IUSTINIANI INSTITUTIONES | |||||
liber quartus | |||||
( Based upon the Latin text of Krueger's edition ). ~ Proofreading by Dr. Philippe Paschel ~ |
|||||
TIT. 1 TIT. 2 TIT. 3 TIT. 4 TIT. 5 TIT. 6 TIT. 7 TIT. 8 TIT. 9 TIT. 10 TIT. 11 TIT. 12 TIT. 13 TIT. 14 TIT. 15 TIT. 16 TIT. 17 TIT. 18 |
De
obligationibus quae ex delicto nascuntur. Vi bonorum raptorum. De lege Aquilia. De iniuriis. De obligationibus quae quasi ex delicto nascuntur. De actionibus. Quod cum eo qui in aliena potestate est negotium gestum esse dicitur. De noxalibus actionibus. Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur. De his per quos agere possumus. De satisdationibus. De perpetuis et temporalibus actionibus (..) De exceptionibus. De replicationibus. De interdictis. De poena temere litigantium. De officio iudicis. De publicis iudiciis. |
||||
TIT. 1 DE OBLIGATIONIBUS QUAE EX DELICTO NASCUNTUR. |
|||||
Cum
expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu et quasi
ex contractu, sequitur, ut de obligationibus ex maleficio dispiciamus.
sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor genera dividuntur:
hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est ex ipso
maleficio, veluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria. |
|||||
1. Furtum
est contrectatio rei fraudulosa vel
ipsius rei vel etiam usus eius possessionisve, quod lege naturali
prohibitum est admittere. 2. Furtum
autem vel a furvo id est nigro dictum est, quod
clam et obscure fit et plerumque nocte: vel a fraude: vel a ferendo,
id est auferendo: vel a Graeco sermone, qui φᾧρας
appellant fures.
immo etiam Graeci ἀπὁ
τοῦ φἐρειυ φᾧρας
dixerunt. 3. Furtorum
autem genera duo sunt, manifestum et nec
manifestum. nam conceptum et oblatum
species potius actionis sunt furto cohaerentes quam genera furtorum,
sicut inferius apparebit. manifestus fur est, quem Graeci ἐπ᾽
αὐτοφὠρῳ
appellant: nec solum is qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam
is qui eo loco deprehenditur quo fit, veluti qui in domo furtum fecit
et, nondum egressus ianuam deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivarum
aut in vineto uvarum furtum fecit, quamdiu in eo oliveto aut in vineto
fur deprehensus sit: immo ulterius furtum manifestum extendendum
est, quamdiu eam rem fur tenens visus vel deprehensus fuerit sive in publico
sive in privato vel a domino vel ab alio, antequam eo pervenerit quo perferre
ac deponere rem destinasset, sed si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur
cum re furtiva, non est manifestus fur. nec manifestum furtum quid
sit, ex his quae diximus intellegitur: nam quod manifestum non est,
id scilicet nec manifestum est. 4. Conceptum
furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita
et inventa sit: nam in eum propria actio constituta est, quamvis
fur non sit, quae appellatur concepti. oblatum furtum dicitur, cum
res furtiva ab aliquo tibi oblata sit eaque apud te concepta sit, utique
si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius quam apud eum qui dederit,
conciperetur: nam tibi, apud quem concepta sit, propria adversus
eum qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur
ablati. est etiam prohibiti furti actio adversus eum qui furtum
quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. praeterea poena
constituitur edicto praetoris per actionem furti non exhibiti adversus
eum qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam non exhibuit. sed hae
actiones, id est concepti et oblati et furti prohibiti nec non furti non
exhibiti in desuetudinem abierunt. cum enim requisitio rei furtivae
hodie secundum veterem observationem non fit: merito ex consequentia
etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt, cum manifestissimum
est quod omnes qui scientes rem furtivam susceperint et celaverint, furti
nec manifesti obnoxii sunt. 5. Poena
manifesti furti quadrupli est tam ex servi persona quam ex liberi, nec
manifesti dupli. |
|||||
6. Furtum
autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem alienam amovet,
sed generaliter cum quis alienam rem invito domino contrectat. itaque
sive creditor pignore, sive is apud quem res deposita est ea re utatur,
sive is qui rem utendam accepit in alium usum eam transferat quam cuius
gratia ei data est, furtum committit. veluti si quis argentum utendum
acceperit quasi amicos ad cenam invitaturus et id peregre secum tulerit,
aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi longius aliquo duxerit,
quod veteres scripserunt de eo qui in aciem equum perduxisset. 7. Placuit
tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas acceperint,
ita furtum committere, si se intellegant id invito domino facere eumque,
si intellexisset, non permissurum, ac si permissurum credant, extra crimen
videri: optima sane distinctione, quia furtum sine affectu furandi
non committitur. 8. Sed
et si credat aliquis invito domino se rem commodatam sibi contrectare,
domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud
quaesitum est, cum Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res
domino subriperet et ad eum perferret, et servus id ad Maevium pertulerit,
Maevius, dum vult Titium in ipso delicto deprehendere, permisit servo
quasdam res ad eum perferre, utrum furti an servi corrupti iudicio teneatur
Titius, an neutro? et cum nobis super hac dubitatione suggestum
est et antiquorum prudentium super hoc altercationes perspeximus, quibusdam
neque furti neque servi corrupti actionem praestantibus, quibusdam furti
tantummodo: nos huiusmodi calliditati obviam euntes, per nostram
decisionem sanximus, non solum furti actionem, sed etiam servi corrupti
contra eum dari: licet enim is servus deterior a sollicitatore minime
factus est, et ideo non concurrant regulae quae servi corrupti actionem
introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi
introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re ipsa fuisset
servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum, qui possit
corrumpi, tale facinus a quibusdam pertentetur. 9. Interdum
etiam liberorum hominum furtum fit, veluti si quis liberorum nostrorum,
qui in potestate nostra sunt, subreptus fuerit. 10. Aliquando
autem etiam suae rei quisque furtum committit, veluti si debitor rem quam
creditori pignoris causa dedit subtraxerit. |
|||||
11. Interdum
furti tenetur, qui ipse furtum non fecerit: qualis est cuius ope
et consilio furtum factum est. in quo numero est qui tibi nummos excussit,
ut alius eos raperet, aut obstitit tibi, ut alius rem tuam surriperet,
vel oves aut boves tuas fugaverit, ut alius eas exciperet: et hoc
veteres scripserunt de eo qui panno rubro fugavit armentum. sed
si quid eorum per lasciviam, et non data opera ut furtum admitteretur,
factum est, in factum actio dari debet. at ubi
ope Maevii Titius furtum fecerit, ambo furti tenentur. ope consilio
eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestris supponit
aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive
ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodaverit,
sciens cuius gratia commodaverit. (12).
certe qui nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium
dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti.
12 (13). Hi,
qui in parentium vel dominorum potestate sunt, si rem eis subripiant,
furtum quidem illis faciunt et res in furtivam causam cadit nec ob id
ab ullo usucapi potest antequam in domini potestatem revertatur, sed furti
actio non nascitur, quia nec ex alia ulla causa potest inter eos actio
nasci : (14) si vero ope consilio
alterius furtum factum fuerit, quia utique furtum committitur, convenienter
ille furti tenetur, quia verum est, ope consilio eius furtum factum esse. |
|||||
13 (15). Furti
autem actio ei competit, cuius interest rem salvam esse, licet dominus
non sit: itaque nec domino aliter competit quam si eius intersit
rem non perire. 14 (16). Unde
constat, creditorem de pignore subrepto furti agere posse, etiamsi idoneum
debitorem habeat, quia expedit ei pignori potius incumbere quam in personam
agere: adeo quidem ut, quamvis ipse debitor eam rem subripuerit,
nihilo minus creditori competat actio furti. 15 (17). Item
si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta mercede
certa acceperit eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus,
quia domini nihil interest eam rem non perisse, cum iudicio locati a fullone
aut sarcinatore rem suam persequi potest. sed et bonae fidei emptori,
subrepta re quam emerit, quamvis dominus non sit, omnimodo competit furti
actio, quemadmodum et creditori. fulloni vero et sarcinatori non
aliter furti competere placuit, quam si solvendo sint, hoc est si domino
rei aestimationem solvere possint: nam si solvendo non sunt, tunc
quia ab eis suum dominus consequi non possit, ipsi domino furti actio
competit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. idem est
et si in parte solvendo sint fullo aut sarcinator. 16
(18). Quae de fullone et sarcinatore diximus, eadem et
ad eum cui commodata res est transferenda veteres existimabant:
nam ut ille fullo mercedem accipiendo custodiam praestat, ita is quoque
qui commodum utendi percipit similiter necesse habet custodiam praestare.
sed nostra providentia etiam hoc in decisionibus nostris emendavit, ut
in domini sit voluntate, sive commodati actionem adversus eum qui rem
commodatam accepit movere desiderat, sive furti adversus eum qui rem subripuit,
et alterutra earum electa, dominum non posse ex poenitentia ad alteram
venire actionem. sed si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam
accepit penitus liberari. sin autem commodator veniat adversus eum
qui rem utendam accepit, ipsi quidem nullo modo competere posse adversus
furem furti actionem, eum autem qui pro re commodata convenitur, posse
adversus furem furti habere actionem, ita tamen si dominus, sciens rem
esse subreptam, adversus eum cui res commodata fuit pervenit: sin
autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit,
postea autem, re comperta, voluit remittere quidem commodati actionem,
ad furti autem pervenire, tunc licentia ei concedatur et adversus furem
venire, nullo obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit
adversus eum qui rem utendam accepit commodati actionem (nisi domino ab
eo satisfactum est: tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti
actione liberari, suppositum autem esse ei qui pro re sibi commodata domino
satisfecit), cum manifestissimum est, etiam si ab initio dominus actionem
instituit commodati ignarus rem esse subreptam, postea autem, hoc ei cognito,
adversus furem transivit, omnimodo liberari eum qui rem commodatam accepit,
quemcumque causae exitum dominus adversus furem habuerit: eadem
definitione obtinente, sive in partem sive in solidum solvendo sit is
qui rem commodatam accepit. 17 (19). Sed
is, apud quem res deposita est custodiam non praestat, sed tantum in eo
obnoxius est, si quid ipse dolo malo fecerit: qua de causa si res
ei subrepta fuerit, quia restituendae eius nomine depositi non tenetur
nec ob id eius interest, rem salvam esse, furti agere non potest, sed
furti actio domino competit. 18 (20). In
summa sciendum est, quaesitum esse, an impubes rem alienam amovendo furtum
faciat. et placet, quia furtum ex affectu consistit, ita demum obligari
eo crimine impuberem, si proximus pubertati sit, et obid intellegat se
delinquere. 19 (21). Furti
actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae persecutionem pertinet:
nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habet dominus, quam aut vindicando
aut condicendo potest auferre. sed vindicatio quidem adversus possessorem
est, sive fur ipse possidet sive alius quilibet: condictio autem
adversus ipsum furem heredemve eius, licet non possideat, competit. |
|||||
TIT. 2 VI BONORUM RAPTORUM. |
|||||
Qui
res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti (quis enim magis alienam
rem invito domino contrectat quam qui vi rapit? ideoque recte dictum
est, eum improbum furem esse): sed tamen propriam actionem eius
delicti nomine praetor introduxit, quae appellatur vi bonorum raptorum
et est intra annum quadrupli, post annum simpli. quae actio utilis
est, etiamsi quis unam rem, licet minimam, rapuerit. quadruplum
autem non totum poena est et extra poenam rei persecutio, sicut in actione
furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio,
ut poena tripli sit, sive comprehendatur raptor in ipso delicto sive non.
