|
EPISTULA
AVIDII QUIETI PROCONSULIS ASIAE AD AEZANITAS Letter of Avidius Quietus on rentals ( AD 125-126 ) |
CIL III, n. 355 = Suppl., n. 7003 = Suppl., n. 14191, 1 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). Latin text |
GR
// Exempl(um) epistulae [Cae]saris scriptae ad / Quietum / si in quantas
particulas [q]uos [cle]ros appellant ager Aezanen/si Iovi dicatus a
regibus divisu[s sit] non apparet optimum est / sicut tu quoque existimas
[eum modu]m qui in vicinis civitatibus / clerorum nec maximus [nec mi]nimus
est observari et si cum / Mettius Modestus cons[tituit] ut vectigal
pro is pendere/tur constitit qui es[se]nt c[leruc]hici agri aequom
est ex [illo] / tempore
vectigal pendi si [non
co]nstitit iam ex hoc tem[po]/re vec[tig]al pendend[u]m e[rit n]isi
quare morae qu[andoque] / us[u veneru]nt inte[rpones itaque tuam auctoritatem]
// Exempl(um) epistulae Quieti scriptae ad / Hesperum / cum variam esse
clerorum mensuram / cognoverim et sacratissimus Imp(erator) con/stitutionis
suae causa neq(ue) maximi neq(ue) / [min]imi mensuram iniri iusserit
in ea re/[gione] quae Iovi Aezanitico dicata dicitur / [quaeso m]i Hesper
carissime explores qu/[ae maximi cl]eri mensura quae minimi / / [---
i]n ipsa illa regione sit et id / [quam primum n]otum mihi facias //
Exemplum epistulae scripto Quie/to ab Hespero / quaedam negotia domine
non ali/ter ad consummationem perduci / possunt quam per eos qui usu
sunt / eorum periti ob hoc cum mihi iniun/xisses ut tibi renuntiarem
quae / mensura esset clerorum circa re/gionem Aezaniticam misi in rem
/ praesentem IEI[ |
|