DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
liber quinquagesimus
 

 
Based upon the Latin text of Mommsen's edition ).
 

 
  

50.1.0.  Ad municipalem et de incolis.


 

50.1.1

Ulpianus libro secundo ad edictum

pr. Municipem aut nativitas facit aut manumissio aut adoptio.

1. Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in civitatem, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusive municipes dicimus suae cuiusque civitatis cives, ut puta Campanos, Puteolanos.

2. Qui ex duobus igitur Campanis patentibus natus est, Campanus est. Sed si ex patre Campano, matre Puteolana, aeque municeps Campanus est, nisi forte privilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim maternae originis erit municeps. Ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, sit eorum municeps. Etiam Delphis hoc idem tributum et conservatum est. Celsus etiam refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, Ponticus esset. Quod beneficium ad volgo quaesitos solos pertinere quidam putant. Quorum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caveri, ut volgo quaesitus matris condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diversarum civitatium parentibus orerentur.

50.1.2

Ulpianus libro primo disputationum

pr. Quotiens filius familias voluntate patris decurio creatur, universis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio. Consensisse autem pater decurionatui filii videtur, si praesens nominationi non contradixit. Proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor praestabit.

1. Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam tractare sive erogandam decernere.

2. Sed et si curatores operum vel cuius alterius rei publicae creavit, tenebitur.

3. Sed et si successorem sibi nominavit, patrem obstringit.

4. Sed et si vectigalia publica locavit, pater erit obstrictus.

5. Sed si filius tutores dare non curaverit vel minus idoneos elegerit nec satis exegerit vel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater vero ita demum obligatur, si et fideiussores solent hoc nomine obligari. Sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam salvam fore promittunt, rei publicae autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari.

6. Is, qui ultra commeatum abest vel ultra formam commeatui datam, ad munera vocari potest.

50.1.3

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

Placet etiam filios familias domicilium habere posse.

50.1.4

Ulpianus libro 39 ad edictum

Non utique ibi, ubi pater habuit, sed ubicumque ipse domicilium constituit.

50.1.5

Paulus libro 45 ad edictum

Labeo indicat eum, qui pluribus locis ex aequo negotietur, nusquam domicilium habere: quosdam autem dicere refert pluribus locis eum incolam esse aut domicilium habere: quod verius est.

50.1.6

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Adsumptio originis, quae non est, veritatem naturae non peremit: errore enim veritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, veritatem mutare potest.

1. Filius civitatem, ex qua pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur.

2. Viris prudentibus placuit duobus locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus apud alteros se collocasse videatur.

3. Libertini originem patronorum vel domicilium sequuntur: item qui ex his nascuntur.

50.1.7

Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

Si quis a pluribus manumissus sit, omnium patronorum originem sequitur.

50.1.8

Marcianus libro primo de iudiciis publicis

Non debere cogi decuriones vilius praestare frumentum civibus suis, quam annona exigit, divi fratres rescripserunt, et aliis quoque constitutionibus principalibus id cautum est.

50.1.9

Neratius libro tertio membranarum

Eius, qui iustum patrem non habet, prima origo a matre eoque die, quo ex ea editus est, numerari debet.

50.1.10

Marcianus libro singulari de delatoribus

Simile privilegium fisco nulla civitas habet in bonis debitoris, nisi nominatim id a principe datum sit.

50.1.11

Papinianus libro secundo quaestionum

pr. Imperator Titus Antoninus Lentulo vero rescripsit magistratuum officium individuum ac periculum esse commune. Quod sic intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit neque ab his, qui pro eo intervenerunt, res servari possit et solvendo non fuit honore deposito. Alioquin si persona vel cautio sit idonea, vel solvendo fuit quo tempore conveniri potuit, unusquisque in id quod administravit tenebitur.

1. Quod si forte is, qui periculo suo nominavit magistratum, solvendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem debeat, an vero non alias, quam si res a collega servari non potuerit? Sed placuit fideiussoris exemplo priorem conveniendum qui nominavit, quoniam collega quidem neglegentiae ac poenae causa, qui vero nominavit, fidei ratione convenitur.

50.1.12

Papinianus libro primo responsorum

Et ei contra nominati collegam actionem utilem dari non oportet.

50.1.13

Papinianus libro secundo quaestionum

Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam sive ignaviam vel aegram valitudinem rei publicae negotia non gesserit et omnia collega solus administraverit, nec tamen tota res ab eo servari possit? Talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo caverunt in solidum conveniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominavit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit. Nec iuste qui nominavit universi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, individuum officium et commune periculum suscepturum. Nam et cum duo gesserunt et ab altero servari quod debetur non potest, qui collegam nominavit, in universum convenitur.

50.1.14

Papinianus libro 15 quaestionum

Municipes intelleguntur scire, quod sciant hi, quibus summa rei publicae commissa est.

50.1.15

Papinianus libro primo responsorum

pr. Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit. Sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi meruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia velut transacto negotio postea liberari, minoribus vero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris autem auctoritas non sit.

1. In eum, qui successorem suo periculo nominavit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet.

2. In fraudem civilium munerum per tacitam fidem praedia translata fisco vindicantur tantumque alterum interdictae rei minister de suis bonis cogitur solvere.

3. Ius originis in honoribus obeundis ac muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed novis quoque muneribus filius per adoptivum patrem adstringitur.

50.1.16

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Sed si emancipatur ab adoptivo patre, non tantum filius, sed etiam civis eius civitatis, cuius per adoptionem fuerat factus, esse desinit.

50.1.17

Papinianus libro primo responsorum

pr. Libertus propter patronum a civilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono vel ministerium capto luminibus exhibeat.

1. Liberti vero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur.

2. Filium pater decurionem esse voluit: ante filium ex persona sua res publica debet convenire quam patrem ex persona filii. Nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset vel postea.

3. Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis vel aliis suscipiendis data est, apud eosdem servatur, non apud alios.

4. Sed eodem tempore non sunt honores in duabus civitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.

5. Sola ratio possessionis civilibus possessori muneribus iniungendis citra privilegium specialiter civitati datum idonea non est.

6. Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamvis in alienae civitatis finibus consistant.

7. Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur.

8. Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus civilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.

9. In adoptiva familia susceptum exemplo dati muneribus civilibus apud originem avi quoque naturalis respondere divo pio placuit, quamvis in isto fraudis nec suspicio quidem interveniret.

10. Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera civilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.

11. Patris domicilium filium aliorum incolam civilibus muneribus alienae civitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.

12. In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad novos honores ante causam finitam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent.

13. Sola domus possessio, quae in aliena civitate comparatur, domicilium non facit.

14. Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet.

15. Fideiussores, qui salvam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus intervenerunt: eos enim damnum rei publicae praestare satis est quod promitti videtur.

50.1.18

Paulus libro primo quaestionum

Divus Severus rescripsit intervalla temporum in continuandis oneribus invitis, non etiam volentibus concessa, dum ne quis continuet honorem.

50.1.19

Scaevola libro primo quaestionum

Quod maior pars curiae effecit, pro eo habetur, ac si omnes egerint.