ridiculum est enim levioris esse condicionis eum qui vi rapit quam qui
clam amovet. 1. Quia
tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui
aliquo errore inductus, suam rem esse, et imprudens iuris eo animo rapuit
quasi domino liceat rem suam etiam per vim auferre possessoribus, absolvi
debet. cui scilicet conveniens est nec furti teneri eum qui eodem
hoc animo rapuit. sed ne, dum talia excogitentur, inveniatur via
per quam raptores impune suam exerceant avaritiam: melius divalibus
constitutionibus pro hac parte prospectum est, ut nemini liceat vi rapere
rem mobilem vel se moventem, licet suam eandem rem existimet: sed
si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio cadere, sin autem
aliena sit, post rei restitutionem etiam aestimationem eiusdem rei praestare.
quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi possunt, constitutiones optinere
censuerunt, sed etiam in invasionibus quae circa res soli fiunt, ut ex
hac omni rapina homines abstineant. 2. In
hac actione non utique exspectatur rem in bonis actoris esse: nam
sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio
habebit. quare sive commodata sive locata sive etiam pignerata sive
deposita sit apud Titium, sic ut intersit eius non auferri, veluti si
in re deposita culpam quoque promisit, sive bona fide possideat, sive
usum fructum in ea quis habeat, vel quod aliud ius ut intersit eius non
rapi: dicendum est, competere ei hanc actionem, ut non dominium
accipiat, sed illud solum quod ex bonis eius qui rapinam passus est, id
est quod ex substantia eius, ablatum esse proponatur. et generaliter
dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in re clam facta,
ex iisdem causis omnes habere hanc actionem. |
|||||
TIT. 3 DE LEGE AQUILIA. |
|||||
Damni
iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam. cuius primo capite
cautum est ut, si quis hominem alienum alienamve quadrupedem, quae pecudum
numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuit,
tantum domino dare damnetur. 1. Quod
autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae ‘ pecudum
numero ’ est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis
neque de canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum quae proprie
pasci dicuntur, quales sunt equi, muli, asini, boves, oves, caprae.
de suibus quoque idem placuit : nam et sues pecorum appellatione
continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus
in Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in suis institutionibus refert : |
|||||
|
|||||
2. ‘ Iniuria ’
autem occidere intellegitur, qui nullo iure occidit. itaque qui
latronem occidit, non tenetur, utique si aliter periculum effugere non
potest. 3. Ac
ne is quidem hac lege tenetur, qui casu occidit, si modo culpa eius nulla
invenitur: nam alioquin non minus quam ex dolo ex culpa quisque
hac lege tenetur. 4. Itaque
si quis, dum iaculis ludit vel exercitatur, transeuntem servum tuum traiecerit,
distinguitur. nam si id a milite quidem in Campo, locove ubi solitum
est exercitari, admissum est, nulla culpa eius intellegitur: si
alius tale quid admisit, culpae reus est. idem iuris est de milite,
si is in alio loco quam qui exercitandis militibus destinatus est, id
admisit. 5. Item
si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si
prope viam publicam aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut
casus evitari possit, culpae reus est: si praeclamavit neque ille
curavit cavere, extra culpam est putator. aeque extra culpam esse
intellegitur, si seorsum a via forte vel in medio fundo caedebat, licet
non praeclamavit, quia eo loco nulli extraneo ius fuerat versandi.
6. Praeterea si medicus,
qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem atque ob id mortuus fuerit
servus, culpae reus est. 7. Imperitia
quoque culpae adnumeratur, veluti si medicus ideo servum tuum occiderit,
quod eum male secuerit aut perperam ei medicamentum dederit. 8. Impetu
quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non potuerit, si
servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. sed et si propter
infirmitatem retinere eas non potuerit, qui, cum alius firmior retinere
potuisset, aeque culpae tenetur. eadem placuerunt de eo quoque,
cum equo veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter
imperitiam suam retinere non potuerit. 9. His
autem verbis legis ‘ quanti id in eo anno plurimi fuerit ’
illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus
aut luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut pretiosus
fuerit, non tanti teneatur quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno
plurimi fuerit. qua ratione creditum est, poenalem esse huius legis
actionem, quia non solum tanti quisque obligatur quantum damni dederit,
sed aliquando longe pluris: ideoque constat, in heredem eam actionem
non transire, quae transitura fuisset si ultra damnum numquam lis aestimaretur.
10. Illud non ex verbis
legis, sed ex interpretatione placuit, non solum perempti corporis aestimationem
habendam esse, secundum ea quae diximus, sed eo amplius quidquid praeterea,
perempto eo corpore, damni vobis adlatum fuerit, veluti si servum tuum
heredem ab aliquo institutum ante quis occiderit quam is iussu tuo adiret:
nam hereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat. item
si ex pari mularum unam vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel ex
comoedis unus servus fuerit occisus: non solum occisi fit aestimatio,
sed eo amplius id quoque computatur, quanto depretiati sunt qui supersunt.
11. Liberum est autem
ei, cuius servus fuerit occisus, et privato iudicio legis Aquiliae damnum
persequi et capitalis criminis eum reum facere. |
|||||
12. Caput
secundum legis Aquiliae in usu non est. 13. Capite
tertio de omni cetero damno cavetur. Itaque si quis servum, vel
eam quadrupedem quae pecudum numero est, vulneraverit, sive eam quadrupedem
quae pecudum numero non est, veluti canem aut feram bestiam, vulneraverit
aut occiderit, hoc capite actio constituitur. in ceteris quoque
omnibus animalibus, item in omnibus rebus quae anima carent, damnum iniuria
datum hac parte vindicatur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum
fuerit, actio ex hoc capite constituitur: quamquam potuerit sola
rupti appellatio in omnes istas causas sufficere: ‘ ruptum ’
enim intellegitur quoquo modo corruptum. unde non solum usta aut
fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo perempta
atque deteriora facta hoc verbo continentur: denique responsum est,
si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit quo naturalis bonitas
vini vel olei corrumperetur, ex hac parte legis eum teneri. 14. Illud
palam est, sicut ex primo capite ita demum quisque tenetur, si dolo aut
culpa eius homo aut quadrupes occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite
ex dolo aut culpa de cetero damno quemque teneri. hoc tamen capite
non quanti in eo anno, sed quanti in diebus triginta proximus res fuerit,
obligatur is qui damnum dederit. 15. Ac
ne ‘ plurimi ’ quidem verbum adicitur. sed Sabino
recte placuit, perinde habendam aestimationem ac si etiam hac parte ‘ plurimi ’
verbum adiectum fuisset: nam plebem Romanam, quae Aquilio tribuno
rogante hanc legem tulit, contentam fuisse, quod prima parte eo verbo
usa est. |
|||||
16. Ceterum
placuit, ita demum ex hac lege actionem esse, si quis praecipue corpore
suo damnum dederit. ideoque in eum qui alio modo damnum dederit, utiles
actiones dari solent: veluti si quis hominem alienum aut pecus ita
incluserit ut fame necaretur, aut iumentum tam vehementer egerit ut rumperetur,
aut pecus in tantum exagitaverit ut praecipitaretur, aut si quis alieno
servo persuaserit ut in arborem ascenderet vel in puteum descenderet,
et is ascendendo vel descendendo aut mortuus fuerit aut aliqua parte corporis
laesus erit, utilis in eum actio datur. sed si quis alienum servum
de ponte aut ripa in flumen deiecerit et is suffocatus fuerit, eo quod
proiecerit corpore suo damnum dedisse non difficiliter intellegi poterit
ideoque ipsa lege Aquilia tenetur. sed si non corpore damnum fuerit
datum neque corpus laesum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigit,
cum non sufficit neque directa neque utilis Aquilia, placuit eum qui obnoxius
fuerit in factum actione teneri: veluti si quis, misericordia ductus,
alienum servum compeditum solverit, ut fugeret. |
|||||
TIT. 4 DE INIURIIS. |
|||||
Generaliter
iniuria dicitur omne quod non iure fit specialiter alias contumelia, quae
a contemnendo dicta est, quam Graeci ὕϐριν
appellant; alias culpa, quam
Graeci ἀδἰχημα
dicunt, sicut in lege Aquilia damnum iniuria accipitur; alias iniquitas
et iniustitia, quam Graeci ἀδἰχιαν
vocant. cum enim praetor vel iudex non iure contra quem pronuntiat,
iniuriam accepisse dicitur. 1. Iniuria
autem committitur non solum, cum quis pugno puta aut fustibus caesus vel
etiam verberatus erit, sed etiam si cui convicium factum fuerit, sive
cuius bona, quasi debitoris, possessa fuerint ab eo qui intellegebat nihil
eum sibi debere, vel si quis ad infamiam alicuius libellum aut carmen
scripserit, composuerit, ediderit, dolove malo fecerit quo quid eorum
fieret; sive quis matremfamilias aut praetextatum praetextatamve adsectatus
fuerit, sive cuius pudicitia attentata esse dicetur: et denique
aliis pluribus modis admitti iniuriam manifestum est. 2. Patitur
autem quis iniuriam non solum per semet ipsum, sed etiam per liberos suos,
quos in potestate habet: item per uxorem suam, id enim magis praevaluit.
