CONSTITUTIO OMNEM ( December 16, AD 533 ) |
|||
( Based upon the Latin text of Mommsen's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
|||
IMPERATOR
CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLUTUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS THEOPHILO, DOROTHEO, THEODORO, ISIDORO ET ANATOLIO ET THALELAEO ET CRATINO VIRIS ILLUSTRIBUS ANTECESSORIBUS ET SALAMINIO VIRO DISERTISSIMO ANTECESSORI SALUTEM. |
|||
Omnem
rei publicae nostrae sanctionem iam esse purgatam et compositam tam
in quattuor libris institutionum seu elementorum quam in quinquaginta
digestorum seu pandectarum nec non in duodecim imperialium constitutionum
quis amplius quam vos cognoscit ? et omnia quidem, quae oportuerat
et ab initio mandare et post omnium consummationem, factum libenter
admittentes, definire, iam per nostras orationes tam Graeca lingua quam
Romanorum, quas aeternas fieri optamus, explicita sunt. sed cum vos
professores legitimae scientiae constitutos etiam hoc oportuerat scire,
quid et in quibus temporibus tradi necessarium studiosis credimus, ut
ex hoc optimi atque eruditissimi efficiantur : ideo praesentem
divinam orationem ad vos praecipue faciendam existimamus, quatenus tam
prudentia vestra quam ceteri antecessores, qui eandem artem in omne
aevum exercere maluerint, nostris regulis observatis inclutam viam eruditionis
legitimae possint ambulare. itaque dubio procul quidem est necesse esse
institutiones in omnibus studiis primum sibi vindicare locum, utpote
prima vestigia cuiusque scientiae mediocriter tradentes. ex libris autem
quinquaginta nostrorum digestorum sex et triginta tantummodo sufficere
tam ad vestram expositionem quam ad iuventutis eruditionem iudicamus.
sed ordinem eorum et tramites per quos ambulandum est manifestare tempestivum
nobis esse videtur, et vos in memoriam quidem eorum, quae antea tradebatis,
redigere, ostendere autem novellae nostrae compositionis tam utilitatem
quam tempora, ut nihil huiusmodi artis relinquatur incognitum. 1. Et
antea quidem, quemadmodum et vestra scit prudentia, ex tanta legum multitudine,
quae in librorum quidem duo milia, versuum autem tricies centena extendebatur,
nihil aliud nisi sex tantummodo libros et ipsos confusos et iura utilia
in se perraro habentes a voce magistra studiosi accipiebant, ceteris
iam desuetis, iam omnibus inviis. in his autem sex libris Gaii nostri
institutiones et libri singulares quattuor, primus de illa vetere re
uxoria, secundus de tutelis et tertius nec non quartus de testamentis
et legatis connumerabantur : quos nec totos per consequentias accipiebant,
sed multas partes eorum quasi supervacuas praeteribant. et primi anni
hoc opus legentibus tradebatur non secundum edicti perpetui ordinationem,
sed passim et quasi per saturam collectum et utile cum inutilibus mixtum,
maxima parte inutilibus deputata. in secundo autem anno praepostera
ordinatione habita prima pars legum eis tradebatur, quibusdam certis
titulis ab ea exceptis : cum erat enorme post institutiones aliquod
legere, quam quod in legibus et primum positum est et istam nuncupationem
meruerit. post eorum vero lectionem (neque illam continuam, sed particularem
et ex magna parte inutilem constitutam) tituli alii eis tradebantur
tam ex illa parte legum, quae de iudiciis nuncupatur (et ipsis non continuam,
sed raram utilium recitationem praebentibus, quasi cetero toto volumine
inutili constituto) quam ex illa quae de rebus appellatur, septem libris
(semotis et in his multis partibus legentibus inviis, utpote non idoneis
neque aptissimis ad eruditionem constitutis). in tertio autem anno quod
ex utroque volumine, id est de rebus vel de iudiciis, in secundo anno