50.1.20

Paulus libro 24 quaestionum

Domicilium re et facto transfertur, non nuda contestatione: sicut in his exigitur, qui negant se posse ad munera ut incolas vocari.

50.1.21

Paulus libro primo responsorum

pr. Lucius Titius cum esset in patris potestate, a magistratibus inter ceteros frumento comparando invito patre curator constitutus est: cui rei Lucius Titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cavit aut se comparationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari coepit. Quaeritur, an ex ea causa teneri possit. Paulus respondit eum, qui iniunctum munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conveniri eo nomine propter damnum rei publicae, quamvis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate.

1. Paulus respondit eos, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administraverint conveniuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras.

2. Idem respondit heredes patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conveniri non posse. Hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera suscepit.

3. Idem respondit eum, qui decurionem adoptavit, onera decurionatus eius suscepisse videri exemplo patris, cuius voluntate filius decurio factus est.

4. Idem respondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera municipalia a certo modo substantiae vocentur, dotem non debere computari.

5. Idem respondit, si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere.

6. "Imperatores Severus et Antoninus Augusti Septimio Zenoni. Pro infante filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen interim onera sustinere non cogeris, cum ad ea, quae mandari possunt, voluntatem dedisse videaris".

7. Idem respondit, si civitas nullam propriam legem habet de adiectionibus admittendis, non posse recedi a locatione vel venditione praediorum publicorum iam perfecta: tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent.

50.1.22

Paulus libro primo sententiarum

pr. Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur.

1. Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur.

2. Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur.

3. Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim necessarium domicilium habet.

4. Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specialiter impetraverit, non restituitur.

5. Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeve, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant [retineat] dignitatem.

6. Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi velint morandi arbitrium impetraverunt, domicilium in urbe retinent.

7. Qui faenus exercent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant.

50.1.23

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Municeps esse desinit senatoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum vero ad honorem, retinere creditur originem. Denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde originem trahit.

1. Miles ibi domicilium habere videtur, ubi meret, si nihil in patria possideat.

50.1.24

Scaevola libro secundo digestorum 

Constitutionibus principum continetur, ut pecuniae, quae ex detrimento solvitur, usurae non praestentur: et ita imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt his verbis: "Humanum est reliquorum usuras neque ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi". Cui consequens est, ut ne in futurum a forma observata discedatur.

50.1.25

Ulpianus libro primo ad edictum praetoris

Magistratus municipales cum unum magistratum administrent, etiam unius hominis vicem sustinent. Et hoc plerumque quidem lege municipali eis datur: verum et si non sit datum, dummodo non denegatum, moribus competit.

50.1.26

Paulus libro primo ad edictum

pr. Ea, quae magis imperii sunt quam iurisdictionis, magistratus municipalis facere non potest.

1. Magistratibus municipalibus non permittitur in integrum restituere aut bona rei servandae causa iubere possideri aut dotis servandae causa vel legatorum servandorum causa.

50.1.27

Ulpianus libro secundo ad edictum

pr. Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. Et si patronum habeat duarum civitatium municipem, per manumissionem earundem civitatium erit municeps.

1. Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deversatur.

2. Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequaliter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum. Ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. Et verum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam. Puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto naviget vel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.

3. Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit.

50.1.28

Paulus libro primo ad edictum

Inter convenientes et de re maiori apud magistratus municipales agetur.

50.1.29

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos civis est: nec tantum municipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, verum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet.

50.1.30

Ulpianus libro 61 ad edictum

Qui ex vico ortus est, eam patriam intellegitur habere, cui rei publicae vicus ille respondet.

50.1.31

Marcellus libro primo digestorum 

Nihil est impedimento, quo minus quis ubi velit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit.

50.1.32

Modestinus libro quarto differentiarum

Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium.

50.1.33

Modestinus libro singulari de manumissionibus

Roma communis nostra patria est.

50.1.34

Modestinus libro tertio regularum

Incola iam muneribus publicis destinatus nisi perfecto munere incolatui renuntiare non potest.

50.1.35

Modestinus libro primo excusationum

Eidenai xry hoti ho en agrw katamenwn inkolas ou nomizetai: ho gar ekeinys tys polews ecairetois my xrwmenos ohutws ou nomizetai einai inkolas. [id est: Scire oportet eum qui in agro degat incolam non existimari: nam qui eius urbis commodis non utitur, propterea incola esse non existimatur.]

50.1.36

Modestinus libro primo responsorum

pr. Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem civitatis, quod erat cum ipsa epistula missum. Is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. Quaero, qui viaticum petere ab ea potuisset? Et quid commisisse videtur is, qui non restituit litteras ei, cui restituere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius modestinus respondit Titium quidem viaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset.

1. Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. Succedentes gradus in locum Titii nomen et pignus probaverunt usque ad Maevium: ex venditione pignoris propter repromissionem a magistratu vendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. Quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum successores eius periculum nominis agnoverint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui vendidisse proponuntur, cum videlicet pluris vendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris vendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. Eum igitur, qui novissimus nomen probavit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmisisse non doceatur.

50.1.37

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. De iure omnium incolarum, quos quaeque civitates sibi vindicant, praesidum provinciarum cognitio est. Cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem provinciae agere debet, sub cuius cura est ea civitas, a qua vocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque divus Hadrianus rescripsit.

1. Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet.

2. Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque divi fratres rescripserunt.

50.1.38

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iuraverat se ordini non interfuturum et postea duumvir creatus esset.

1. Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.

2. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessaverint, ipsos vel heredes conveneri aut, si solvendo non sint, fideiussores eorum qui pro his caverunt.

3. Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem civitatis videri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.

4. Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipaverat, ne pro magistratu eius caveret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.

5. Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse.

6. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistratu funguntur, cavere debere, quam qui sponte officium adgnoverunt.
 


50.2.0. De decurionibus et filiis eorum.


 

50.2.1

Ulpianus libro secundo opinionum

Decuriones, quos sedibus civitatis, ad quam pertinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses provinciae in patrium solum revocare et muneribus congruentibus fungi curet.

50.2.2

Ulpianus libro primo disputationum

pr. Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. Reversus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohibetur decurio fieri. Denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius vacet. Alia causa est eius, qui ad tempus ordine removetur: hic enim impleto tempore decurio est. Sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum invenerit, exspectet, donec locus vacet.

1. Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum habuit, an vero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicendarum agatur. Arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. Non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic velut novus in ordinem venit.

2. In filiis decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse videatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an vero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret. Et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. In avo quoque Papinianus idem respondit, ne patris nota filius macularetur.

3. Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moveatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum.

4. Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habebitur: si postea, nocebit illi relegatio.

5. Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus medioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem venerit? Quod benigne erit admittendum.

6. Praeterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante editionem amiserit: non infavorabiliter quis medium tempus illi prodesse veluti iam nato respondebit.

7. Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decurionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur.

8. Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inviti vocari constitutionibus prohibentur. Sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem civilia obire non coguntur, honores autem gerere debent.

50.2.3

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr. Generaliter id erit defendendum, ut qui clementiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere debeat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat.