itaque si filiae alicuius, quae Titio nupta est, iniuriam feceris, non
solum filiae nomine tecum iniuriarum agi potest, sed etiam patris quoque
et mariti nomine. contra autem, si viro iniuria facta sit, uxor
iniuriarum agere non potest: defendi enim uxores a viris, non viros
ab uxoribus aequum est. sed et socer nurus nomine, cuius vir in
potestate est, iniuriarum agere potest. 3. Servis
autem ipsis quidem nulla iniuria fieri intellegitur, sed domino per eos
fieri videtur. non tamen iisdem modis quibus etiam per liberos et
uxores, sed ita cum quid atrocius commissum fuerit et quod aperte ad contumeliam
domini respicit: veluti si quis alienum servum verberaverit, et
in hunc casum actio proponitur. at si quis servo convicium fecerit
vel pugno eum percusserit, nulla in eum actio domino competit. 4. Si
communi servo iniuria facta sit, aequum est, non pro ea parte qua dominus
quisque est aestimationem iniuriae fieri, sed ex dominorum persona, quia
ipsis fit iniuria. 5. Quodsi
usus fructus in servo Titii est, proprietas Maevii est, magis Maevio iniuria
fieri intellegitur. 6. Sed
si libero, qui tibi bona fide servit, iniuria facta sit, nulla tibi actio
dabitur, sed suo nomine is expereri poterit: nisi in contumeliam
tuam pulsatus sit, tunc enim competit et tibi iniuriarum actio.
idem ergo est et in servo alieno bona fide tibi serviente, ut totiens
admittatur iniuriarum actio, quotiens in tuam contumeliam iniuria ei facta
sit. |
|||||
7. Poena
autem iniuriarum ex lege duodecim tabularum propter membrum quidem ruptum
talio erat: propter os vero fractum nummariae poenae erant constitutae
quasi in magna veterum paupertate. sed postea praetores permittebant
ipsis qui iniuriam passi sunt eam aestimare, ut iudex vel tanti condemnet,
quanti iniuriam passus aestimaverit, vel minoris, prout ei visum fuerit.
sed poena quidem iniuriae quae ex lege duodecim tabularum introducta est
in desuetudinem abiit: quam autem praetores introduxerunt, quae
etiam honoraria appellatur, in iudiciis frequentatur. nam secundum
gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut minuitur aestimatio
iniuriae: qui gradus condemnationis et in servili persona non immerito
servatur, ut aliud in servo actore, aliud in medii actus homine, aliud
in vilissimo vel compedito constituatur. 8. Sed
et lex Cornelia de iniuriis loquitur et iniuriarum actionem introduxit.
quae competit ob eam rem, quod se pulsatum quis verberatumve, domumve
suam vi introitum esse dicat. domum autem accipimus, sive in propria
domo quis habitat sive in conducta vel gratis sive hospitio receptus sit.
9. Atrox iniuria aestimatur
vel ex facto, veluti si quis ab aliquo vulneratus fuerit vel fustibus
caesus: vel ex loco, veluti si cui in theatro vel in foro vel in
conspectu praetoris iniuria facta sit: vel ex persona, veluti si
magistratus iniuriam passus fuerit, vel si senatori ab humili iniuria
facta sit, aut parenti patronoque fiat a liberis vel libertis; aliter
enim senatoris et parentis patronique, aliter extranei et humilis personae
iniuria aestimatur. nonnumquam et locus vulneris atrocem iniuriam
facit, veluti si in oculo quis percussus sit. parvi autem refert, utrum
patrifamilias an filiofamilias talis iniuria facta sit: nam et haec
atrox aestimabitur. 10. In
summa sciendum est de omni inuria eum qui passus est posse vel criminaliter
agere vel civiliter. et si quidem civiliter agatur, aestimatione
facta secundum quod dictum est, poena imponitur. sin autem criminaliter,
officio iudicis extraordinaria poena reo irrogatur: hoc videlicet
observando, quod Zenoniana constitutio introduxit, ut viri illustres quique
supra eos sunt et per procuratores possint actionem iniuriaram criminaliter
vel persequi vel suscipere, secundum eius tenorem qui ex ipsa manifestius
apparet. 11. Non
solum autem is iniuriarum tenetur qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit:
verum ille quoque continebitur qui dolo fecit vel qui curavit ut cui mala
pugno percuteretur. Haec actio dissimulatione aboletur: et
ideo, si quis iniuriam dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum
non revocaverit, postea ex poenitentia remissam iniuriam non poterit recolere. |
|||||
TIT. 5 DE OBLIGATIONIBUS QUAE QUASI EX DELICTO NASCUNTUR. |
|||||
Si
iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur.
sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur,
licet per imprudentiam: ideo videtur quasi ex maleficio teneri,
et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis videbitur, poenam sustinebit.
1. Item is, ex cuius
coenaculo vel proprio ipsius vel conducto vel in quo gratis habitabat,
deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur, quasi ex maleficio
obligatus intellegitur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus
intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut servi aut
liberi. cui similis est is qui ea parte qua vulgo iter fieri solet
id positum aut suspensum habet quod potest, si ceciderit, alicui nocere:
quo casu poena decem aureorum constituta est. de eo vero quod deiectum
effusumve est, dupli quanti damnum datum sit, constituta est actio.
ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena constituitur:
si vero vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici
videtur, actio datur: iudex enim computare debet mercedes medicis
praestitas ceteraque impendia quae in curatione facta sunt, praeterea
operarum quibus caruit, aut cariturus est, ob id quod inutilis factus
est. 2. Si filius familias
seorsum a patre habitaverit et quid ex coenaculo eius deiectum effusumve
sit, sive quid positum suspensumve habuerit cuius casus periculosus est:
Iuliano placuit, in patrem nullam esse actionem, sed cum ipso filio agendum.
quod et in filiofamilias iudice observandum est, qui litem suam fecerit.
3. Item exercitor navis
aut cauponae aut stabuli de dolo aut furto, quod in nave aut in caupona
aut in stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo
ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera navem aut
cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit
adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod
opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur.
in his autem casibus in factum actio competit, quae heredi
quidem datur, adversus heredem autem non competit. |
|||||
TIT. 6 DE ACTIONIBUS. |
|||||
1. Omnium
actionum, quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de qua re quaeritur,
summa divisio in duo genera deducitur: aut enim in rem sunt aut
in personam. namque agit unusquisque aut cum eo qui ei obligatus
est vel ex contractu vel ex maleficio, quo casu proditae actiones in personam
sunt, per quas intendit adversarium ei dare facere oportere, et aliis
quibusdam modis: aut cum eo agit qui nullo iure ei obligatus est,
movet tamen alicui de aliqua re controversiam. quo
casu proditae actiones in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat
quis, quam Titius suam esse affirmet, et possessor dominum se esse dicat:
nam si Titius suam esse intendat, in rem actio est. 2. Aeque
si agat ius sibi esse fundo forte vel aedibus utendi fruendi vel per fundum
vicini eundi agendi vel ex fundo vicini aquam ducendi, in rem actio est.
eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorum, veluti si agat,
ius sibi esse altius aedes suas tollendi prospiciendive vel proiciendi
aliquid vel immittendi in vicini aedes. contra quoque de usu fructu
et de servitutibus praediorum rusticorum, item praediorum urbanorum invicem
quoque proditae sunt actiones, ut quis intendat, ius non esse adversario
utendifruendi, eundi, agendi aquamve ducendi, item altius tollendi, prospiciendi,
proiciendi, immittendi: istae quoque actiones in rem sunt, sed negativae.
quod genus actionis in controversiis rerum corporalium proditum non est:
nam in his is agit qui non possidet: ei vero qui possidet non est
actio prodita per quam neget rem alterius esse. sane uno casu qui
possidet nihilo minus actoris partes obtinet, sicut in latioribus digestorum
libris oppotunius apparebit. 3. Sed
istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus, et si quae sunt similes,
ex legitimis et civilibus causis descendunt. aliae autem sunt, quas praetor ex sua iurisdictione comparatas habet
tam in rem quam in personam, quas et ipsas necessarium est exemplis ostendere.
ecce plerumque ita permittit in rem agere, ut vel actor diceret, se quasi
usucepisse quod usu non ceperit, vel ex diverso possessor diceret, adversariam
suum usu non cepisse quod usu ceperit. 4. Namque
si cui ex iusta causa res aliena tradita fuerit, veluti ex causa emptionis
aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus
est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in
rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditae sunt iure
civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed quia sane durum
erat, eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, in qua
dicit is qui possessionem amisit eam rem se usucepisse, et ita vindicat
suam esse. quae actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio
praetore in edicto proposita est. 5. Rursus
ex diverso si quis, cum rei publicae causa abesset vel in hostium potestate
esset, rem eius qui in civitate esset usuceperit, permittitur domino,
si possessor rei publicae causa abesse desierit, tunc intra annum, rescissa
usucapione, eam petere, id est ita petere ut dicat, possessorem usu non
cepisse et ob id suam esse rem. quod genus actionis et aliis,
simili aequitate motus, praetor accommodat, sicut ex latiore digestorum
seu pandectarum volumine intellegere licet. 6. Item
si quis in fraudem creditorum rem suam alicui tradiderit, bonis eius a
creditoribus ex sententia praesidis possessis, permittitur ipsis creditoribus,
rescissa traditione, eam rem petere, id est dicere eam rem traditam non
esse et ob id in bonis debitoris mansisse. 7. Item
Serviana et quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur, ex ipsius
praetoris iurisdictione substantiam capit. Serviana autem experitur
quis de rebus coloni, quae pignoris iure pro mercedibus fundi ei tenentur;
quasi Serviana autem qua creditores pignora hypothecasve persequuntur.
inter pignus autem et hypothecam quantum ad actionem hypothecariam nihil
interest: nam de qua re inter creditorem et debitorem convenerit
ut sit pro debito obligata, utraque hac appellatione continetur.
sed in aliis differentia est: nam pignoris appellatione eam proprie
contineri dicimus quae simul etiam traditur creditori, maxime si mobilis
sit: at eam quae sine traditione nuda conventione tenetur proprie
hypothecae appellatione contineri dicimus. 8. In
personam quoque actiones ex sua iurisdictione propositas habet praetor.
veluti de pecunia constituta, cui similis videbatur recepticia:
sed ex nostra constitutione, cum et, si quid plenius habebat, hoc in pecuniam
constitutam transfusum est, ea quasi supervacua iussa est cum sua auctoritate
a nostris legibus recedere. item praetor proposuit de peculio servorum
filiorumque familias, et ex qua quaeritur, an actor iuraverit, et alias
complures. 9. De
pecunia autem constituta cum omnibus agitur, quicumque vel pro se vel
pro alio soluturos se constituerint, nulla scilicet stipulatione interposita.
nam alioquin si stipulanti promiserint, iure civili tenentur. 10. Actionem
autem de peculio ideo adversus patrem dominumve comparavit praetor, quia
licet ex contractu filiorum servorumve ipso iure non teneantur, aequum
tamen esset peculio tenus, quod veluti patrimoniam est filiorum filiarumque,
item servorum, condemnari eos. 11. Item
si quis postulante adversario iuraverit deberi sibi pecuniam quam peteret,
neque ei solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem, per quam non
illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit. 12. Poenales
quoque actiones praetor bene multas ex sua iurisdictione introduxit:
veluti adversus eum qui quid ex albo eius corrupisset: et in eum
qui patronum vel parentem in ius vocasset, cum id non impetrasset:
item adversus eum qui vi exemerit eum qui in ius vocaretur, cuiusve dolo
alius exemerit: et alias innumerabiles. 13. Praeiudiciales
actiones in rem esse videntur, quales sunt, per quas quaeritur, an aliquis
liber vel an libertus sit, vel de partu agnoscendo. ex quibus fere
una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur, an aliquis liber
sit: ceterae ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.
