendetur : eos,
qui bona possident, de possessione decedere iubebo. (321) |
||
207. – Cui heres non extabit (326) . . . . . | ||
208. – De
iure deliberandi. Si tempus ad deliberandum petet, dabo (327) . . . . . |
||
209. 210. – Si
suus heres erit. a. Si pupillus heres erit. Si pupilli
pupillae nomine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum
hereditatem retinere [et hoc datum sit, si iusta causa esse uidebitur],
bona interea deminui nisi [si] causa cognita boni uiri arbitratu uetabo. (328) |
||
211. – Si heres suspectus non satisdabit. (331) | ||
212. – Qui capitali crimine damnatus erit. (332) | ||
U.
61, 62 P. 58, 59 |
XXXIX. D e b o n i s p o s s i d e n d i s p r o s c r i b e n d i s u e n d u n d i s. (333) |
|
213. – Quemadmodum
in possessione esse oporteat. Qui ex edicto meo in possessionem
uenerint, eos ita uidetur in possessione esse oportere. quod ibidem
recte custodire poterunt, id ibidem custodiant. quod non poterunt, id
auferre et abducere licebit. dominum inuitum detrudere non placet. (334) |
||
214. – De
fructu praediorum uendendo locandoue. (335) |
||
215. – De
administratione et periculo creditorum. Si quis, cum in possessione
bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet,
non restituat : siue, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei
non praestabitur : siue dolo malo eius deterior causa possessionis
facta esse dicetur : de ea re iudicium in factum dabo. (336) |
||
216. – Si
quis dolo malo fecerit, quo minus quis in possessionem sit. Si
quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusue cuius ea
iurisdictio fuit, quae mea est, (337)
in possessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res
erit, (338)
ob quam in possessionem missus erit, dabo. (339) |
||
217. – De
magistris faciendis bonisque proscribendis et uendundis. (340) |
||
U.
63, 64 P. 60, 61 |
XL. Q u e m a d m o d u m a b o n o r u m e m p t o r e u e l c o n t r a e u m a g a t u r. |
|
218. – De
Rutiliana actione. (341) |
||
219. – De
priuilegiariis creditoribus. (342) |
||
220. – Quod
postea contractum erit, quam is, cuius bona uenierint, consilium fraudandorum
creditorum ceperit, fraudare sciente eo qui contraxerit, ne actio
eo nomine detur. (343) |
||
221. – De
actionibus, quae ex ante gesto aduersus fraudatorem competunt. (344) |
||
222. – De
Seruiana actione. (345) |
||
223. – De
separationibus. (346) |
||
U.
65, 66 P. 62 |
XLI. D e c u r a t o r e b o n i s d a n d o. (347) |
|
224. – De
constituendo curatore et administratione eius. (348) |
||
225. – Quae
fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignorauerit,
de his curatori bonorum [uel ei, cui de ea re actionem dare oportebit],
intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. idque etiam
aduersus ipsum, qui fraudem fecit, seruabo. (349) |
||
XLII. 226. – D e s e n t e n t i a i n d u p l u m r e u o c a n d a. (350) |
||
PARS
QUINTA. |
||
U.
67-73 P. 63-68 |
XLIII. D e i n t e r d i c t i s. (351) |
|
229. – A
quo hereditas petetur, si rem nolit defendere. Quam hereditatem (356) . . . . . |
||
230. – Ne
uis fiat ei, qui legatorum seruandorum causa in possessionem
missus erit. (357) |
||
231. – Ne
uis fiat ei, quae uentris nomine in possessionem missa
erit. (358) |
||
233. – Interdictum
possessorium. (361) |
||
234. – Interd.
sectorium. (362) |
||
U. 68 | II.
235. – Ne quid in loco
sacro religioso sancto fiat. (363) |
|
b. Quo
illi ius est inuito te mortuum inferre, quo minus illi in eo loco sepulchrum
sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto. (368) |
||
U.