1. Sed si quis ob falsam causam vel aliam de gravioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. Imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine vel advocationibus vel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore vel officio possit. Et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum interdictioni fecerat.

2. Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat competitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, divi fratres Lolliano Avito Bithyniae praesidi rescripserunt. Cessantibus vero his etiam spurii ad decurionatum et re et vita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere.

3. Eis, qui iudaicam superstitionem sequuntur, divi Severus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent.

50.2.4

Marcianus libro primo de iudiciis publicis

Decurio, qui prohibetur conducere quaedam, si iure successerit in conductione, remanet in ea. Quod et in omnibus similibus servandum est.

50.2.5

Papinianus libro secundo quaestionum

Ad tempus ordine motos ex crimine, quod ignominiam importat, in perpetuum moveri placuit. Ad tempus autem exulare iussos ex crimine leviore velut transacto negotio non esse inter infames habendos.

50.2.6

Papinianus libro primo responsorum

pr.  Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex incesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit.

1. Minores viginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt.

2. Decurio etiam suae civitatis vectigalia exercere prohibetur.

3. Qui iudicii publici quaestionem citra veniam abolitionis deseruerunt, decurionum honore decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur ignominia veluti calumniae causa iudicio publico damnati.

4. Pater, qui filio decurione creato provocavit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus civilibus pro filio non tenebitur.

5. Privilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure decurionis decorati sunt. Sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit.

50.2.7

Paulus libro primo sententiarum

pr. Honores et munera non ordinatione, sed potioribus quibusque iniungenda sunt.

1. Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus civilibus, non etiam a muneribus excusantur.

2. Is, qui non sit decurio, duumviratu vel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi prohibentur.

3. Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si contrariam voluntatem vel apud acta praesidis vel apud ipsum ordinem vel quo alio modo contestatus sit.

50.2.8

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Decurionibus facultatibus lapsis alimenta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium exhauserint.

50.2.9

Paulus libro primo decretorum

pr. Severus Augustus dixit: "Etsi probaretur Titius in servitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur decurio fieri in sua civitate".

1. Non esse dubitandum, quin navicularii non debent decuriones creari.

50.2.10

Modestinus libro primo responsorum

Herennius Modestinus respondit sola albi proscriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit.

50.2.11

Callistratus libro primo de cognitionibus

Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. Illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi vero in perpetuum amoventur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. Neque enim minores viginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt. Nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re observata respicienda erit. Quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt.

50.2.12

Callistratus libro sexto de cognitionibus

Eos, qui utensilia negotiantur et vendunt, licet ab aedilibus caeduntur, non oportet quasi viles personas neglegi. Denique non sunt prohibiti huiusmodi homines decurionatum vel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim infames sunt. Sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt, quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. Inhonestum tamen puto esse huiusmodi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis civitatibus, quae copiam virorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates habeant, invitat.

50.2.13

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt in tempus relegatos et reversos in ordinem allegi sine permissu principis non posse.

1. Item rescripserunt relegatos non posse tempore finito in ordinem decurionum allegi, nisi eius aetatis fuerint, ut nondum decuriones creari possent, et dignitas certa spem eius honoris id faceret, ut princeps indulgere possit.

2. Item rescripserunt eum, qui in relegatione natus est, non prohiberi honore decurionatus fungi.

3. Item rescripserunt non admitti contradicere volentem, quod non recte quis sit creatus decurio, cum initio contradicere debuerit.

50.2.14

Paulus libro primo quaestionum

De decurione damnato non debere quaestionem haberi divus Pius rescripsit. Unde etiam si desierit decurio esse, deinde damnetur, non esse torquendum in memoriam prioris dignitatis placet.
 


50.3.0. De albo scribendo.


 

50.3.1

Ulpianus libro tertio de officio proconsulis

pr. Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumviratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumvirales antiquissimus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumviratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem venit.

1. In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus.

50.3.2

Ulpianus libro secundo opinionum

In albo decurionum in municipio nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis iudicio consecuti sunt, postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt.
 


50.4.0. De muneribus et honoribus.


 

50.4.1

Hermogenianus libro primo epitomarum

pr. Munerum civilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum.

1. Patrimonii sunt munera rei vehicularis, item navicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebrantur.

2. Personalia civilia sunt munera defensio civitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census accipiendum vel patrimonium: scribatus: kamylasia: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae viae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae divisio et quaecumque aliae curae istis sunt similes. Ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque civitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt.

3. Illud tenendum est generaliter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac vigilantia sollemniter extitit, patrimonii vero, in quo sumptus maxime postulatur.

4. Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosive, item prodigi, muti, etiam ventris, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. Sed et in bonis, cuius officio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, providetur: item ex carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere. His similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reverti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quisquam civili vel honorario iure successit, curatores constituti.

50.4.2

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

Quod ad honores pertinet, creditur in potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est.

50.4.3

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.

1. His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. Ceteri autem privati, quamvis militum cognati sunt, legibus patriae suae et provinciae oboedire debent.

2. Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera vel honores vocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus civis esse videatur.

3. Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.

4. Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.

5. Quod pater non consensit honoribus sive muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non civem patriae utilitatibus quatenus potest aufert.

6. Quamvis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus civilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.

7. Vitricus onera munerum civilium nomine privigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.

8. Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.

9. Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.

10. Decaprotos etiam minores annis viginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus videtur esse.

11. Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.

12. Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum vel numerus quinque incolumium liberorum excusat.

13. Eos milites, quibus supervenientibus hospitia praeberi in civitate oportet, per vices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.

14. Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est.

15. Praeses provinciae provideat munera et honores in civitatibus aequaliter per vices secundum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul viris et viribus res publicae destituantur.

16. Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.

17. Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cavit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamvis pro altero vivus pater eiusmodi onera expedierit.

50.4.4

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Cura exstruendi vel reficiendi operis in civitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per vim extortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet.

1. Deficientium facultatibus ad munera vel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex voto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur.

2. Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia solvunt.

3. Qui obnoxius muneribus suae civitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit.

50.4.5

Scaevola libro primo regularum

Navicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici vacationem habent.

50.4.6

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

pr. Rescripto divorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: "Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens servari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit. Ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et vix de suo victum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui convenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari. Sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem".

1. Debitores rerum publicarum ad honores invitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint. Sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur. Plane vice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caveat: et ita divi fratres Aufidio Herenniano rescripserunt. Sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.

2. Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit. Ita enim imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

3. Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.

4. Munera, quae patrimoniis iniunguntur, vel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogativa, quae solet a personalibus muneribus exuere.

5. Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, sive municipes sunt sive non sunt, quaedam [quadam] non nisi municipibus vel incolis. Intributiones, quae agris fiunt vel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera vero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus vel incolis.

50.4.7

Marcianus libro secundo publicorum

pr. Reus delatus etiam ante sententiam honores petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. Sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum stetit, quo minus causa intra annum expediretur.

1. Eum, contra quem propter honores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpaverit, coercendum divus Severus rescripsit. Ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appellaverit, abstinere interim petitione honoris debebit.