14. Sic itaque discretis
actionibus certum est non posse actorem rem suam ita ab aliquo petere
‘ si paret eum dare oportere ’: nec enim quod actoris
est, id ei dari oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur quod
ita datur ut eius fiat, nec res quae iam actoris est, magis eius fieri
potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur,
effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli, rei recipiendae nomine
fures etiam hac actione teneantur ‘ si paret eos dare oportere ’,
quamvis sit adversus eos etiam haec in rem actio, per quam rem suam quis
esse petit. 15. Appellamus
autem in rem quidem actiones vindicationes: in personam vero actiones,
quibus dare facere oportere intenditur, condictiones. condicere
enim est denuntiare prisca lingua: nunc vero abusive dicimus condictionem
actionem in personam, qua actor intendit dari sibi oportere: nulla
enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit. 16. Sequens
illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae
sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. 17. Rei
persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. earum
vero actionum quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur
fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus
mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati,
depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato conducto.
plane si depositi agetur, eo nomine quod tumultus, incendii, ruinae, naufragii
causa depositum sit, in duplum actionem praetor reddit, si modo cum ipso
apud quem depositum sit aut cum herede eius ex dolo ipsius agitur:
quo casu mixta est actio. 18. Ex
maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa
comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob id mixtae
sunt. poenam tantum persequitur quis actione furti; sive enim manifesti
agatur quadrupli sive nec manifesti dupli, de sola poena agitur:
nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est suam esse petens,
sive fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet: eo amplius
adversus furem etiam condictio est rei. 19. Vi
autem bonorum raptorum actio mixta est, quia in quadruplo rei persecutio
continetur, poena autem tripli est. sed et legis Aquiliae actio
de damno mixta est, non solum si adversus infitiantem in duplum agatur,
sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis hominem
claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii fuerit;
tanti enim damnatur, quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum
iam traditam divisionem. item mixta est actio contra eos qui relicta sacrosanctis
ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel fideicommissi nomine
dare distulerint usque adeo ut etiam in iudicium vocarentur: tunc
etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare compelluntur, et
aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio. |
|||||
20. Quaedam
actiones mixtam causam optinere videntur tam in rem quam in personam.
qualis est familiae erciscundae actio, quae competit coheredibus de dividenda
hereditate: item communi dividundo, quae inter eos redditur inter
quos aliquid commune ex quacumque causa est, ut id dividatur: item
finium regundorum, quae inter eos agitur qui confines agros habent.
in quibus tribus iudiciis permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus
ex bono et aequo adiudicare et, si unius pars praegravari videbitur, eum
invicem certa pecunia alteri condemnare. |
|||||
21. Omnes
autem actiones vel in simplum conceptae sunt vel in duplum vel in triplum
vel in quadruplum: ulterius autem nulla actio extenditur. 22. In
simplum agitur veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex empto, vendito,
locato, conducto, mandato et denique ex aliis compluribus causis.
23. In duplum agimus
veluti furti nec manifesti, damni iniuriae ex lege Aquilia, depositi ex
quibusdam casibus: item servi corrupti, quae competit in eum cuius
hortatu consiliove servus alienus fugerit aut contumax adversus dominum
factus est aut luxuriose vivere coeperit aut denique quolibet modo deterior
factus sit (in qua actione etiam earum rerum quas fugiendo servus abstulit
aestimatio deducitur): item ex legato quod venerabilibus locis relictum
est, secundum ea quae supra diximus. 24. Tripli
vero, cum quidam maiorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis
inseruit, ut ex hac causa viatores, id est exsecutores litium, ampliorem
summam sportularum nomine exigerent: tunc enim quod propter eorum
causam damnum passus fuerit reus id triplum ab actore consequetur, ut
in hoc triplo et simplum, in quo damnum passus est, connumeretur.
quod nostra constitutio induxit, quae in nostro codice fulget, ex qua
dubio procul est ex lege condicticiam emanare. 25. Quadrupli
veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa factum sit, deque
ea pecunia quae in hoc data sit ut is cui datur calumniae causa negotium
alicui faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra
constitutione oritur, in quadruplum condemnationem imponens his exsecutoribus
litium qui contra nostrae constitutionis normam a reis quidquam exegerint.
26. Sed furti quidem
nec manifesti actio et servi corrupti a ceteris, de quibus simul locuti
sumus, eo differt, quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illae,
id est damni iniuriae ex lege Aquilia et interdum depositi, infitiatione
duplicantur, in confitentem autem in simplum dantur: sed illa quae
de his competit quae relicta venerabilibus locis sunt non solum infitiatione
duplicatur, sed et si distulerit relicti solutionem usque quo iussu magistratuum
nostrorum conveniatur; in confitentem vero et antequam iussu magistratuum
conveniatur solventem simpli redditur. 27. Item
actio de eo, quod metus causa factum sit, a ceteris, de quibus simul locuti
sumus, eo differt, quod eius natura tacite continetur, ut, qui iudicis
iussu ipsam rem actori restituat, absolvatur. quod in ceteris casibus
non ita est, sed omnimodo quisque in quadruplum condemnatur, quod est
et in furti manifesti actione. |
|||||
28. Actionum
autem quaedam bonae fidei sunt, quaedam stricti iuris, bonae fidei sunt
hae: ex empto, vendito, locato, conducto, negotiorum gestorum, mandati,
depositi, pro socio, tutelae, commodati, pigneraticia, familiae erciscundae,
communi dividundo, praescriptis verbis quae de aestimato proponitur, et
ea quae ex permutatione competit, et hereditatis petitio. quamvis
enim usque adhuc incertum erat, sive inter bonae fidei iudicia connumeranda
sit sive non, nostra tamen constitutio aperte eam esse bonae fidei disposuit.
29. Fuerat antea et
rei uxoriae actio ex bonae fidei iudiciis: sed cum, pleniorem esse
ex stipulatu actionem invenientes, omne ius quod res uxoria ante habebat
cum multis divisionibus in ex stipulatu actionem, quae de dotibus exigendis
proponitur, transtulimus, merito rei uxoriae actione sublata, ex stipulatu,
quae pro ea introducta est, naturam bonae fidei iudicii tantum in exactione
dotis meruit ut bonae fidei sit. sed et tacitam ei dedimus hypothecam:
praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimus, cum ipsa
mulier de dote sua experiatur, cuius solius providentia hoc induximus.
30. In bonae fidei
autem iudiciis libera potestas permitti videtur iudici ex bono et aequo
aestimandi, quantum actori restitui debeat. in quo et illud continetur,
ut, si quid invicem actorem praestare oporteat, eo compensato, in reliquum
is cum quo actum est condemnari debeat. sed et in strictis iudiciis
ex rescripto divi Marci opposita doli mali exceptione compensatio inducebatur.
sed nostra constitutio eas compensationes quae iure aperto nituntur latius
introduxit, ut actiones ipso iure minuant, sive in rem sive personales
sive alias quascumque, excepta sola depositi actione, cui aliquid compensationis
nomine opponi satis impium esse credidimus, ne sub praetextu compensationis
depositarum rerum quis exactione defraudetur. 31. Praeterea
quasdam actiones arbitrarias id est ex arbitrio iudicis pendentes appellamus,
in quibus nisi iudicis is cum quo agitur actori satisfaciat, veluti rem
restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali causa servum dedat, condemnari
debeat. sed istae actiones tam in rem quam in personam
inveniuntur. in rem veluti Publiciana, Serviana de rebus coloni,
quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur: in personam veluti
quibus de eo agitur quod aut metus causa aut dolo malo factum est, item
qua id quod certo loco promissum est, petitur. ad exhibendum
quoque actio ex arbitrio iudicis pendet. in his enim actionibus
et ceteris similibus permittitur iudici ex bono et aequo, secundum cuiusque
rei de qua actum est naturam, aestimare quemadmodum actori satisfieri
oporteat. |
|||||
32. Curare
autem debet iudex, ut omnimodo, quantum possibile ei sit, certae pecuniae
vel rei sententiam ferat, etiam si de incerta quantitate apud eum actum
est. |
|||||
33. Si
quis agens in intentione sua plus complexas fuerit, quam ad eum pertinet,
causa cadebat, id est rem admittebat, nec facile in integrum a praetore
restituebatur, nisi minor erat viginti quinque annis. huic enim,
sicut in aliis causis causa cognita succurrebatur si lapsus iuventute
fuerat, ita et in hac causa succurri solitum erat. sane si tam magna
causa iusti erroris interveniebat ut etiam constantissimus quisque labi
posset, etiam maiori viginti quinque annis succurrebatur: veluti
si quis totum legatum petierit, post deinde prolati fuerint codicilli,
quibus aut pars legati adempta sit aut quibusdam aliis legata data sint,
quae efficiebant ut plus petisse videretur petitor quam dodrantem, ad
quem ideo lege Falcidia legata minuebantur. 33a. Plus
autem quattuor modis petitur: re, tempore, loco, causa: re
veluti si quis pro decem aureis, qui ei debebantur, viginti petierit,
aut si is cuius ex parte res est, totam eam vel maiore ex parte suam esse
intenderit. 33b. Tempore: veluti
si quis ante diem vel ante condicionem petierit. qua ratione enim
qui tardius solvit quam solvere deberet minus solvere intellegitur, eadem
ratione qui praemature petit plus petere videtur. 33c. Loco
plus petitur, veluti cum quis id quod certo loco sibi stipulatus est alio
loco petit, sine commemoratione illius loci in quo sibi dari stipulatus
fuerit: verbi gratia si is qui ita stipulatus fuerit ‘ Ephesi
dare spondes? ’, Romae pure intendat dari sibi oportere.
ideo autem plus petere intellegitur, quia utilitatem quam habuit promissor,
si Ephesi solveret, adimit ei pura intentione: propter quam causam
alio loco petenti arbitraria actio proponitur, in qua scilicet ratio habetur
utilitatis quae promissori competitura fuisset si illo loco solveret.
quae utilitas plerumque in mercibus maxima invenitur, veluti vino, oleo,
frumento, quae per singulas regiones diversa habent pretia: sed
et pecuniae numeratae non in omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur.
