DECRETUM
PROCONSULIS SARDINIAE DE FINIBUS PATULCENSIUM ET GALILLENSIUM Decree of Lucius Helvius Agrippa on disputed territory ( AD 69 ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 377-380, n. 8 ). |
Imp.
Othone Caesare Aug. cos. XV k. Apriles | descriptum et recognitum
ex codice ansato L. Helui Agrippae procons(ulis), quem protulit Cn.
Egnatius | Fuscus scriba quaestorius, in quo scriptum fuit
it quod infra scriptum est tabula V c(apitibus) VIII | et VIIII et X : |
III
idus Mart. L. Heluius Agrippa proco(n)s(ul) caussa cognita pronuntiauit : || |
Cum
pro utilitate publica rebus iudicatis stare conueniat et de caussa Patulcensi|um
M. Iuuentius Rixa uir ornatissimus procurator Aug(usti) saepius pronuntiauerit |
fi|nes Patulcensium ita seruandos esse, ut in tabula ahenea a M. Metello
ordinati | essent, |
ultimoque pronuntiauerit : |
Galillenses frequenter retractantes controuer|siae nec parentes
decreto suo se castigare uoluisse, sed respectu clementiae optumi ||
maximique principis contentum esse edicto admonere, ut quiescerent et
rebus | iudicatis starent et intra k. Octobr(es) primas de praedis Patulcensium
recederent uacum|que possessionem traderent ; quod si in contumacia
perseuerassent, se in auctores | seditionis seuere anima aduersurum ; |
et post ea Caecilius Simplex uir clarissi|mus ex eadem caussa
aditus a Galillensibus dicentibus : |
tabulam se ad eam rem || pertinentem ex tabulario principis
adlaturos, |
pronuntiauerit : |
humanum esse | dilationem probationi dari, et in k. Decembres trium
mensum spatium dederit, in|tra quam diem nisi forma allata esset, se
eam, quae in prouincia esset, secuturum : | |
ego quoque aditus a Galillensibus excusantibus, quod nondum
forma allata esset, in | k. Februarias quae p(roximae) f(uerunt) spatium
dederim, et moras illis possessoribus intellegam esse iucun||dam : |
Galilenses ex finibus Patulcensium Campanorum, quos per
uim occupauerant, intra k. | Apriles primas decedant. Quod si huic pronuntiationi
non optemperauerint, sciant | se longae contumaciae et iam saepe denuntiatae
anim aduersioni obnoxios | futuros. |
In consilio fuerunt : M. Iulius Romulus
leg(atus) pro pr(aetore) ; T. Atilius Sabinus q(uaestor)
| pro pr(aetore) ; M. Stertinius Rufus f(ilius) ; Sex. Aelius
Modestus ; P. Lucretius Clemens ; M. Domitius || Vitalis ;
M. Lusius Fidus ; M. Stertinius Rufus. |
Signatores : Cn. Pompei Ferocis ; Aureli | Galli ; M.
Blossi Nepotis ; C. Cordi Felicis ; L. Vigelli Crispini ;
C. Valeri Fausti ; M. Luta|ti Sabini ; L. Coccei Genialis ;
L. Ploti Veri ; D. Veturi Felicis ; L. Valeri Pepli. |
|