50.4.8

Ulpianus libro 11 ad edictum

Ad rem publicam administrandam ante vicensimum quintum annum, vel ad munera quae non patrimonii sunt vel honores, admitti minores non oportet. Denique nec decuriones creantur vel creati suffragium in curia ferunt. Annus autem vicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus favoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. Ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.

50.4.9

Ulpianus libro tertio de officio consulis

Si quis magistratus in municipio creatus munere iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum.

50.4.10

Modestinus libro quinto differentiarum

Honorem sustinenti munus imponi non potest: munus sustinenti honor deferri potest.

50.4.11

Modestinus libro 11 pandectarum

pr. Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad maiores perveniatur, epistula divi Pii ad Titianum exprimitur.

1. Etsi lege municipali caveatur, ut praeferantur in honoribus certae condicionis homines: attamen sciendum est hoc esse observandum, si idonei sint: et ita rescripto divi Marci continetur.

2. Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, sicuti divi fratres rescripserunt.

3. Reprobari posse medicum a re publica, quamvis semel probatus sit, divus magnus Antoninus cum patre rescripsit.

4. Eos, qui primis litteris pueros inducunt, non habere vacationem divus magnus Antoninus rescripsit.

50.4.12

Iavolenus libro sexto ex Cassio

Cui muneris publici vacatio datur, non remittitur ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. Cetera omnia, quae ad tempus extra ordinem exiguntur, veluti munitio viarum, ab huiusmodi persona exigenda non sunt.

50.4.13

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Vacatio itemque immunitas, quae liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt.

50.4.14

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. Honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, sive cum sumptu sive sine erogatione contingens.

1. Munus aut publicum aut privatum est. Publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.

2. Viarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt.

3. De honoribus sive muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor sive muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.

4. Plebeii filii familias periculo eius qui nominaverit tenebuntur, idque imperator noster Severus Augustus in haec verba rescripsit: "Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam invitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae obsequatur periculo eius qui nominavit, iure patriae potestatis non potes".

5. Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. Nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest.

6. Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, complurimis constitutionibus cavetur. Divus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in haec verba: "Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur".

50.4.15

Papinianus libro quinto responsorum

Etsi filium pater decurionem esse voluit, tamen defuncto honores, qui filio decurioni congruentes post mortem patris obtigerunt, ad onus coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater reliquerit.

50.4.16

Paulus libro primo sententiarum

pr. Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt.

1. Qui pro honore pecuniam promisit, si solvere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est.

2. Invitus filius pro patre rem publicam salvam fore cavere non cogitur.

3. Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet.

50.4.17

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Sponte provinciae sacerdotium iterare nemo prohibetur.

1. Immunis ab honoribus et muneribus civilibus si decurioni creato filio, quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare filio compellitur.

50.4.18

Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de muneribus civilis

pr. Munerum civilium triplex divisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta.

1. Personalia sunt, quae animi provisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, veluti tutela vel cura, kalendarii quoque curatio.

2. Et quaestura in aliqua civitate inter honores non habetur, sed personale munus est.

3. Tironum sive equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda vel res pervehendae sive persequendae sunt vel pecunia fiscalis sive annona vel vestis, personae munus est.

4. Cursus vehicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est.

5. Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos sitwnas et elaiwnas appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam civitatibus numerantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius civitatis curatori pecunia subministratur.

6. Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.

7. Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas vias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris venalibus rebus, quae civitatium populis ad cotidianum victum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.

8. Qui annonam suscipit vel exigit vel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.

9. Sed et curatores, qui ad colligendos civitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.

10. Hi quoque, qui custodes aedium vel archeotae vel logographi vel tabularii vel xenoparochi (ut in quibusdam civitatibus) vel limenarchae vel curatores ad extruenda vel reficienda aedificia publica sive palatia sive navalia vel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis vel reficiendis navibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.

11. Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. Hos ex albi ordine liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.

12. Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia viaticum, quod legativum dicitur, interdum solent accipere, sed et nycostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.

13. Defensores quoque, quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam vel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.

14. Iudicandi quoque necessitas inter munera personalia habetur.

15. Si aliquis fuerit electus, ut compellat eos, qui prope viam publicam possident, sternere viam, personale munus est.

16. Pari modo qui acceptandis sive suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt.

17. Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri serviunt.

18. Patrimoniorum sunt munera, quae sumptibus patrimonii et damnis administrantis expediuntur.

19. Elemporia et pratura apud Alexandrinos patrimonii munus existimatur.

20. Susceptores quoque vini per provinciam Africam patrimonii munus gerunt.

21. Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. Nam quaedam ex his muneribus possessionibus sive patrimoniis indicuntur, veluti agminales equi vel mulae et angariae atque veredi.

22. Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur.

23. Sed et eos, qui faenus exercent, etsi veterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est.

24. Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque veteranus aut miles aliusve, qui privilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur.

25. Praeterea habent quaedam civitates praerogativam, ut hi, qui in territorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos praebeant: quod genus collationis munus possessionis est.

26. Mixta munera decaprotiae et icosaprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione decrevit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat.

27. Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege civitatis suae vel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant vel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.

28. Haec omnia munera, quae trifariam divisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera civilia seu publica appellantur.

29. Sive autem personalium dumtaxat sive etiam civilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a veredo neque ab hospite recipiendo neque a nave neque capitatione, exceptis militibus et veteranis, excusari possunt.

30. Magistris, qui civilium munerum vacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et divus Vespasianus et divus Hadrianus rescripserunt.
 


50.5.0. De vacatione et excusatione munerum.


 

50.5.1

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Omnis excusatio sua aequitate nititur. Sed si praetendentibus aliquod sine iudice credatur, aut passim sine temporis praefinitione, prout cuique libuerit, permissum fuerit se excusare, non erunt, qui munera necessaria in rebus publicis obeant. Quare et qui liberorum incolumium iure a muneribus civilibus sibi vindicant excusationem, appellationem interponere debent: et qui tempora praefinita in ordine eiusmodi appellationum peragendo non servaverint, merito praescriptione repelluntur.

1. Qui excusatione aliqua utuntur, quotienscumque creati fuerint, etsi iam ante absoluti sunt, necesse habent appellare. Sed si per calumniam et saepius idem adversarius vexandi gratia eius, quem scit perpetua vacatione subnixum, id facere probatus erit, sumptus litis exemplo decretorum principalium praestare iubeatur ei, quem sine causa saepius inquietavit.

2. Qui in fraudem ordinis in honoribus gerendis, cum inter eos ad primos honores creari possint qui in civitate munerabantur, evitandorum maiorum onerum gratia ad colonos praediorum se transtulerunt, ut minoribus subiciantur, hanc excusationem sibi non paraverunt.

3. Quamvis sexaginta quinque annorum aliquis sit et tres liberos incolumes habeat, a muneribus tamen civilibus propter has causas non liberatur.

50.5.2

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Sextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae vocari non oportet: sed si nihil proprie in patria servatur de minoribus quoque annis viginti quinque ad munera sive honores creandi, iusta aetas servanda est.