si quis tamen Ephesi petat, id est eo loco petat quo ut sibi detur stipulatus
est, pura actione recte agit: idque etiam praetor monstrat, scilicet
quia utilitas solvendi salva est promissori. 33d. Huic
autem, qui loco plus petere intellegitur, proximus est is qui causa plus
petit: ut ecce si quis ita a te stipulatus sit ‘ hominem
Stichum aut decem aureos dare spondes? ’, deinde alterutrum petat, veluti hominem tantum aut decem aureos tantum.
ideo autem plus petere intellegitur quia in eo genere stipulationis promissoris
est electio, utrum pecuniam an hominem solvere malit: qui igitur
pecuniam tantum vel hominem tantum sibi dari oportere intendit, eripit
electionem adversario et eo modo suam quidem meliorem condicionem facit,
adversarii vero sui deteriorem. qua de causa talis in ea
re prodita est actio, ut quis intendat, hominem Stichum aut aureos decem
sibi dari oportere, id est ut eodem modo peteret, quo stipulatus est.
praeterea si quis generaliter hominem stipulatus sit et specialiter Stichum
petat, aut generaliter vinum stipulatus, specialiter Campanum petat, aut
generaliter purpuram stipulatus sit, deinde specialiter Tyriam petat:
plus petere intellegitur, quia electionem adversario tollit, cui stipulationis
iure liberum fuit aliud solvere quam quod peteretur. quin etiam
licet vilissimum sit quod quis petat, nihilo minus plus petere intellegitur,
quia saepe accidit ut promissori facilius sit illud solvere quod maioris
pretii est. 33e. Sed
haec quidem antea in usu fuerant. postea autem lex Zenoniana et
nostra rem coartavit, et si quidem tempore plus fuerit petitum, quid statui
oportet Zenonis divae memoriae loquitur constitutio: sin autem quantitate
vel alio modo plus fuerit petitum, omne si quid forte damnum, ut in sportulis,
ex hac causa acciderit ei contra quem plus petitum fuerit, commissa tripli
condemnatione, sicut supra diximus, puniatur. 34. Si
minus in intentione complexus fuerit actor, quam ad eum pertineret, veluti
si, cum ei decem deberentur, quinque sibi dari oportere intenderit, aut
cum totus fundus eius esset, partem dimidiam suam esse petierit, sine
periculo agit: in reliquum enim nihilo minus iudex adversarium in
eodem indicio condemnat ex constitutione divae memoriae Zenonis.
35. Si quis aliud
pro alio intenderit, nihil eum periclitari placet, sed in eodem iudicio
cognita veritate errorem suum corrigere ei permittimus, veluti, si is
qui hominem Stichum petere deberet Erotem petierit, aut si quis ex testamento
sibi dari oportere intenderit, quod ex stipulatu debetur. 36. Sunt
praeterea quaedam actiones, quibus non solidum quod debetur nobis persequimur,
sed modo solidum consequimur, modo minus. ut ecce si in peculium
filii servive agamus: nam, si non minus in peculio sit quam persequimur,
in solidum pater dominusve condemnatur: si vero minus inveniatur,
eatenus condemnat iudex quatenus in peculio sit. quemadmodum autem
peculium intellegi debeat, suo ordine proponemus. 37. Item
si de dote iudicio mulier agat, placet, eatenus maritum condemnari debere
quatenus facere possit, id est quatenus facultates eius patiuntur.
itaque si dotis quantitati concurrant facultates eius, in solidum
damnatur: si minus, in tantum quantum facere potest. propter
retentionem quoque dotis repetitio minuitur: nam ob impensas in
res dotales factas marito retentio concessa est, quia ipso iure necessariis
sumptibus dos minuitur, sicut ex latioribus digestorum libris cognoscere
licet. 38. Sed
et si quis cum parente suo patronove agat, item si socius cum socio iudicio
societatis agat, non plus actor consequitur quam adversarius eius facere
potest. idem est, si quis ex donatione sua conveniatur. 39. Compensationes
quoque oppositae plerumque efficiunt, ut minus quisque consequatur, quam
ei debeatur: namque ex bono et aequo, habita ratione eius quod invicem
actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum cum quo actum
est condemnare licet, sicut iam dictum est. 40. Eum
quoque, qui creditoribus suis bonis cessit, si postea aliquid adquisierit,
quod ideoneum emolumentum habeat, ex integro in id quod facere potest
creditores cum eo experiuntur: inhumanum enim erat spoliatum fortunis
suis in solidum damnari. |
|||||
TIT. 7 QUOD CUM EO QUI IN ALIENA POTESTATE EST NEGOTIUM GESTUM ESSE DICITUR. |
|||||
Quia
tamen superius mentionem habuimus de actione quae in peculium filiorumfamilias
servorumque agitur: opus est ut de hac actione, et de ceteris quae
eorundem nomine in parentes dominosve dari solent, diligentius admoneamus.
et quia, sive cum servis negotium gestum sit, sive cum his qui in potestate
parentis sunt, fere eadem iura servantur, ne verbosa fiat disputatio,
dirigamus sermonem in personam servi dominique, idem intellecturi de liberis
quoque et parentibus, quorum in potestate sunt. nam si quid in his
proprie observetur, separatim ostendemus. |
|||||
1. Si
igitur iussu domini cum servo negotium gestum erit, in solidum praetor
adversus dominum actionem pollicetur, scilicet quia qui ita contrahit
fidem domini sequi videtur. 2. Eadem
ratione praetor duas alias in solidum actiones pollicetur, quarum altera
exercitoria, altera institoria appellatur. excercitoria tunc locum
habet, cum quis servum suum magistrum navis praeposuerit, et quid cum
eo eius rei gratia cui praepositus erit contractum fuerit. ideo
autem exercitoria vocatur, quia exercitor appellatur is ad quem cottidianus
navis quaestus pertinet. institoria tunc locum habet, cum quis tabernae
forte aut cuilibet negotiationi servum praeposuerit et quid cum eo eius
rei causa cui praepositus erit contractum fuerit. ideo autem institoria
appellatur, quia qui negotiationibus praeponuntur institores vocantur.
2a. Istas tamen duas actiones praetor reddit
et si liberum quis hominem aut alienum servum navi aut tabernae aut cuilibet
negotiationi praeposuerit, scilicet quia eadem aequitatis ratio etiam
eo casu interveniebat. 3. Introduxit
et aliam actionem praetor, quae tributoria vocatur. namque si servus
in peculiari merce, sciente domino, negotietur, et quid cum eo eius rei
causa contractum erit, ita praetor ius dicit ut quidquid in his mercibus
erit quodque inde receptum erit, id inter dominum, si quid ei debebitur,
et ceteros creditores pro rata portione distribuatur. et quia ipsi
domino distributionem permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi
minus ei tributum sit quam oportuerit, hanc ei actionem accommodat, quae
tributoria appellatur. 4. Praeterea
introducta est actio de peculio deque eo, quod in rem domini versum erit,
ut, quamvis sine voluntate domini negotium gestum erit, tamen sive quid
in rem eius versum fuerit, id totum praestare debeat, sive quid non sit
in rem eius versum, id eatenus praestare debeat quatenus peculium patitur.
4a. In rem autem domini versum intellegitur,
quidquid necessario in rem eius impenderit servus, veluti si mutuatus
pecuniam creditoribus eius solverit, aut aedificia ruentia fulserit, aut
familiae frumentum emerit, vel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam
mercatus erit. 4b. Itaque si ex decem
utputa aureis, quos servos tuus a Titio mutuos accepit, creditori tuo
quinque aureos solverit, reliquos vero quinque quolibet modo consumpserit
pro quinque quidem in solidum damnari debes, pro ceteris vero quinque
eatenus quatenus in peculio sit: ex quo scilicet apparet, si toti
decem aurei in rem tuam versi fuerint, totos decem aureos Titium consequi
posse. licet enim una est actio qua de peculio deque eo quod in
rem domini versum sit, agitur, tamen duas habet condemnationes.
itaque iudex, apud quem ea actione agitur, ante dispicere solet, an in
rem domini versum sit, nec aliter ad peculii aestimationem transit quam
si aut nihil in rem domini versum intellegatur aut non totum. 4c. Cum
autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur quidquid servus
domino quive in potestate eius sit debet, et quod superest id solum peculium
intellegitur. aliquando tamen id quod ei debet servus qui in potestate
domini sit, non deducitur ex peculio, veluti si is in huius ipsius peculio
sit. quod eo pertinet, ut, si quid vicario suo servus debeat, id
ex peculio eius non deducatur. |
|||||
5. Ceterum
dubium non est, quin is quoque, qui iussu domini contraxerit cuique institoria
vel exercitoria actio competit, de peculio deque eo quod in rem domini
versum est agere possit: sed erit stultissimus, si omissa actione
qua facillime solidum ex contractu consequi possit, se ad difficultatem
perducat probandi, in rem domini versum esse, vel habere servum peculium
et tantum habere ut solidum sibi solvi possit. 5a. Is
quoque, cui tributoria actio competit, aeque de peculio et in rem verso
agere potest: sed sane huic modo tributoria expedit agere, modo de peculio
et in rem verso. tributoria ideo expedit agere, quia in ea domini
condicio praecipua non est, id est, quod domino debetur, non deducitur,
sed eiusdem iuris est dominus, cuius et ceteri creditores: at in
actione de peculio ante deducitur quod domino debetur, et in id quod reliquum
est creditori dominus condemnatur. rursus de peculio ideo expedit
agere, quod in hac actione totius peculii ratio habetur, at in tributoria
eius tantum quod negotiatur, et potest quisque tertia forte parte peculii
aut quarta vel etiam minima negotiari, maiorem autem partem in praediis
et mancipiis aut fenebri pecunia habere. prout ergo expedit, ita
quisque vel hanc actionem vel illam eligere debet: certe qui potest probare
in rem domini versum esse, de in rem verso agere debet. 6. Quae
diximus de servo et domino, eadem intellegimus et de filio et filia aut
nepote et nepte et patre avove cuius in potestate sunt. 7. Illud
proprie servatur in eorum persona, quod senatus consultum Macedonianum
prohibuit mutuas pecunias dari eis qui in parentis erunt potestate:
et ei qui crediderit denegatur actio, tam adversus ipsum filium filiamve,
nepotem neptemve, sive adhuc in potestate sunt, sive morte parentis vel
emancipatione suae potestatis esse coeperint, quam adversus patrem avumve,
sive habeat eos adhuc in potestate sive emancipaverit. quae ideo
senatus prospexit, quia saepe onerati aere alieno creditarum pecuniarum,
quas in luxuriam consumebant, vitae parentium insidiabantur. 8. Illud
in summa admonendi sumus id, quod iussu patris dominive contractum fuerit
quodque in rem eius versum fuerit, directo quoque posse a patre dominove
condici tamquam si principaliter cum ipso negotium gestum esset.
ei quoque qui vel exercitoria vel institoria actione tenetur, directo
posse condici placet, quia huius quoque iussu contractum intellegitur. |
|||||
TIT. 8 DE NOXALIBUS ACTIONIBUS. |
|||||
Ex
maleficiis servorum, veluti si furtum fecerint aut bona rapuerint aut
damnum dederint aut iniuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt,
quibus domino damnato permittitur, aut litis aestimationem sufferre aut
hominem noxae dedere. 1. Noxa
autem est corpus quod nocuit, id est servus: noxia ipsum maleficium,
veluti furtum, damnum, rapina, iniuria. 2. Summa
autem ratione permissum est noxae deditione defungi: namque erat
iniquum, nequitiam eorum ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse.