68 P. 64 |
III. – De
locis et itineribus publicis. (369) |
|
237. – Ne
quid in loco publico uel itinere fiat. (370)
Quod in itinere publico
factum erit, ut restituatur. a. Ne quid in loco publico facias
inue eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur, praeterquam
quod lege senatus consulto edicto decretoue principum tibi concessum
est. de eo, quod factum erit, interdictum non dabo. (371) |
||
b. In
uia publica itinereue publico facere immittere quid, quo ea uia idue
iter deterius sit fiat, ueto. (372) |
||
c. Quod
in uia publica itinereue publico factum immissum habes, quo ea uia idue
iter deterius sit fiat, restituas. (373) |
||
U. 68 | IV. – De
fluminibus. (381) |
|
242. – Ne
quid in flumine publico ripaue eius fiat, quo aliter aqua fluat
atque uti priore aestate fluxit. (386)
Quod factum erit, ut restituatur. (387)
a. In flumine publico inue ripa eius facere aut in id flumen ripamue
eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit, ueto. (388) |
||
b. Quod
in flumine publico ripaue eius factum siue quid in id flumen
ripamue eius immissum habes, si ob id aliter aqua fluit, atque uti priore
aestate fluxit, restituas. (389) |
||
244. – De
ripa munienda. (392)
Quo minus illi in flumine publico ripaue eius opus facere ripae agriue
qui circa ripam est tuendi causa liceat, dum ne ob id nauigatio deterior
fiat, si tibi damni infecti in annos decem uiri boni arbitratu [uel
cautum uel] satisdatum est aut per illum non stat, quo minus uiri boni
arbitratu [caueatur uel] satisdetur, uim fieri ueto. (393) |
||
U.
69 P. 65 |
V. – Unde
ui. (394) |
|
245. – a. De
ui. (395)
Unde in hoc anno tu illum ui deiecisti aut familia tua deiecit, (396)
cum ille possideret, quod nec ui nec clam nec precario a te possideret, (397)
eo illum quaeque ille tunc ibi habuit restituas. (398)
Post annum de eo, quod ad eum qui ui deiecit peruenerit, iudicium dabo. (399) |
||
b. De
ui armata. Unde tu illum ui hominibus coactis armatisue deiecisti aut
familia tua deiecit, eo illum quaeque ille tunc ibi habuit restituas. (400) |
||
c. Si
uti frui prohibitus esse dicetur. (401) |
||
246. – Ne
uis fiat ei, qui damni infecti in possessionem missus erit. (402) |
||
U.
69, 70 P. 65 |
VI. – Uti
possidetis. (403) |
|
247. – a. Uti
nunc possidetis eum fundum, quo de agitur, quod nec ui nec clam nec
precario alter ab altero possidetis, ita possideatis. aduersus ea uim
fieri ueto. (404) |
||
b. Uti
eas aedes, quibus de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero
possidetis, quo minus ita possideatis, uim fieri ueto. (405) |
||
c. De
cloacis hoc interdictum non dabo. (406) |
||
d. De
fructus licitatione. (407) |
||
e. Quanti
uter iurauerit non calumniae causa se postulare sponsionem fieri,
neque pluris, quam quanti res erit, intra annum, quo primum experiundi
potestas fuerit, sponsionem restipulationemque facere permittam. (408) |
||
f. De
Cascelliano siue secutorio iudicio. (409) |
||
g. De
fructuario iudicio. (410) |
||
h. Interdicta
secundaria. (411) |
||
i. Uti
eo fundo, quo de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero
utimini fruimini, quo minus ita utamini fruamini, uim fieri ueto. (412) |
||
U. 70 | ||
U. 70 | ||
U.
70 P. 66 |
||
b. Quo
itinere actuque, quo de agitur, is, a quo emisti, hoc anno nec ui
nec clam nec precario ab illo usus est, quo minus ita utaris,
uim fieri ueto. (421) |
||
U. 70 | ||
b. Uti
priore aestate aquam, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario ab
illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto. (426) |
||
d. Quo
ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum
est, quo minus ita uti permissum est ducat, uim fieri ueto. Quandoque
de opere faciendo interdictum erit, damni infecti caueri iubebo. (429) |
||
U.
70 P. 66 |
||
b. Quo
minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique
ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non ui non clam
non precario ab illo usus es, uim fieri ueto. (435) |
||
U. 71 | ||
b. Quod
in cloaca publica factum siue [ea] immissum habes, quo usus eius deterior
sit fiat, restituas. item ne quid fiat immittaturue, interdicam. (438) |
||
255. – [A
quo seruitus petetur siue ad eum pertinere negabitur, si rem nolit defendere]. (439) |
||
U.
71 P. 67 |
||
U. 71 | ||
b. (Quod
ante remissionem factum erit). Quem in locum nuntiatum est, ne
quid operis noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam
nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum
est, id restituas. (445) |
||
c. (Si
satisdatum erit). Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui
fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum
sit, aut per te stat quo minus satisdetur : quo minus illi in eo
loco opus facere liceat, uim fieri ueto. (446) |
||
U. 71 | ||
U. 71 | ||
b. Si
arbor in alienum agrum impendebit. Quae arbor ex agro tuo in agrum illius
impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius
coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat,
uim fieri ueto. (451) |
||
U. 71 | ||
b. [Si
Lucius Titius in potestate Lucii Titii est], quo minus eum <eamue>
Lucio Titio ducere liceat, uim fieri ueto. (458) |
||
263. – De
liberto exhibendo. (459) |
||
U.