1. Numerus liberorum aut septuaginta annorum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a muneribus tantum civilibus.

2. Adoptivi filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent.

3. Qui ad munera vocantur, vivorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim liberorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat.

4. Quae patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur.

5. Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus civilibus praestant.

6. Minus audiens immunitatem civilium munerum non habet.

7. Quem ita senio et corporis inbecillitate vexari praeses animadverterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, dimittat et alium constituat.

7a. Corporis debilitas eorum munerum excusationem praestat, quae tantum corpore implenda sunt. Ceterum quae consilio prudentis viri vel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur.

8. Qui pueros primas litteras docent, immunitatem a civilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra vires sit indicatur, ad praesidis religionem pertinet, sive in civitatibus sive in vicis primas litteras magistri doceant.

50.5.3

Scaevola libro tertio regularum

His, qui naves marinas fabricaverunt et ad annonam populi Romani praefuerint non minores quinquaginta milium modiorum aut plures singulas non minores decem milium modiorum, donec hae naves navigant aut aliae in earum locum, muneris publici vacatio praestatur ob navem. Senatores autem hanc vacationem habere non possunt, quod nec habere illis navem ex lege Iulia repetundarum licet.

50.5.4

Neratius libro primo membranarum

Tempus vacationis, quod datur eis qui rei publicae causa afuerunt, non ex eo die numerandum est, quo quis abesse desiit, sed cum quodam laxamento itineris: neque enim minus abesse rei publicae causa intellegendus est, qui ad id negotium vel ab eo revertitur. Si quis tamen plus iusto temporis aut itinere aut in alio loco commoratus consumpserit, ita ea interpretanda erit, ut ex eo tempore vacationis dies incipiat ei cedere, quo iter ex commodo peragere potuisset.

50.5.5

Macer libro secundo de officio praesidiis

A decurionatu, quamvis hic quoque honor est, ad alium honorem nullam vacationem tribuendam Ulpianus respondit.

50.5.6

Papinianus libro secundo quaestionum

Hi, qui muneris publici vacationem habent, ad ea, quae extra ordinem imperantur, compelli non solent.

50.5.7

Papinianus libro 36 quaestionum

A muneribus, quae non patrimoniis indicuntur, veterani post optimi nostri Severi Augusti litteras perpetuo excusantur.

50.5.8

Papinianus libro primo responsorum

pr. In honoribus delatis neque maior annis septuaginta neque pater numero quinque liberorum excusatur. Sed in Asia sacerdotium provinciae suscipere non coguntur numero liberorum quinque subnixi: quod optimus maximusque princeps noster Severus Augustus decrevit ac postea in ceteris provinciis servandum esse constituit.

1. Non alios fisci vectigalium redemptores a muneribus civilibus ac tutelis excusari placuit, quam eos, qui praesentes negotium exercerent.

2. Vacationum privilegia non spectant liberos veteranorum.

3. Qui muneris publici vacationem habet, per magistratus ex improviso collationes indictas recte recusat: eas vero, quae e lege fiunt, recusare non debet.

4. Philosophis, qui se frequentes atque utiles per eandem studiorum sectam contendentibus praebent, tutelas, item munera sordida corporalia remitti placuit, non ea, quae sumptibus expediuntur: etenim vere philosophantes pecuniam contemnunt, cuius retinendae cupidine fictam adseverationem detegunt.

5. Qui maximos principes appellavit et causam propriam acturus Romam profectus est: quoad cognitio finem accipiat, ab honoribus et civilibus muneribus apud suos excusatur.

50.5.9

Paulus libro primo responsorum

pr. Eos, qui Romae profitentur, proinde in patria sua excusari muneribus oportere, ac si in patria sua profiterentur.

1. Paulus respondit privilegium frumentariis negotiatoribus concessum etiam ad honores excusandos pertinere.

50.5.10

Paulus libro primo sententiarum

pr. Ab his oneribus, quae possessionibus vel patrimonio indicuntur, nulla privilegia praestant vacationem.

1. Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis habet vacationem: in provinciis non idem.

2. Angariorum praestatio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt.

3. Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis optentu non excusantur.

4. Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tempore vacant.

50.5.11

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Sunt munera, quae rei proprie cohaerent, de quibus neque liberi neque aetas nec merita militiae nec ullum aliud privilegium iure tribuit excusationem: ut sit praediorum collatio viae sternendae, angariorumve exhibitio, hospitis suscipiendi munus (nam nec huius quisquam excusationem praeter eos, quibus principali beneficio concessum est, habet) et si qua sunt praeterea alia huiusmodi.

50.5.12

Paulus libro primo sententiarum

pr. Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora vacationis praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest.

1. Comites praesidum et proconsulum procuratorumve caesaris a muneribus vel honoribus et tutelis vacant.

50.5.13

Ulpianus libro 23 ad edictum

pr. Praetor eos, quoscumque intellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam valetudinem incidit, ut certum sit eum civilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: vel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint. Nam et hi in perpetuum excusantur.

1. Duo genera tribuendae muneris publici vacationis sunt, unum plenius, cum et militiae datur, aliud exiguius, cum nudam muneris vacationem acceperint.

2. Qui autem non habet excusationem, etiam invitus iudicare cogitur.

3. Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem privilegio, quod habuit antequam susciperet iudicium, velit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi. Quod si postea iusta causa incidit, ut iudex vel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alterutrius. Tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognoverat tantisper exspectare, quam iudici novo rem rursum iudicandam committere.

50.5.14

Modestinus libro septimo regularum

pr. Ad excusationem munerum defunctus filius non prosit, praeterquam in bello amissus.

1. Eodem tempore idem duas curas operis non administrabit.
 


50.6.0. De iure immunitatis.


 

50.6.1

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Qui ob hos tantum in navibus sint, ut in eis agendi causa operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus civilibus habent.

1. Personis datae immunitates heredibus non relinquuntur.

2. Sed et generi posterisque datae custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent.

50.6.2

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Si qui certa condicione muneribus vel honoribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inviti suscipere istum honorem: fides eis servanda est condicioque, qua ad munera sive honores applicare se passi sunt.

50.6.3

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Impuberes, quamvis necessitas penuriae hominum cogat, ad honores non esse admittendos rescripto ad venidium rufum legatum ciliciae declaratur.

50.6.4

Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

Maiores septuaginta annis a tutelis et muneribus personalibus vacant. Sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egressus, hac vacatione non utetur, quia non videtur maior esse septuaginta annis qui annum agit septuagensimum.

50.6.5

Modestinus libro sexto regularum

Immunitates generaliter tributae eo iure, ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant.

50.6.6

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. Semper in civitate nostra senectus venerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. Circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est. Sed eum, qui in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere functus est, dici potest non eximi ab hoc onere privilegio aetatis, maxime si non tam corporis habeat vexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit civitate, in qua non facile sufficientes viri publicis muneribus inveniantur.

1. Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecteretur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. Idque etiam colligi potest ex litteris divi Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem provinciae Africae.