non erat traditum, accipiebant secundum vicissitudinem utriusque voluminis :
et ad sublimissimum Papinianum eiusque responsa iter eis aperiebatur :
et ex praedicta responsorum consummatione, quae decimo et nono libro
concludebatur, octo tantummodo libros accipiebant, nec eorum totum corpus
eis tradebatur, sed pauca ex multis et brevissima ex amplissimis, ut
adhuc sitientes ab eis recederent. his igitur solis a professoribus
traditis Pauliana responsa per semet ipsos recitabant, neque haec in
solidum, sed per inperfectum et iam quodammodo male consuetum inconsequentiae
cursum. et is erat in quartum annum omnis antiquae prudentiae finis :
quis ea quae recitabant enumerare malet, computatione habita inveniet
ex tam immensa legum multitudine vix versuum sexaginta milia eos suae
notionis perlegere, omnibus aliis deviis et incognitis constitutis et
tunc tantummodo ex aliqua minima parte recitandis, quotiens vel iudiciorum
usus hoc fieri coegerit vel ipsi magistri legum aliquid ex his perlegere
festinabatis, ut sit vobis aliquid amplius discipulorum peritia. et
haec quidem fuerant antiquae eruditionis monumenta, secundum quod et
vestro testimonio confirmatur. 2. Nos
vero tantam penuriam legum invenientes et hoc miserrimum iudicantes
legitimos thensauros volentibus aperimus, quibus per vestram prudentiam
quodammodo erogatis ditissimi legum oratores efficiantur discipuli.
et primo quidem anno nostras hauriant institutiones ex omni paene veterum
institutionum corpore elimatas et ab omnibus turbidis fontibus in unum
liquidum stagnum conrivatas tam per Tribonianum virum magnificum magistrum
et ex quaestore sacri palatii nostri et ex consule quam duos e vobis,
id est Theophilum et Dorotheum facundissimos antecessores. in reliquam
vero anni partem secundum optimam consequentiam
primam legum partem eis tradi sancimus,
quae Graeco vocabulo πρὥτα
nuncupatur, qua nihil est anterius, quia quod primum est aliud ante
se habere non potest. et haec eis exordium et finem eruditionis primi
anni esse decernimus. cuius auditores non volumus vetere tam frivolo
quam ridiculo cognomine dupondios appellari, sed Iustinianos novos nuncupari,
et hoc in omne futurum aevum optinere censemus, ut hi, qui rudes adhuc
legitimae scientiae adspirent et scita prioris anni accipere maluerint,
nostrum nomen mereant, quia ilico tradendum eis est primum volumen,
quod nobis emanavit auctoribus. antea enim dignum antiqua confusione
legum cognomen habebant : cum autem leges iam clare et dilucide
prostent animis eorum facile tradendae, visum est necesse eos et cognomine
mutato fulgere. 3. In
secundo autem anno, per quem ex edicto eis nomen antea positum et a
nobis probatur, vel de iudiciis libros septem vel de rebus octo accipere
eos sancimus, secundum quod temporis vicissitudo indulserit, quam intactam
observari praecipimus. sed eosdem libros de iudiciis vel de rebus totos
et per suam consequentiam accipiant, nullo penitus ex his derelicto :
quia omnia nova pulchritudine sunt decorata, nullo inutili, nullo desueto
in his penitus inveniendo. alterutri autem eorundem volumini, id est
de iudiciis vel de rebus, adiungi in secundi anni audientiam volumus
quattuor libros singulares, quos ex omni compositione quattuordecim
librorum excerpsimus : ex collectione quidem tripertiti voluminis,
quod pro dotibus composuimus, uno libro excerpto. ex duobus autem de
tutelis et curationibus uno : et ex gemino volumine de testamentis
uno : et ex septem libris de legatis et fideicommissis et quae
circa ea sunt simili modo uno tantum libro. hos igitur quattuor libros,
qui in primordiis singularum memoratarum compositionum positi sunt,
tantummodo a vobis eis tradi sancimus, ceteris decem oportuno tempori