3. Dominus noxali iudicio
servi sui nomine conventus servum actori noxae dedendo liberatur.
nec minus perpetuum eius dominium a domino transfertur: si autem
damnum ei cui deditus est resarcierit quaesita pecunia, auxilio praetoris,
invito domino, manumittitur. 4. Sunt
autem constitutae noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris:
legibus veluti furti lege duodecim tabularum, damni iniuriae lege Aquilia:
edicto praetoris veluti iniuriarum et vi bonorum raptorum. 5. Omnis
autem noxalis actio caput sequitur. nam si servus tuus noxiam commiserit,
quamdiu in tua potestate sit tecum est actio: si in alterius potestatem
pervenerit, cum illo incipit actio esse, aut si manumissus fuerit, directo
ipse tenetur et extinguitur noxae deditio. ex diverso quoque directa
actio noxalis esse incipit: nam si liber homo noxiam commiserit,
et is servus tuus esse coeperit (quod casibus quibusdam effici primo libro
tradidimus), incipit tecum esse noxalis actio, quae ante directa fuisset.
6. Si servus domino
noxiam commiserit, actio nulla nascitur: namque inter dominum et
eum qui in eius potestate est nulla obligatio nasci potest. ideoque
et si in alienam potestatem servus pervenerit aut manumissus fuerit, neque
cum ipso, neque cum eo cuius nunc in potestate sit, agi potest.
unde si alienus servus noxiam tibi commiserit et is postea in potestate
tua esse coeperit, intercidit actio, quia in eum casum deducta sit in
quo consistere non potuit: ideoque licet exierit de tua potestate,
agere non potes, quemadmodum si dominus in servum suum aliquid commiserit,
nec si manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem contra dominum
habere potest. 7. Sed
veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminis admiserunt.
nova autem hominum conversatio huiusmodi asperitatem recte respuendam
esse existimavit et ab usu communi haec penitus recessit: quis enim
patitur filium suum et maxime filiam in noxam alii dare, ut pene per corpus
filii pater magis quam filius periclitetur, cum in filiabus etiam pudicitiae
favor hoc bene excludit? et ideo placuit, in servos tantummodo noxales
actiones esse proponendas, cum apud veteres legum commentatores invenimus
saepius dictum, ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse conveniri. |
|||||
TIT. 9 SI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICETUR. |
|||||
Animalium
nomine, quae ratione carent, si quidem lascivia aut fervore aut feritate
pauperiem fecerint, noxalis actio lege duodecim tabularum prodita est
(quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt reo ad liberationem, quia
ita lex duodecim tabularum scripta est); puta si equus calcitrosus calce
percusserit aut bos cornu petere solitus petierit. haec autem actio
in his quae contra naturam moventur locum habet: ceterum si genitalis
sit feritas, cessat. Denique si ursus fugit a domino et sic nocuit,
non potest quondam dominus conveniri, quia desiit dominus esse, ubi fera
evasit. pauperies autem est damnum sine iniuria facientis datum:
nec enim potest animal iniuriam fecisse dici, quod sensu caret.
haec quod ad noxalem actionem pertinet. |
|||||
1. Ceterum
sciendum est aedilitio edicto prohiberi nos canem verrem aprum ursum leonem
ibi habere, qua vulgo iter fit: et si adversus ea factum erit et
nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et aequum iudici videtur,
tanti dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum sit, dupli.
praeter has autem aedilicias actiones et de pauperie locum habebit:
numquam enim actiones praesertim poenales de eadem re concurrentes alia
aliam consumit. |
|||||
TIT. 10 DE HIS PER QUOS AGERE POSSUMUS. |
|||||
Nunc
admonendi sumus, agere posse quemlibet aut suo nomine aut alieno.
alieno veluti procuratorio, tutorio, curatorio, cum olim
in usu fuisset, alterius nomine agere non posse nisi pro populo, pro libertate,
pro tutela. praeterea lege Hostilia permissum est furti agere
eorum nomine qui apud hostes essent aut rei publicae causa abessent quive
in eorum cuius tutela essent. et quia hoc non minimam incommoditatem
habebat, quod alieno nomine neque agere neque excipere actionem licebat,
coeperunt homines per procuratores litigare: nam et morbus et aetas
et necessaria peregrinatio itemque aliae multae causae saepe impedimento
sunt quo minus rem suam ipsi exsequi possint. 1. Procurator
neque certis verbis neque praesente adversario, immo plerumque ignorante
eo constituitur: cuicumque enim permiseris rem tuam agere aut defendere
is procurator intellegitur. 2. Tutores
et curatores quemadmodum constituuntur, primo libro expositum est. |
|||||
TIT. 11 DE SATISDATIONIBUS. |
|||||
Olim
enim si in rem agebatur, satisdare possessor compellebatur, ut, si victus
nec rem ipsam restitueret nec litis aestimationem, potestas esset petitori
aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius. quae satisdatio appellabatur
iudicatum solvi: unde autem sic appellabatur, facile est intellegere.
namque stipulabatur quis, ut solveretur sibi quod fuerit iudicatum.
multo magis is qui in rem actione conveniebatur, satisdare cogebatur,
si alieno nomine iudicium accipiebat. ipse autem qui in rem agebat,
si suo nomine petebat, satisdare non cogebatur. procurator vero
si in rem agebat, satisdare iubebatur ratam rem dominum habiturum:
periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiatur. tutores
et curatores eodem modo quo et procuratores satisdare debere, verba edicti
faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. 1. Haec
ita erant, si in rem agebatur. sin vero in personam, ab actoris
quidem parte eadem obtinebant quae diximus in actione qua in rem agitur.
ab eius vero parte cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interveniret,
omnimodo satisdabat, quia nemo defensor in aliena re sine satisdatione
idoneus esse creditur. quod si proprio nomine aliquis iudicium accipiebat in personam, iudicatum
solvi satisdare non cogebatur. 2. Sed
haec hodie aliter observantur. sive enim quis in rem actione convenitur
sive personali suo nomine, nullam satisdationem propter litis aestimationem
dare compellitur; sed pro sua tantum persona, quod in iudicio permaneat
usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni cum iureiurando,
quam iuratoriam cautionem vocant, vel nudam promissionem vel satisdationem
pro qualitate personae suae dare compellitur. 3. Sin
autem per procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in actoris quidem
persona, si non mandatum actis insinuatum est vel praesens dominus litis
in iudicio procuratoris sui personam confirmaverit, ratam rem dominum
habiturum satisdationem procurator dare compellitur, eodem observando
et si tutor vel curator, vel aliae tales personae quae alienarum rerum
gubernationem receperunt, litem quibusdam per alium inferunt. 4. Sin
vero aliquis convenitur, si quidem praesens procuratorem dare paratus
est, potest vel ipse in iudicium venire et sui procuratoris personam per
iudicatum solvi satisdationis sollemnes stipulationes firmare vel extra
iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui procuratoris fideiussor
existit pro omnibus iudicatam solvi satisdationis clausulis. ubi
et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur, sive in iudicio promiserit
sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius obligentur:
alia insuper cautela vel satisdatione propter personam ipsius exponenda,
quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel si non venerit,
omnia dabit fideiussor quae condemnatione continentur nisi fuerit provocatum.
5. Si vero reus praesto
ex quacumque causa non fuerit et alius velit defensionem subire, nulla
differentia inter actiones in rem vel personales introducenda, potest
hoc facere, ita tamen ut satisdationem iudicatum solvi pro litis praestet
aestimatione. nemo enim secundum veterem regulam, ut iam dictum
est, alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur.
6. Quae omnia
apertius et perfectissime a cottidiano iudiciorum usu in ipsis rerum documentis
apparent. 7. Quam
formam non solum in hac regia urbe, sed et in omnibus nostris provinciis,
etsi propter imperitiam aliter forte celebrantur, optinere censemus, cum
necesse est omnes provincias caput omnium nostrarum civitatum id est hanc
regiam urbem, eiusque observantiam sequi. |
|||||
TIT. 12 DE PERPETUIS ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUS ET QUAE AD HEREDES VEL IN HEREDES TRANSEUNT. |
|||||
Hoc
loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae ex lege senatusve consulto
sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus
competere, donec sacrae constitutiones tam in rem quam personalibus actionibus
certos fines dederunt: eas vero quae ex propria praetoris iurisdictione
pendent, plerumque intra annum vivere (nam et ipsius praetoris intra annum
erat imperium). aliquando tamen et in perpetuum extenduntur, id
est usque ad finem constitutionibus introductum, quales sunt hae quas
bonorum possessori, ceterisque qui heredis loco sunt, accommodat.
furti quoque manifesti actio, quamvis ex ipsius praetoris iurisdictione
proficiscatur, tamen perpetuo datur: absurdum enim esse existimavit
anno eam terminari. 1. Non
omnes autem actiones, quae in aliquem aut ipso iure competunt aut a praetore
dantur, et in heredem aeque competunt aut dari solent. est enim
certissima iuris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non
competere, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae.
sed heredibus huiusmodi actiones competunt nec denegantur, excepta iniuriarum
actione et si qua alia similis inveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu
actio contra heredem non competit, cum testator dolose versatus sit et
ad heredem eius nihil ex eo dolo pervenerit. poenales autem actiones,
quas supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint contestatae,
et heredibus dantur et contra heredes transeunt. 2. Superest
ut admoneamus, quod si ante rem iudicatam is cum quo actum est satisfaciat
actori, officio iudicis convenit eum absolvere, licet iudicii accipiendi
tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat: et hoc est, quod
ante vulgo dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse. |
|||||
TIT. 13 DE EXCEPTIONIBUS. |
|||||
Sequitur
ut de exceptionibus dispiciamus. comparatae sunt autem exceptiones
defendendorum eorum gratia cum quibus agitur: saepe enim accidit,
ut, licet ipsa actio qua actor experitur iusta sit, tamen iniqua sit adversus
eum cum quo agitur. 1. Verbi
gratia si metu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus stipulanti
Titio promisisti, quod non debueras promittere, palam est, iure civili
te obligatum esse, et actio qua intenditur dare te oportere, efficax est:
sed iniquum est te condemnari, ideoque datur tibi exceptio metus causa
aut doli mali aut in factum composita ad impugnandam actionem. 2. Idem
iuris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit neque
numeravit. nam eam pecuniam a te petere posse eum certum est:
dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis: sed quia iniquum
est eo nomine te condemnari, placet, exceptione pecuniae non numeratae
te defendi debere, cuius tempora nos, secundum quod iam superioribus libris
scriptum est, constitutione nostra coartavimus. 3. Praeterea
debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilo minus
obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur:
qua de causa efficax est adversus eum actio qua actor intendit ‘ si
paret eum dare oportere ’. sed quia iniquum est, contra
pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem pacti conventi.
