EDICTUM
AEDILIUM CURULIUM Edict of the aediles curules ( 2nd century ? BC ) |
||
|
||
|
||
Otto Lenel ( 1849-1935 ) | ||
( Based upon the Latin text of Lenel's edition, Leipzig, 1927, pp. 554 ss. ). |
||
U. 1 P. 1, 2 |
1. – De
mancipiis uendundis. (1) Qui
mancipia uendunt, certiores faciant emptores, quid morbi uitiiue cuique
sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit : eademque
omnia, cum ea mancipia uenibunt, palam recte pronuntianto. quod si mancipium
aduersus ea uenisset siue aduersus quod dictum promissumue fuerit, cum
ueniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur : emptori
omnibusque, ad quos ea res pertinet, in sex mensibus quibus primum
de ea re experiundi potestas fuerit, iudicium dabimus, ut id mancipium
redhibeatur, si quid autem post uenditionem traditionemque deterius
emptoris opera familiae procuratorisue eius factum erit, siue quid ex
eo post uenditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in uenditione
ei accesserit, siue quid ex ea re fructus peruenerit ad emptorem, ut
ea omnia restituat, item, si quas accessiones ipse praestiterit, ut
recipiat. item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortisue
consciscendae sibi causa quid fecerit, inue harenam depugnandi causa
ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in uenditione pronuntianto :
ex his enim causis iudicium dabimus. hoc amplius si quis aduersus ea
sciens dolo malo uendidisse dicetur, iudicium dabimus. (2) |
|
2. – Aduersus
uenaliciarios. (3) |
||
3. – Aduersus
eos qui pueros castrauerint. (4) |
||
4. – De
ornamentis mancipiorum. (5) |
||
U. 2 P. 2 |
5. – De
iumentis uendundis. - Qui iumenta uendunt, palam recte
dicunto, quid in quoque eorum morbi uitiique sit, utique optime ornata
uendendi causa fuerint, ita emptoribus tradantur. si quid ita factum
non erit, de ornamentis restituendis iumentisue ornamentorum nomine
redhibendis in diebus sexaginta, morbi autem uitiiue causa inemptis
faciendis in sex mensibus, uel quo minoris cum uenirent fuerint, in
anno iudicium dabimus. si iumenta paria simul uenierint et alterum in
ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque
redhibeatur. (6)
Quae de iumentorum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni uenditores
faciunto. (7) |
|
U. 2 P. 2 |
6. – De feris. - Ne quis canem, uerrem [uel minorem], aprum, lupum, ursum, pantheram, leonem, (8) . . . . . qua uolgo iter fiet, ita habuisse uelit, ut cuiquam nocere damnumue dare possit. (9) si aduersus ea factum erit et homo liber ex ea re perierit, sestertiorum ducentorum milium, si nocitum homini libero esse dicetur, quanti bonum aequum iudici uidebitur, condemnetur (10) : ceterarum rerum, quanti damnum datum factumue sit, dupli. (11) |
|
U. 2 P. 2 |
7. – Stipulatio
ab aedilibus proposita. (12) |
|
____________
2. D. 21, 1, 1 pr. ; Cf. Gell. 4, 2, 5. 3. D. 21, 1, 44, 1. 4. Cf. D. 9, 2, 27. 28. 5. Cf. D. 50, 16, 74 ; 34, 2, 25, 10. 6. D. 21, 1, 38 pr. 7. D. 21, 1, 38, 5. 8. D. 21, 1, 40, 1. 9. D. 21, 1, 42. 10. Cf. D. 47, 12, 3 pr. 11. D. 21, 1, 42. 12. Cf. D. 21, 1, 28 ; 21, 2, 31 ; 21, 2, 32 pr. ; 21, 2, 37, 1 ; 45, 1, 5 pr. ; Varro, R. R., 2, 10, 5. |
||
|
||
|