2. Demonstratur varie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis divi Helvii Pertinacis. Namque Silvio Candido in haec verba rescripsit: "Ei kai my paswn leitourgiwn afiysin tous pateras ho twn teknwn arivmos, all' oun epeidy hekkaideka paidas exein dia tou bibliou edylwsas, ouk estin alogon, hwste sugxwrysai sxolazein ty paidotrofia kai anesvai se twn leitourgiwn". [id est: Quamquam non ab omnibus muneribus liberorum numerus patres liberat, tamen quoniam sedecim filios te habere libello significasti, non sine ratione est permiti tibi liberis educandis vacare et munera tibi remitti.]

3. Negotiatores, qui annonam urbis adiuvant, item navicularii, qui annonae urbis serviunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. Nam remuneranda pericula eorum, quin etiam exhortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fungantur, a domesticis vexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis serviunt, abesse.

4. Immunitati, quae naviculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus constitutionibus declaratur.

5. Divus Hadrianus rescripsit immunitatem navium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis serviunt.

6. Licet in corpore naviculariorum quis sit, navem tamen vel naves non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit privilegio naviculariis indulto uti. Idque et divi fratres rescripserunt in haec verba: "ysan kai alloi tines epi profasei twn nauklyrwn kai ton siton kai elaion emporeuomenwn eis tyn agoran tou dymou tou hrwmaikou ontwn atelwn aciountes tas leitourgias diadidraskein, myte epipleontes myte to pleon meros tys ousias en tais nauklyriais kai tais emporiais exontes. afairevytw twn toioutwn hy ateleia" [id est: erant etiam alii quidam sub ea specie, quod navicularii quique frumentum oleumque ad annonam populi Romani advehunt immunes sunt, munera effugere volebant, cum neque naviculariam facerent neque maiorem partem rei familiaris in re navicularia et negotiatione collocassent: horum immunitas tollatur.].

7. Hoc circa vacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia vocatus sit, quam negotiari inciperet, vel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, vel antequam septuagenarius fieret. Vel antequam publice profiteretur, vel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.

8. Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est. Alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseveraverit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis navibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita observandum epistula divi Hadriani scripta est.

9. Divus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo naviculario quaeratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem navicularii induat.

10. Conductores etiam vectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita observandum divi fratres rescripserunt. Ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. Unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside vel procuratore Caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.

11. Coloni quoque Caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis fiscalibus habeantur.

12. Quibusdam collegiis vel corporibus, quibus ius coeundi lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis vel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem rationem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent. Nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat. Nec ab omni aetate allegi possunt, ut divo Pio placuit, qui reprobavit prolixae vel inbecillae admodum aetatis homines. Sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera civitatium sustinere possunt, privilegiis, quae tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est.

13. Eos, qui in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent naviculariorum, si honorem decurionatus adgnoverint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum videtur rescripto divi Pertinacis.

50.6.7

Tarruntenus Peternus libro primo militarium

Quibusdam aliquam vacationem munerum graviorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio valetudinarii, medici, capsarii, et artifices et qui fossam faciunt, veterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladiatores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem cocunt, et qui silvam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. In eodem numero haberi solent lani, venatores, victimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii caducorum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et praeco, et bucinator. Hi igitur omnes inter immunes habentur.
 


50.7.0. De legationibus.


 

50.7.1

Ulpianus libro octavo ad Sabinum

Legatus municipalis si deseruerit legationem, poena adficietur extraordinaria, motus ordine, ut plerumque solet.

50.7.2

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Legatus contra rem publicam, cuius legatus est, per alium a principe quid postulare potest.

1. Utrum quis deseruerit legationem an ex necessaria causa moram passus sit, ordini patriae suae probare debet.

2. Cessatio unius legati ei, qui munus ut oportet obiit, non nocet.

50.7.3

Ulpianus libro secundo opinionum

His, qui non gratuitam legationem susceperunt, legativum ex forma restituatur.

50.7.4

Africanus libro tertio quaestionum

Cum quaeritur, an in eum, qui in legatione sit, actio dari debeat, non tam interest, ubi quis aut crediderit aut dari stipulatus sit, quam illud, an id actum sit, ut legationis tempore solveretur.

50.7.5

Marcianus libro 12 institutionum

pr. Sciendum est debitorem rei publicae legatione fungi non posse: et ita divus Pius Claudio Saturnino et Faustino rescripsit.

1. Sed et eos, quibus ius postulandi non est, legatione fungi non posse et ideo harena missum non iure legatum esse missum divi Severus et Antoninus rescripserunt.

2. Debitores autem fisci non prohibentur legatione fungi.

3. Si accusatio alicuius publice instituta sit, non est compellendus accusator ad eum legationem suscipere, qui se amicum vel domesticum dicit eius, qui accusatur: et ita divi fratres Aemilio Rufo rescripserunt.

4. Legati vicarios dare non alios possunt nisi filios suos.

5. Ordine unusquisque munere legationis fungi cogitur: et non alias compellendus est munere legationis fungi, quam si priores, qui in curiam lecti sunt, functi sint. Sed si legatio de primoribus viris desideret personas et qui ordine vocantur inferiores sint, non esse observandum ordinem divus Hadrianus ad Clazomenios rescripsit.

6. Praecipitur autem edicto divi Vespasiani omnibus civitatibus, ne plures quam ternos legatos mittant.

50.7.6

Scaevola libro primo regularum

pr. Legato tempus prodest, ex quo legatus creatus est, non ex quo Romam venit.

1. Sed si non constat, legatus sit an non, Romae praetor de hoc cognoscit.

50.7.7

Ulpianus libro quarto de officio proconsulis

Filio propter patrem legationis vacatio ne concedatur, imperator noster cum patre Claudio Callisto rescripsit in haec verba: "Quod desideras, ut propter legationem patris tui a legatione tu vaces, in intervallis honorum, qui sumptum habent, recte observatur: in impendiis legationum, quae solo ministerio obeuntur, diversa causa est".

50.7.8

Papinianus libro primo responsorum

Filius decurio pro patre legationis officium suscepit. Ea res filium, quo minus ordine suo legatus proficiscatur, non excusat: pater tamen biennii vacationem vindicare poterit, quia per filium legatione functus videtur.

50.7.9

Paulus libro primo responsorum

pr. Respondit eum, qui legatione functus est, intra tempora vacationis praefinita non oportere compelli rursum ad defendendum publicum negotium, etiamsi de eadem causa litigetur.

1. "Imperatores Antoninus et Severus Augusti Germano Silvano. Legatione functis biennii vacatio conceditur: nec interest, utrum legatio in urbe an in provincia agentibus nobis mandata sit".

2. Paulus respondit eum, qui legatione fungitur, neque alienis neque propriis negotiis se interponere debere. In qua causa non videri eum quoque contineri, qui cum amico suo praetore gratis consilium participat.

50.7.10

Paulus libro tertio responsorum

Paulus respondit de eo damno, quod legationis tempore legatus passus est, posse eum etiam legationis tempore experiri.

50.7.11

Paulus libro primo sententiarum

pr. Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius vel damnum parata sunt.