4. Aeque si debitor
deferente creditore iuraverit nihil se dare oportere, adhuc obligatus
permanet, sed quia iniquum est de periurio quaeri, defenditur per
exceptionem iurisiurandi. in his quoque actionibus quibus in rem
agitur aeque necessariae sunt exceptiones: veluti si petitore deferente
possessor iuravent, eam rem suam esse, et nihilo minus eandem rem petitor
vindicet: licet enim verum sit quod intendit, id est rem eius esse,
iniquum est tamen, possessorem condemnari. 5. Item
si iudicio tecum actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus
ob id actio durat et ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi
potest: sed debes per exceptionem rei iudicatae adiuvari.
6. Haec exempli causa
rettulisse sufficiet. alioquin quam ex multis variisque causis exceptiones
necessariae sint, ex latioribus digestorum seu pandectarum libris intellegi
potest. 7. Quarum
quaedam ex legibus vel ex his, quae legis vicem obtinent, vel ex ipsius
praetoris iurisdictione substantiam capiunt. 8 (7). Appellantur
autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriae, aliae temporales et
dilatoriae. 9 (8). Perpetuae
et peremptoriae sunt, quae semper agentibus obstant et semper rem de qua
agitur peremunt: qualis est exceptio doli mali et quod metus causa
factum est et pacti conventi, cum ita convenerit, ne omnino pecunia peteretur.
10 (9). Temporales
atque dilatoriae sunt, quae ad tempus nocent et temporis dilationem tribuunt:
qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra certum tempus ageretur,
veluti intra quinquennium, nam finito eo tempore non impeditur actor rem
exsequi. ergo hi quibus intra tempus agere volentibus obicitur exceptio
aut pacti conventi aut alia similis, differe debent actionem et post tempus
agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur.
alioquin, si intra tempus egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio
quidquam consequerentur propter exceptionem nec post tempus olim agere
poterant, cum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione
rem amittebant. hodie autem non ita stricte haec procedere volumus,
sed eum qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus
est Zenonianae constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator
de his qui tempore plus petierunt protulit, ut et inducias, quas, sive
ipse actor sponte indulserit vel natura actionis continet, contempserat,
in duplum habeant hi qui talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas
non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea acceperint,
ut actores, tali poena perterriti, tempora 1itium doceantur observare.
11 (10). Praeterea
etiam ex persona dilatoriae sunt exceptiones: quales sunt procuratoriae,
veluti si per militem aut mulierem agere quis velit: nam militibus
nec pro patre vel matre vel uxore nec, ex sacro rescripto, procuratorio
nomine experiri conceditur: suis vero negotiis superesse sine offensa
disciplinae possunt. eas vero exceptiones quae olim procuratoribus
propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, cum
in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimus,
ne, dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur. |
|||||
TIT. 14 DE REPLICATIONIBUS. |
|||||
Interdum
evenit ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat.
quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia,
quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis
exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne
ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut
petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut
ita demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat,
nocet ei exceptio; convenit enim ita, etiamque nihilo minus hoc verum
manet, licet postea in contrarium pacti sunt. sed quia iniquum est
creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.
1. Rursus interdum
evenit, ut replicatio, quae prima facie iusta sit, inique noceat.
quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi rei gratia, quae
duplicatio vocatur. 2. Et
si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter aliquam causam inique
actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua actor adiuvetur,
quae dicitur triplicatio. 3. Quarum
omnium exceptionum usum interdum ulterius quam diximus varietas negotiorum
introducit: quas omnes apertius ex latiore digestorum volumine facile
est cognoscere. 4. Exceptiones
autem, quibus debitor defenditur, plerumque accommodari solent etiam fideiussoribus
eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso debitore peti
videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis quod hi pro eo solverint.
qua ratione et si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit, placuit,
proinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque
qui pro eo obligati essent, ac si et cum ipsis pactus esset, ne ab eis
ea pecunia peteretur. sane quaedam exceptiones non solent his accommodari.
ecce enim debitor si bonis suis cesserit et cum eo creditor experiatur,
defenditur per exceptionem ‘ nisi bonis cesserit ’:
sed haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo quia, qui alios
pro debitore obligat hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus
fuerit debitor, possit ab his quos pro eo obligavit suum consequi. |
|||||
TIT. 15 DE INTERDICTIS. |
|||||
1. Summa
autem divisio interdictorum haec est, quod aut prohibitoria sunt aut restitutoria
aut exhibitoria. prohibitoria sunt quibus vetat aliquid fieri, veluti
vim sine vitio possidenti, vel mortuum inferenti quo ei ius erit inferendi,
vel in loco sacro aedificari, vel in flumine publico ripave eius aliquid
fieri quo peius navigetur. restitutoria sunt quibus restitui aliquid
iubet, veluti bonorum possessori possessionem eorum quae quis pro herede
aut pro possessore possidet ex ea hereditate, aut cum iubet ei qui vi
possessione fundi deiectus sit restitui possessionem. exhibitoria
sunt per quae iubet exhiberi, veluti eum cuius de libertate agitur, aut
libertum cui patronus operas indicere velit, aut parenti liberos qui in
potestate eius sunt. sunt tamen qui putant, proprie interdicta ea
vocari quae prohibitoria sunt, quia interdicere est denuntiare et prohibere:
restitutoria autem et exhibitoria proprie decreta vocari: sed tamen
optinuit omnia interdicta appellari, quia inter duos dicuntur. 2. Sequens
divisio interdictorum haec est, quod quaedam adipiscendae possessionis
causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam reciperandae. 3. Adipiscendae
possessionis causa interdictum accommodatur bonorum possessori, quod appellatur
quorum bonorum, eiusque vis et potestas haec est, ut, quod ex his bonis
quisque quorum possessio alicui data est, pro herede aut pro possessore
possideat, id ei cui bonorum possessio data est restituere debeat. pro
herede autem possidere videtur qui putat se heredem esse: pro possessore
is possidet qui nullo iure rem hereditariam, vel etiam totam hereditatem,
sciens ad se non pertinere, possidet. ideo autem adipiscendae possessionis
vocatur interdictum, quia ei tantum utile est qui nunc primum conatur
adipisci rei possessionem: itaque si quis adeptus possessionem amiserit
eam, hoc interdictum ei inutile est. interdictum quoque, quod appellatur
Salvianum, adipiscendae possessionis causa comparatum est, eoque utitur
dominus fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi pignori futuras
pepigisset. 4. Retinendae
possessionis causa comparata sunt interdicta uti possidetis et utrubi,
cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia sit et ante
quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat. namque
nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio sit, non potest petitoria
actio institui, quia et civilis et naturalis ratio facit ut alius possideat,
alius a possidente petat. et quia longe commodius est possidere
potius quam petere, ideo plerumque et fere semper ingens existit contentio
de ipsa possessione. commodum autem possidendi in eo est, quod, etiamsi
eius res non sit qui possidet, si modo actor non potuerit suam esse probare,
remanet suo loco possessio: propter quam causam, cum obscura sint
utriusque iura, contra petitorem iudicari solet. 4a. Sed
interdicto quidem uti possidetis de fundi vel aedium possessione contenditur,
utrubi vero interdicto de rerum mobilium possessione. quorum vis
et potestas plurimam inter se differentiam apud veteres habebat:
nam uti possidetis interdicto is vincebat qui interdicti tempore possidebat,
si modo nec vi nec clam nec precario nanctus fuerat ab adversario possessionem,
etiamsi alium vi expulerat aut clam abripuerat alienam possessionem aut
precario rogaverat aliquem, ut sibi possidere liceret: utrubi vero
interdicto is vincebat, qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec
precario ab adversario possidebat. hodie tamen aliter observatur;
nam utriusque interdicti potestas, quantum ad possessionem pertinet, exaequata
est, ut ille vincat et in re soli et in re mobili, qui possessionem nec
vi nec clam nec precario ab adversario litis contestationis tempore detinet.
5. Possidere autem
videtur quisque non solum, si ipse possideat, sed et si eius nomine aliquis
in possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit, qualis est colonus
et inquilinus: per eos quoque apud quos deposuerit quis aut quibus
commodaverit ipse possidere videtur: et hoc est quod dicitur, retinere
possessionem posse aliquem per quemlibet qui eius nomine sit in possessione.
quin etiam animo quoque retineri possessionem placet, id est ut quamvis
neque ipse sit in possessione neque eius nomine alius, tamen si non relinquendae
possessionis animo, sed postea reversurus inde discesserit, retinere possessionem
videatur. adipisci vero possessionem per quos aliquis potest, secundo
libro exposuimus. nec ulla dubitatio est quin animo solo possessionem
adipisci nemo potest. 6. Reciperandae
possessionis causa solet interdici, si quis ex possessione fundi vel aedium
vi deiectus fuerit: nam ei proponitur interdictum unde vi, per quod is
qui deiecit cogitur ei restituere possessionem, licet is ab eo qui vi
deiecit vi vel clam vel precario possidebat. sed ex sacris constitutionibus,
ut supra diximus si quis rem per vim occupaverit, si quidem in bonis eius
est. dominio eius privatur, si aliena, post eius restitutionem etiam
aestimationem rei dare vim passo compellitur. qui autem aliquem
de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia de vi privata aut
de vi publica: sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin
autem cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. ‘ armorum ’
autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegimus,
sed et fustes et lapides. 7. Tertia
divisio interdictorum haec est, quod aut simplicia sunt aut duplicia.
simplicia sunt, in quibus alter actor, alter reus est: qualia sunt
omnia restitutoria aut exhibitoria: namque actor est qui desiderat
aut exhiberi aut restitui reus is a quo desideratur ut restituat aut exhibeat.