conservandis : quia neque possibile est neque anni secundi tempus
sufficit ad istorum quattuordecim librorum magistra voce eis tradendorum
recitationem. 4. Tertii
insuper anni doctrina talem ordinem sortiatur, ut, sive libros de iudiciis
sive de rebus secundum vices legere eis sors tulerit, concurrat eis
tripertita legum singularium dispositio : et in primis liber singularis
ad hypothecariam formulam, quem oportuno loco in quo de hypothecis loquimur
posuimus, ut, cum aemula sit pigneraticiis actionibus, quae in libris
de rebus positae sunt, non abhorreat eorum vicinitatem, cum circa easdem
res ambabus paene idem studium est. et post eundem librum singularem
alius liber similiter eis aperiatur, quem edictum aedilium et de redhibitoria
actione et de evictionibus nec non duplae stipulatione composuimus :
cum enim, quae pro emptionibus et venditionibus legibus cauta sunt,
in libris de rebus praefulgent, hae autem omnes quas diximus definitiones
in ultima parte prioris edicti fuerant positae, necessario eas in anteriorem
locum transtulimus, ne a venditionibus, quarum quasi ministrae sunt,
vicinitate ulterius devagentur. et hos tres libros cum acutissimi Papiniani
lectione tradendos posuimus, quorum volumina in tertio anno studiosi
recitabant, non ex omni eorum corpore, sed sparsim pauca, ex multis
et in hac parte accipientes : vobis autem ipse pulcherrimus Papinianus
non solum ex responsis, quae in decem et novem libros composita fuerant,
sed etiam ex libris septem et triginta quaestionum et gemino volumine
definitionum nec non de adulteris et paene omni eius expositione in
omni nostrorum digestorum ordinatione praefulgens propriis partibus
praeclarus sui recitationem praebebit. ne autem tertii anni auditores,
quos Papinianistas vocant, nomen et festivitatem eius amittere videantur,
ipse iterum in tertium annum per bellissimam machinationem introductus
est : librum enim hypothecariae ex primordiis plenum eiusdem maximi
Papiniani fecimus lectione, ut et nomen ex eo habeant et Papinianistae
vocentur et eius reminiscentes et laetificentur et festum diem, quem,
cum primum leges eius accipiebant, celebrare solebant, peragant, et
maneat viri sublimissimi praefectorii Papiniani et per hoc in aeternum
memoria hocque termine tertii anni doctrina concludatur. 5. Sed
quia solitum est anni quarti studiosos Graeco
et consueto quodam vocabulo λύτας appellari,
habeant quidem, si maluerint, hoc cognomen : pro responsis autem
prudentissimi Pauli, quae antea, ex libris viginti tribus vix in decem
et octo recitabant, per iam expositam confusionem eos legentes, decem
libros singulares, qui ex quattuordecim quos antea enumeravimus supersunt,
studeant lectitare : multo maioris et amplioris prudentiae ex eis
thensauram consecuturi, quam quem ex Paulianis habebant responsis. et
ita omnis ordo librorum singularium a nobis compositus et in decem et
septem libros partitus eorum animis inponetur (quem in duabus digestorum
partibus posuimus, id est quarta et quinta, secundum septem partium
distributionem) et quod iam primis verbis orationis nostrae posuimus,
verum inveniatur, ut ex triginta sex librorum recitatione fiant iuvenes
perfecti et ad omne opus legitimum instructi et nostro tempore non indigni :
duabus aliis partibus, id est sexta et septima nostrorum digestorum,
quae in quattuordecim libros compositae sunt, eis depositis, ut possint
postea eos et legere et in iudiciis ostendere. quibus si bene sese imbuerint
et in quinti anni, quo prolytae nuncupantur, metas constitutionum codicem
tam legere quam suptiliter intellegere studeant, nihil eis legitimae
scientiae deerit, sed omnem ab initio usque ad finem suis animis anplectantur,
et (quod paene in alia nulla evenit arte, cum etsi vilissimae sint,
