DECRETUM
PROCONSULIS SARDINIAE DE FINIBUS PATULCENSIUM ET GALILLENSIUM Decree of Lucius Helvius Agrippa on disputed territory ( AD 69 ) |
CIL X, n. 7852 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Imp(eratore)
Othone Caesare Aug(usto) co(n)s(ule) XV K(alendas) Apriles / descriptum
et recognitum ex codice ansato L(uci) Helvi Agrippae procons(ulis) quem
protulit Cn(aeus) Egnatius / Fuscus scriba quaestorius in quo scriptum
fuit it quod infra scriptum est tabula V |(capitibus) VIII / et VIIII
et X III Idus Mart(ias) L(ucius) Helvius Agrippa proco(n)s(ul) caus{s}a
cognita pronuntiavit / cum pro utilitate publica rebus iudicatis stare
conveniat et de caus{s}a Patulcensi/um M(arcus) Iuventius Rixa vir ornatissimus
procurator Aug(usti) saepius pronuntiaverit fi/nes Patulcensium ita
servandos esse ut in tabula ahenea a M(arco) Metello ordinati / essent
ultimoq(ue) pronuntiaverit Galillenses frequenter retractantes controver/sia{e}(m)
nec parentes decreto suo se castigare voluisse sed respectu clementiae
Optumi(!) / Maximique principis contentum esse
edicto admonere ut quiescerent et rebus / iudicatis starent et intra
K(alendas) Octobr(es) primas de praedi(i)s Patulcensium recederent vacuam/que
possessionem traderent quod si in contumacia perseverassent se in auctores
/ seditionis severe anima adversurum et post ea Caecilius Simplex vir
clarissi/mus ex eadem caus{s}a a Galillensibus dicentibus tabulam se
ad eam rem / pertinentem ex tabulario principis adlaturos pronuntiaverit
humanum esse / dilationem probationi dari et in K(alendas) Decembres
trium mens(i)um spatium dederit in/tra quam diem nisi forma allata esset
se eam quae in provincia esset secuturum / ego quoque aditus a Galillensibus
excusantibus quod nondum forma allata esset in / K(alendas) Februarias
quae p(roximae) f(uerunt) spatium dederim et mora{s}(m) illis possessoribus
intellegam esse iucun/dam Galil(l)enses ex finibus Patulcensium Campanorum
quos per vim occupaverant intra K(alendas) / Apriles primas decedant
quodsi huic pronuntiationi non optemperaverint sciant / se longae contumaciae
et iam saepe denuntiatae animadversioni obnoxios / futuros in consilio
fuerunt M(arcus) Iulius Romulus
leg(atus) pro pr(aetore) T(itus)
Atilius Sabinus q(uaestor) / pro pr(aetore) M(arcus)
Stertinius Rufus f(ilius) Sex(tus)
Aelius Modestus P(ublius) Lucretius Clemens M(arcus) Domitius / Vitalis
M(arcus) Lusius Fidus M(arcus) Stertinius Rufus signatores Cn(aei) Pompei
Ferocis Aureli / Galli M(arci) Blossi Nepotis C(ai) Cordi Felicis L(uci)
Vigelli Crispini C(ai) Valeri Fausti M(arci) Luta/ti Sabini L(uci) Coccei
Genialis L(uci) Ploti Veri D(ecimi) Veturi Felicis L(uci) Valeri Pepli |
|