|
DECRETUM
DUUMVIRUM DE DIE NATALI AUGUSTI Decree of the Duumvirs concerning the worship of Augustus ( AD 18 ) |
( V. Ehrenberg & A. H. M. Jones, Documents illustrating..., Oxford, 1955, p. 87, n. 101 ) |
Ti.
Caesare tert. Germanico Caesare iter. cos. | Cn. Acceio Cn. f. Arn.
Rufo Lutatio, T. Petillio P. f. Qui. IIuir. | decreta : aediculam
et statuas has, hostiam dedicationi. victimae natali Aug. VIII k. Octobr.
duae, quae p.p. || inmolari adsueta[e] sunt ad aram, quae numini Augusto
dedic. est, VIIII et VIII k. Octobr. | inmolentur ; item natali
Ti. Caesaris perpetue acturi decuriones | et populus cenarent—quam
inpensam Q. Cascell[i]o Labeone | in perpetuo pollicenti, ut gratiae
agerentur munificentiae eius—eoque | natali ut quotannis vitulus
inmolaretur. || et ut natalibus Augusti et Ti. Caesarum, prius quam
ad vescendum | decuriones irent, thure et vino genii eorum ad epulandum
ara | numinis Augusti invitarentur. | ara(m) numini Augusto pecunia
nostra faciendam curavimus ; ludos | ex idibus Augustis diebus
sex p. n. faciendos curavimus. || natali Augustae mulsum et crustlum
mulieribus vicanis ad | Bonam Deam pecunia nostra dedimus. | item dedicatione
statuarum Caesarum et Augustae mulsum et crustla | pecunia nostra decurionib.
et populo dedimus, perpetuoque eius die | dedicationis daturo[s] nos
testati sumus, quem diem quo frequentior quod||annis sit, servabimus
VI idus Martias, qua die | Ti. Caesar pontif. maximus felicissime est
creatus
|
|