1. Si quis in munere legationis, antequam ad patriam revertetur, decessit, sumptus, qui proficiscenti sunt dati, non restituuntur.

50.7.12

Paulus libro singulari de iure libellorum.

pr. Si absenti iniuncta est legatio eamque gratuitam suscepit, potest quis et per alium legationem mittere.

1. Qui legationis officio fungitur, licet suum negotium curare non potest, magnus tamen antoninus permisit ei pupillae nomine et instruere et defendere causam, licet legationi, quam suscepit, nondum renuntiaverit, praecipue cum participem officii ipsius absentem esse dicebat.

50.7.13

Scaevola libro primo digestorum 

Legatus creatus a patria sua suscepta legatione in urbem Romam venit et nondum perfecta legatione domum, quae erat in ipsius civitate Nicopoli, emit. Quaesitum est, an in senatus consultum inciderit, quo prohibentur legati ante perfectam legationem negotiis vel privatis rebus obstringi. Respondit non videri teneri.

50.7.14

Papinianus libro primo responsorum

Vicarius alieni muneris voluntate sua datus ordine suo legationem suscipere non admissa biennii praescriptione cogetur.

50.7.15

Ulpianus libro 74 ad edictum praetoris

Qui libera legatione abest, non videtur rei publicae causa abesse: hic enim non publici commodi causa, sed sui abest.

50.7.16

Modestinus libro septimo regularum

Is, qui legatione fungitur, libellum sine permissu principis de aliis suis negotiis dare non potest.

50.7.17

Modestinus libro octavo regularum

pr. Eundem plures legationes suscipere prohibitum non est praeterea, si et sumptus et itineris compendium suadeat.

1. Ante legationem susceptam si cui negotium moveatur, etiam absens defendi debet: suscepta legatione non nisi iniuncto munere fungatur.

50.7.18

Pomponius libro 37 ad Quintum Mucium

Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati. Et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium convenit esse. Itaque eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. Quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret. In qua sententia videtur Publius Mucius fuisse. Id autem maxime quaesitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Romanus, et praeturam quoque gessisse dicitur.
 


50.8.0. De administratione rerum ad civitates pertinentium.


 

50.8.1

Ulpianus libro decimo disputationum

Quod ad certam speciem civitatis relinquitur, in alios usus convertere non licet.

50.8.2

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Non utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.

1. Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. Et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata revocentur.

2. Quod de frumentaria ratione in alium usum conversum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella. Ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.

3. Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum solvat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem provinciae compellantur.

4. Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui civitati, non compensari in erogata debet. Sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conversa fuerit, veluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solvi autem a curatore rei publicae iubetur.

5. Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant.

6. Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat.

7. Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium providere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet.

8. Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conveniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.

9. Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit.

10. Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solvi et ab heredibus eius praeses provinciae iubet.

50.8.3

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo intervenerat, idem opus exstruendum alii locaverat: nec a secundo redemptore opere perfecto usurarum praestationem heres fideiussoris recusare non debet, cum et prior causa in bonae fidei contractu in universum fideiussorem obligaverit, et posterior locatio, quia suum periculum agnovit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit.

1. Qui fideiusserint pro conductore vectigalis in universam conductionem, in usuras quoque iure conveniuntur, nisi proprie quid in persona eorum verbis obligationis expressum est.

2. Sed si in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni viri arbitratu in solvenda pensione cuiusque anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est.

50.8.4

Papinianus libro primo responsorum

Curatores communis officii divisa pecunia, quam omnibus in solidum publice dari placuit, periculo vice mutua non liberantur. Ulpianus: prior tamen exemplo tutorum conveniendus est is qui gessit.

50.8.5

Papinianus libro primo responsorum

pr. Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non exacta curator rei publicae locavit. Ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus praedii mercedesque servari non potuerint, successor qui locavit tenebitur. Idem in vectigalibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praestarent.

1. In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae novatione facta pecuniam cavit, post depositum officium actionem denegari non oportet. Diversa causa est eius, qui solvi constituit: similis etenim videtur ei, qui publice vendidit aut locavit.

2. Filium pro patre curatore rei publicae creato cavere cogi non oportet. Nec mutat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit.

3. Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit. In eum casum pignora videntur data, quo recte convenitur: videlicet postquam res ab eo servari non potuerit, pro quo intercessit.

50.8.6

Valens libro secundo fideicommissorum

Legatam municipio pecuniam in aliam rem quam defunctus voluit convertere citra principis auctoritatem non licet. Et ideo si unum opus fieri iusserit, quod Falcidiae legis interventu fieri non potest, permittitur summam, quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae videatur, convertere: sive plures summae in plura opera legantur et legis Falcidiae interventu id quod relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod civitas velit, erogari. Sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius venatio aut spectacula edantur, senatus in eas causas erogare vetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime necessarium municipibus videatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legavit inscriptione notetur.

50.8.7

Paulus libro primo sententiarum

pr. Decuriones pretio viliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi.

1. Nisi ad opus novum pecunia specialiter legata sit, vetera ex hac reficienda sunt.

50.8.8

Ulpianus libro primo ad edictum praetoris

Magistratus rei publicae non dolum solummodo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent.

50.8.9

Paulus libro primo ad edictum praetoris

Si filius familias volente patre magistratum gesserit, iulianus existimavit in solidum patrem teneri in id, quod eius nomine rei publicae abesset.

50.8.10

Modestinus libro octavo regularum

pr. Calculi erroris retractatio etiam post decennii aut vicennii tempora admittetur.

1. Sed si gratiose expunctae dicentur, non retractabuntur.

50.8.11

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius vero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores pertinere.

1. Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere.

2. Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem civitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere.

50.8.12

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.

1. Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.

2. Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.

3. Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras hadriani.

4. Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.

5. Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si intervenire et prohibere eum potuit.

6. Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia vero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum videri periculum ad eum non pertinere.

50.8.13

Papirius libro secundo de constitutionis

Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset.
 


50.9.0. De decretis ab ordine faciendis.


 

50.9.1

Ulpianus libro tertio opinionum

Medicorum intra numerum praefinitum constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant.

50.9.2

Marcianus libro primo publicis

Illa decreta, quae non legitimo numero decurionum coacto facta sunt, non valent.

50.9.3

Ulpianus libro tertio de appellationibus

Lege autem municipali cavetur, ut ordo non aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis.

50.9.4

Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

pr. Ambitiosa decreta decurionum rescindi debent, sive aliquem debitorem dimiserint sive largiti sunt.

1. Proinde, ut solent, sive decreverint de publico alicuius vel praedia vel aedes vel certam quantitatem praestari, nihil valebit huiusmodi decretum.

2. Sed et si salarium alicui decuriones decreverint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem fuerit constitutum vel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria.

50.9.5

Callistratus libro secundo de cognitionibus

Quod semel ordo decrevit, non oportere id rescindi divus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam utilitatem respiciat rescissio prioris decreti.