prohibitoriorum autem interdictorum alia simplicia sunt,
alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum prohibet praetor in loco
sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor est
qui desiderat, ne quid fiat, reus qui aliquid facere conatur): duplicia
sunt veluti uti possidetis interdictum et utrubi. ideo autem duplicia
vocantur quia par utriusque litigatoris in his condicio est nec quisquam
praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris
partem sustinet. |
|||||
8. De
ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est hodie dicere:
nam quotiens extra ordinem ius dicitur, qualia sunt hodie omnia iudicia,
non est necesse reddi interdictum, sed perinde iudicatur sine interdictis
atque si utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset. |
|||||
TIT. 16 DE POENA TEMERE LITIGANTIUM. |
|||||
Nunc
admonendi sumus, magnam curam egisse eos qui iura sustinebant, ne facile
homines ad litigandum procederent: quod et nobis studio est.
idque eo maxime fieri potest, quod temeritas tam agentium quam eorum cum
quibus agitur, modo pecuniaria poena, modo iurisiurandi religione, modo
metu infamiae coercetur. 1. Ecce
enim iusiurandum omnibus qui conveniuntur ex nostra constitutione defertur:
nam reus non aliter suis allegationibus utitur, nisi prius iuraverit,
quod putans se bona instantia uti ad contradicendum pervenit. at
adversus infitiantes ex quibusdam causis dupli actio constituitur, veluti
si damni iniuriae aut legatorum locis venerabilibus relictorum nomine
agitur. statim autem ab initio pluris quam simpli est actio veluti
furti manifesti quadrupli, nec manifesti dupli: nam ex his causis
et aliis quibusdam, sive quis neget sive fateatur, pluris quam simpli
est actio. Item actoris quoque calumnia coercetur: nam etiam actor
pro calumnia iurare cogitur ex nostra constitutione. utriusque etiam
partis advocati iusiurandum subeunt, quod alia nostra constitutione comprehensum
est. haec autem omnia pro veteris calumniae actione introducta sunt,
quae in desuetudinem abiit, quia in partem decimam litis actorem multabat,
quod nusquam factum esse invenimus: sed pro his introductum est
et praefatum iusiurandum et ut improbus litigator etiam damnum et impensas
litis inferre adversario suo cogatur. 2. Ex
quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, veluti furti, vi bonorum
raptorum, iniuriarum, de dolo, item tutelae, mandati, depositi, directis
non contrariis actionibus, item pro socio, quae ab utraque parte directa
est, et ob id quilibet ex sociis eo iudicio damnatus ignominia notatur.
sed furti quidem aut vi bonorum raptorum aut iniuriarum aut de dolo non
solum damnati notantur ignominia, sed etiam pacti: et recte; plurimum
enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit. |
|||||
3. Omnium
autem actionum instituendarum principium ab ea parte edicti proficiscitur
qua praetor edicit de in ius vocando: utique enim in primis adversarius
in ius vocandus est, id est ad eum vocandus est qui ius dicturus sit.
qua parte praetor parentibus et patronis, item liberis parentibusque patronorum
et patronarum hunc praestat honorem ut non aliter liceat liberis libertisque
eos in ius vocare quam si id ab ipso praetore postulaverint et impetraverint:
et si quis aliter vocaverit, in eum poenam solidorum quinquaginta constituit. |
|||||
TIT. 17 DE OFFICIO IUDICIS. |
|||||
Superest
ut de officio iudicis dispiciamus. et quidem in primis illud observare
debet iudex, ne aliter iudicet quam legibus aut constitutionibus aut moribus
proditum est. 1. Et
ideo si noxali iudicio addictus est, observare debet, ut, si condemnandus
videbitur dominus, ita debeat condemnare: ‘ Publium Maevium
Lucio Titio decem aureis condemno aut noxam dedere. ’ 2. Et
si in rem actum sit, sive contra petitorem iudicavit, absolvere debet
possessorem, sive contra possessorem, iubere eum debet ut rem ipsam restituat
cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere
posse et sine frustratione videbitur tempus restituendi causa petere,
indulgendum est ei, ut tamen de litis aestimatione caveat cum fideiussore,
si intra tempus quod ei datum est non restituisset. et si hereditas
petita sit, eadem circa fructus interveniunt quae diximus intervenire
in singularum rerum petitione. illorum autem fructuum quos culpa
sua possessor non perceperit, in utraque actione eadem ratio paene habetur,
si praedo fuerit. si vero bona fide possessor fuerit, non habetur
ratio consumptorum neque non perceptorum: post inchoatam autem petitionem
etiam illorum ratio habetur qui culpa possessoris percepti non sunt vel
percepti consumpti sunt. 3. Si
ad exhibendum actum fuerit, non sufficit, si exhibeat rem is cum quo actum
est, sed opus est, ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut eam
causam habeat actor, quam habiturus esset, si, cum primum ad exhibendum
egisset, exhibita res fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit
res a possessore, nihilo minus condemnabitur. praeterea fructuum
medii temporis, id est eius quod post acceptum ad exhibendum iudicium
ante rem iudicatam intercessit, rationem habere debet iudex. quod
si neget is cum quo ad exhibendum actum est in praesenti exhibere se posse
et tempus exhibendi causa petat idque sine frustratione postulare videatur,
dari et debet, ut tamen caveat, se restituturum: quod si neque statim
iussu iudicis rem exhibeat neque postea exhibiturum se caveat, condemnandus
est in id quod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse. 4. Si
familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis heredibus
adiudicare debet et, si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio,
debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare.
eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus
hereditarii fundi percepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit.
quae quidem similiter inter plures quoque quam duos coheredes subsequuntur.
5. Eadem interveniunt
et si communi dividundo de pluribus rebus actum fuerit. quod si
de una re, veluti de fundo, si quidem iste fundus commode regionibus divisionem
recipiat, partes eius singulis adiudicare debet et, si unius pars praegravare
videbitur, is invicem certa pecunia alteri condemnandus est: quodsi
commode dividi non possit, vel homo forte aut mulus erit de quo actum
sit, uni totus adiudicandus est et is alteri certa pecunia condemnandus.
6. Si
finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an necessaria sit
adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus
finibus distingui agros commodius sit quam olim fuissent distincti; nam
tunc necesse est ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino
adiudicari: quo casu conveniens est ut is alteri certa pecunia debeat
condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio,
quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia lapides
finales furatus est aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque
nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis iubente iudice metiri
agros passus non fuerit. 7. Quod
autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit, id statim eius fit cui adiudicatum
est. |
|||||
TIT. 18 DE PUBLICIS IUDICIIS. |
|||||
Publica
iudicia neque per actiones ordinantur nec omnino quidquam simile habent
ceteris iudiciis de quibus locuti sumus, magnaque diversitas est eorum
et in instituendis et in exercendis. 1. Publica
autem dicta sunt, quod cuivis ex populo exsecutio eorum plerumque datur.
2. Publicorum iudiciorum
quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia dicimus
quae ultimo supplicio adficiunt vel aquae et ignis interdictione vel deportatione
vel metallo: cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniario,
haec publica quidem sunt, non tamen capitalia. 3. Publica
autem iudicia sunt haec. lex Iulia maiestatis, quae in eos qui contra
imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt suum vigorem extendit.
cuius poena animae amissionem sustinet, et memoria rei et post
mortem damnatur. 4. Item
lex Iulia de adulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum
nuptiarum gladio punit, sed etiam eos qui cum masculis infandam libidinem
exercere audent. sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitium punitur,
cum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventem stupraverit.
poenam autem eadem lex irrogat peccatoribus, si honesti sunt, publicationem
partis dimidiae, bonorum, si humiles, corporis coercitionem cum relegatione.
5. Item lex Cornelia
de sicariis, quae homicidas ultore ferro persequitur vel eos, qui hominis
occidendi causa cum telo ambulant. telum autem, ut Gaius noster
in interpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquit, vulgo
quidem id appellatur quod ab arcu mittitur, sed et omne significatur quod
manu cuiusdam mittitur: sequitur ergo ut et lapis et lignum et ferrum
hoc nomine contineatur. dictumque ab eo quod in longinquum mittitur, a
Graeca voce figuratum, ἀπὸ
τοῦ τηλοῦ: et hanc significationem invenire
possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi βέλος
appellant ἀπὸ
τοῦ βἀλλεδθαι.
admonet
nos Xenophon; nam ita scripsit: καὶ
τὰ βέλη ὁμοῦ ἐφέρετο, λόγχαι, τοξεύματα, σφενδόναι, πλεῖστοι δἑ χαὶ λίθοι
[id
est : et tela simul mittebantur, hastae, sagittae, fundae,
permulti et lapides.] sicarii
autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. eadem lege
et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis quam susurris
magicis homines occiderunt vel mala medicamenta publice vendiderunt. 6. Alia
deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur, quae Pompeia de parricidiis
vocatur. qua cavetur, ut, si quis parentis aut filii, aut omino
adfectionis eius quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit,
sive clam sive palam id ausus fuerit, nec non is cuius dolo malo id factum
est, vel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii
puniatur, et neque gladio neque ignibus neque ulli alii solemni poenae
subiugetur, sed insutus culleo cum cane et gallo gallinaceo et vipera
et simia et inter eius ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis
qualitas tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni
elementorum usu vivus carere incipiat et ei caelum superstiti, terra mortuo
auferatur. si quis autem alias cognatione vel adfinitate coniunctas personas
necaverit, poenam legis Corneliae de sicariis sustinebit. 7. Item
lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur, poenam irrogat
ei qui testamentum vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit,
recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit,
expresserit sciens dolo malo. eiusque legis poena in servos ultimum
supplicium est, quod et in lege de sicariis et veneficis servatur, in
liberos vero deportatio. 8. Item
lex Iulia de vi publica seu privata adversus eos exoritur, qui vim vel
armatam vel sine armis commiserint. sed si quidem armata vis arguatur,
deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur: si vero sine
armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. sin autem
per vim raptus virginis vel viduae vel sanctimonialis, velatae vel aliae,
fuerit perpetratus, tunc et peccatores et ii qui opem flagitio dederunt,
capite puniuntur secundam nostrae constitutionis definitionem, ex qua
haec apertius possibile est scire. 9. Lex
Iulia peculatus eos punit, qui pecuniam vel rem publicam vel sacram vel
religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis
publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione puniuntur, et
non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui
subtracta ab his scientes susceperunt: alii vero qui in hanc legem
inciderint poenae deportationis subiugantur. 10. Est
et inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis
poenam ex sacris constitutionibus irrogat interdum leviorem. 11. Sunt
praeterea publica iudicia lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum
et lex Iulia de annona et lex Iulia de residuis, quae de certis capitulis
loquuntur et animae quidem amissionem non irrogant, aliis autem poenis
eos subiciunt qui praecepta earum neglexerint. |
|||||
12. Sed
de publicis iudiciis haec exposuimus, ut vobis possibile sit summo digito
et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin diligentior eorum scientia
vobis ex latioribus digestorum sive pandectarum libris deo propitio adventura
est. |
|||||