72 P. 68 |
||
U. 73 | XVIII.
265. – De migrando. (462)
Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te
et [actorem] conuenit, ut, quae in eam habitationem, qua de agitur,
introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori tibi pro mercede
eius habitationis essent, siue ex his rebus est et ea merces tibi soluta
eoue nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus soluatur :
ita, quo minus [ei, qui eum pignoris nomine induxit,] inde abducere
liceat, uim fieri ueto. (463) |
|
U.
73 P. 68 |
266. – Saluianum
interdictum. (464) |
|
267. – Seruiana
formula. (465) |
||
XIX.
268. – Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur. (466)
Quae Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de [ea
re] (467)
agitur, fecit : ea illis, quos eo nomine, quo de agitur,
ex edicto meo in possessionem ire esseue oportet [ei], si non
plus quam annus est cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas
est, restituas. Interdum causa cognita, et si scientia non sit, interdicam
et sponsionem restipulationemque facere permittam. (468) |
||
U.
74-76 P. 69-71 |
XLIV. D e e x c e p t i o n i b u s. (469) |
|
b.-f. Ees :
extra quam si ideo non stetit, quod sine dolo malo rei publicae
causa afuit ; extra quam si ualetudine tempestate ui fluminis
prohibitus uadimonium sistere non potuit ; extra quam
si sine dolo malo ipsius a magistratu retentus uadimonium sistere
non potuit ; extra quam si rei capitalis ante condemnatus
uadimonium sistere non potuit ; si non dolo malo Ai
Ai factum est, quo minus uadimonium sisteret. (472) |
||
270. – E.
litis diuiduae et rei residuae. (473) |
||
U. 74 | 271. – Si
alieno nomine agatur (ees cognitoriae, procuratoriae, tutoriae,
curatoriae). E. cessionis bonorum. |
|
U.
74 P. 69 |
272. – Si
ex contractibus argentariorum agatur. a. E. mercis
non traditae : si ea pecunia, qua de agitur, non pro ea re
petitur, quae uenit neque tradita est. (474) |
|
b. E.
redhibitionis. (475) |
||
c. E.
pecuniae pensatae. (476) |
||
273. – E.
temporis (e. annalis). Si non plus quam annus est, cum experiundi
potestas fuit. (477) |
||
U. 75 | 274. – Ne
praeiudicium hereditati fiat. Quod praeiudicium hereditati non
fiat. (478) |
|
U.
75 P. 70 |
275. – E.
rei iudicatae uel in iudicium deductae : si ea res, qua
de agitur, iudicata non est inue iudicium deducta non est. (479) |
|
U. 76 | 276. – E.
rei uenditae et traditae. (480) |
|
U.
76 P. 71 |
||
b. E.
metus : si in ea re nihil metus causa factum est. (483) |
||
U.
76 P. 71 |
||
U.
76 P. 71 |
||
U.
77-81 P. 72-78 |
XLV. D e s t i p u l a t i o n i b u s ( p r a e t o r i i s ?). (492) |
|
U. 77 | 280. – Vadimonium
sisti. (493) |
|
U.
77 P. 74 |
281. – Pro
praede litis et uindiciarum. (494) |
|
U. 78 | 282. – Iudicatum
solui. (495) |
|
U. 79 | 283. – De
conferendis bonis et dotibus. (496) |
|
U.
79 P. 75 |
284. – Si
cui plus, quam per legem Falcidiam licuerit, legatum esse dicetur. (497) |
|
285. – Euicta
hereditate legata reddi. (498) |
||
286. – Usufructuarius
quemadmodum caueat. (499) |
||
287. – Legatorum
seruandorum causa. (500) |
||
U.
79 P. 76 |
288. – Rem
pupilli [uel adulescentis] saluam fore. (501) |
|
U.
80 P. 76 |
289. – Ratam
rem haberi. (502) |
|
U.
80, 81 P. 76, 77 |
290. – De
auctoritate. (503) |
|
U. 81 | 291. – Ex
operis noui nuntiatione. (504) |
|
U.
81 P. 78 |
292. – De
damno infecto. (505) |
|
____________ 1. R. D.
2, 3. |
||
|
||