EDICTUM
DE FERIS Edict concerning wild animals ( 2nd century ? BC ) |
||
|
||
|
||
Digesta, XXI, 1 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
(40) Deinde
aiunt aediles : ‘ ne quis canem, verrem
vel minorem aprum, lupum, ursum, pantheram, leonem ’, (41) et
generaliter aliudve quod noceret animal, sive soluta sint, sive alligata,
ut contineri vinculis, quo minus damnum inferant, non possint, (42) ‘ qua vulgo iter fiet,
ita habuisse velit, ut cuiquam nocere damnumve dare possit. si adversus
ea factum erit et homo liber ex ea re perierit, <solidi> ducenti,
si nocitum homini libero esse dicetur, quanti bonum aequum iudici videbitur,
condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum factumve sit, dupli ’. |
||
Iustiniani Institutiones, IV, 9, 1 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
Ceterum
sciendum est aedilitio edicto prohiberi nos canem verrem aprum ursum
leonem ibi habere, qua vulgo iter fit : et si adversus ea factum
erit et nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et aequum iudici
videtur, tanti dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum
sit, dupli. praeter has autem aedilicias actiones et de pauperie locum
habebit : numquam enim actiones praesertim poenales de eadem re
concurrentes alia aliam consumit. |
||
|
||