omnes tamen infinitae sunt) haec sola scientia habeat finem mirabilem,
in praesenti tempore a nobis sortita. 6. Discipuli
igitur omnibus eis legitimis arcanis reseratis nihil habeant absconditum,
sed omnibus perlectis, quae nobis per Triboniani viri excelsi ministerium
ceterorumque composita sunt, et oratores maximi et iustitiae satellites
inveniantur et iudiciorum optimi tam athletae quam gubernatores in omni
loco aevoque felices. 7. Haec
autem tria volumina a nobis composita tradi eis tam in regiis urbibus
quam in Berytiensium pulcherrima civitate, quam et legum nutricem bene
quis appellet, tantummodo volumus, quod iam et a retro principibus constitutum
est, et non in aliis locis quae a maioribus tale non meruerint privilegium :
quia audivimus etiam in Alexandrina splendidissima civitate et in Caesariensium
et in aliis quosdam imperitos homines devagare et doctrinam discipulis
adulterinam tradere : quos sub hac interminatione ab hoc conamine
repellimus, ut, si ausi fuerint in posterum hoc perpetrare et extra
urbes regias et Berytiensium metropolim hoc facere, denarum librarum
auri poena plectantur et reiciantur ab ea civitate, in qua non leges
docent, sed in leges committunt. 8. Illud
autem, quod iam cum ab initio hoc opus mandantes in nostra oratione
et post completum in alia nostri numinis constitutione scripsimus, et
nunc utiliter ponimus, ut nemo audeat eorum qui libros conscribunt sigla
in his ponere et per compendium ipsi legum interpretationi vel compositioni
maximum adferre discrimen : scituris omnibus librariis, qui hoc
in posterum commiserint, quod post criminalem poenam etiam aestimationem
libri in duplum domino eius, si nescienti dederint, inferre compellentur :
cum et ipse, qui talem librum comparaverit, pro nihilo cum habebit,
nemine iudice ex tali libro fieri recitationem concedente, sed pro non
scripto eum haberi disponente. 9. IIlud
vero satis necessarium constitutum cum summa interminatione edicimus,
ut nemo audeat neque in hac splendidissima civitate neque in Berytiensium
pulcherrimo oppido ex his, qui legitima peragunt studia, indignos et
pessimos, immo magis serviles et quorum effectus iniuria est ludos exercere
et alia crimina vel in ipsos professores vel in socios suos et maxime
in eos, qui rudes ad recitationem legum perveniunt, perpetrare. quis
enim ludos appellet eos, ex quibus crimina oriuntur ? hoc etenim
fieri nullo patimur modo, sed optimo ordini in nostris temporibus et
hanc partem tradimus et toto postero transmittimus saeculo, cum oportet
prius animas et postea linguas fieri eruditos. 10. Et
haec omnia in hac quidem florentissima civitate vir excelsus praefectus
huius almae urbis tam observare quam vindicare, prout delicti tam iuvenum
quam scriptorum qualitas exegerit, curae habebit : in Berytiensium
autem civitate tam vir clarissimus praeses Poenicae maritimae quam beatissimus
eiusdem civitatis episcopus et legum professores. 11. Incipite
igitur legum doctrinam eis dei gubernatione tradere et viam aperire
quam nos invenimus, quatenus fiant optimi iustitiae et rei publicae
ministri et vos maximum decus in omne saeculum sequatur : quis
vestris temporibus talis legum inventa est permutatio, qualem et apud
Homerum patrem omnis virtutis Glaucus et Diomedes inter se faciunt dissimilia
permutantes : |
|||
χρὑσεα
χαλκείων, ἑκατόμβοια ἐννεαβοίων |
|||
( id
est : aurea aheneis, centum boum pretio aestimata cum aestimatis
bubus novem ). |
|||
quae
omnia optinere sancimus in omne aevum, ab omnibus tam professoribus
quam legum auditoribus et librariis et ipsis et iudicibus observanda.
Data septimo decimo kalendas Ianuarias Constantinopoli domino nostro
Iustiniano perpetuo Augusto ter consule. |
|||