|
DECRETUM
DUUMVIRUM DE DIE NATALI AUGUSTI Decree of the Duumvirs concerning the worship of Augustus ( AD 18 ) |
CIL XI, n. 3303 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ). |
Ti(berio) Caesare tert(ium)
Germanico Caesare iter(um) co(n)s(ulibus) / Cn(aeo) Acceio Cn(aei) f(ilio)
Arn(ensi) Rufo Lutatio T(ito) Petillio P(ubli) f(ilio) Qui(rina) IIvir(is)
/ decreta / aediculam et statuas has hostiam dedicationi victimae natali
Aug(usti) VIII K(alendas) Octobr(es) duae quae p(er)p(etuo) / inmolari
adsveta<e=F> sunt ad aram quae numini Augusto dedic(ata) est VIIII
et VIII K(alendas) Octobr(es) / inmolentur item natali Ti(beri) Caesaris
perpetue acturi decuriones / et populus cenarent quam impensam Q(uinto)
Cascell<i=L>o Labeone / in perpetuo(m) pollicenti ut gratiae agerentur
munificentiae eius eoque / natali ut quotannis vitulus inmolaretur /
et ut natalibus Augusti et Ti(beri) Caesarum priusquam ad vescendum
/ decuriones irent thure et vino Genii eorum ad epulandum ara / numinis
Augusti invitarentur / ara(m) numini Augusto
pecunia nostra faciendam curavimus
ludos / ex Idibus Augustis diebus sex p(ecunia) n(ostra) faciendos curavimus
/ natali Augustae mulsum et crust(u)lum mulieribus vicanis ad / Bonam
Deam pecunia nostra dedimus / item dedicatione statuarum Caesarum et
Augustae mulsum et crust(u)la / pecunia nostra decurionib(us) et populo
dedimus perpetuoque eius die / dedicationis daturo[s] nos
testati sumus quem diem
quo frequentior quod/annis sit servabimus
VI Idus Martias qua die Ti(berius) Caesar pontif(ex) maximus felicissime
est creatus |
|