50.9.6

Scaevola libro primo digestorum 

Municipii lege ita cautum erat: "Ean tis ecw tou sunedriou dikasytai, tou te sunedriou eirgesvw kai prosapotinnutw draxmas xilias" [id est: Si quis extra curiam iudicabit, curia movetor et praeterea multam mille denarium dato]. Quaesitum est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans adversus decretum fecit. Respondit et huiusmodi poenas adversus scientes paratas esse.
 


50.10.0. De operibus publicis.


 

50.10.1

Ulpianus libro secundo opinionum

pr. Curator operum creatus praescriptione motus ab excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad vivit moratus est, heredes suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos obstrinxit.

1. Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. Praepostere visus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum tantum sustinere eum oportuisse, ante probabilius impetrasset propter prius munus a sequenti excusationem.

50.10.2

Ulpianus libro tertio opinionum

pr. Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per invidiam non prohibetur.

1. Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. Quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis provinciae est.

2. Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea revocentur similes civium in patrias liberalitates, praeses provinciae auctoritatem suam interponat.

50.10.3

Macer libro secundo de officio praesidiis

pr. Opus novum privato etiam sine principis auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius civitatis pertineat vel materiam seditionis praebeat vel circum theatrum vel amphitheatrum sit.

1. Publico vero sumptu opus novum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur.

2. Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet.

50.10.4

Modestinus libro 11 pandectarum

Nec praesidis quidem nomen licebit superscribere.

50.10.5

Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

pr. Si legatum vel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto divi Pii ita continetur. "Si quidem dies non sit ab his, qui statuas vel imagines ponendas legaverunt, praefinitus, a praeside provinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leviores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. Si vero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non invenire se statuas dixerint aut loco controversiam fecerint: semisses protinus pendant".

1. Fines publicos a privatis detineri non oportet. Curabit igitur praeses provinciae, si qui publici sunt, a privatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica vel aedificia in usus privatorum invenerit, aestimare, utrumne vindicanda in publicum sint an vectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi.

50.10.6

Modestinus libro 11 pandectarum

De operibus, quae in muris vel portis vel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, divus Marcus rescripsit praesidem aditum consulere principem debere.

50.10.7

Callistratus libro secundo de cognitionibus

pr. Pecuniam, quae in opera nova legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt convertendam, quam ad inchoandum opus erogandam divus Pius rescripsit: scilicet si satis operum civitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inveniatur.

1. Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus vel alio quo modo ex voluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis proprii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit. Quod si privati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cavetur, ut quantam summam contulerint in id opus, inscribant.
 


50.11.0. De nundinis.


 

50.11.1

Modestinus libro tertio regularum

Nundinis impetratis a principe non utendo qui meruit decennii tempore usum amittit.

50.11.2

Callistratus libro tertio de cognitionibus

Si quis ipsos cultores agrorum vel piscatores deferre utensilia in civitatem iusserit, ut ipsi ea distrahant, destituetur annonae praebitio, cum avocentur ab opere rustici: qui confestim ubi detulerint mercem, tradere eam et ad opera sua reverti debeant. Denique summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quemadmodum civitas bene beate habitari possit, in primis istos negotiatores necessarios duxit. Sic enim libro secundo politeias ait: dei gar pleionwn ara gewrgwn te kai twn allwn dymiourgwn kai twn allwn diakonwn twn ge eisacontwn kai ecacontwn hekasta. ohutoi de eisin emporoi. komisas de ho gewrgos eis tyn agoran ti hwn poiei y tis allos twn dymiourgwn my eis ton auton xronon hyky tois deomenois ta par' autou antallacasvai, argysei tys ahutou dymiourgias kavymenos en agora oudamws, y d' hos, all' eisin ohi touto horwntes heautous epi tyn diakonian tattousi tautyn. [id est: Indiget enim [civitas] maiore numero rusticorum aliorumque opificum et ministrorum tam invehentium species quam exportantium: hi autem sunt negotiantes. [Quod si] rusticus aliusve qui opificum earum rerum quid quas facit in forum affereus non eo ipso tempore venerit, quo eo veniunt qui species ab eo allatas permutare cupiunt, num operam perdet in foro sedens? Minime, inquit ille, sunt enim qui id intellegentes ad hoc ministerium se accingunt.]
 


50.12.0. De pollicitationibus.


 

50.12.1

Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

pr. Si pollicitus quis fuerit rei publicae opus se facturum vel pecuniam daturum, in usuras non convenietur: sed si moram coeperit facere, usurae accedunt, ut imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

1. Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est. Si quidem ob honorem promiserit decretum sibi vel decernendum vel ob aliam iustam causam, tenebitur ex pollicitatione: sin vero sine causa promiserit, non erit obligatus. Et ita multis constitutionibus et veteribus et novis continetur.

2. Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit.

3. Coepisse sic accipimus, si fundamenta iecit vel locum purgavit. Sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur. Item si apparatum sive impensam in publico posuit.

4. Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicae contemplatione pecuniae coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere.

5. Denique cum columnas quidam promisisset, imperator noster cum divo patre suo ita rescripsit: "Qui non ex causa pecuniam rei publicae pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur. Sed si columnas citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus civitatis vel privatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet".

6. Si quis opus quod perfecit adsignavit, deinde id fortuito casu aliquid passum sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit.

50.12.2

Ulpianus libro primo disputationum

pr. Si quis rem aliquam voverit, voto obligatur. Quae res personam voventis, non rem quae vovetur obligat. Res enim, quae vovetur, soluta quidem liberat vota, ipsa vero sacra non efficitur.

1. Voto autem patres familiarum obligantur puberes sui iuris: filius enim familias vel servus sine patris dominive auctoritate voto non obligantur.

2. Si decimam quis bonorum vovit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata. Et si forte qui decimam vovit decesserit ante sepositionem, heres ipsius hereditario nomine decimae obstrictus est: voti enim obligationem ad heredem transire constat.

50.12.3

Ulpianus libro quarto disputationum

pr. Pactum est duorum consensus atque conventio, pollicitatio vero offerentis solius promissum. Et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur. Sed et coeptum opus, licet non ob honorem promissum, perficere promissor eo cogetur, et est constitutum.

1. Si quis quam ex pollicitatione tradiderat rem municipibus vindicare velit, repellendus est a petitione: aequissimum est enim huiusmodi voluntates in civitates collatas paenitentia non revocari. Sed et si desierint municipes possidere, dicendum erit actionem eis concedendam.

50.12.4

Marcianus libro tertio institutionum

Propter incendium vel terrae motum vel aliquam ruinam, quae rei publicae contingit, si quis promiserit, tenetur.

50.12.5

Ulpianus libro primo responsorum

Charidemo respondit ex epistula, quam muneris edendi gratia absens quis emisit, compelli eum ad editionem non posse.

50.12.6

Ulpianus libro quinto de officio proconsulis

pr. Totiens locum habet deminutio pollicitationis in persona heredis, quotiens non est pollicitatio ob honorem facta. Ceterum si ob honorem facta sit, aeris alieni loco habetur et in heredum persona non minuitur.

1. Si quis pecuniam ob honorem promiserit coeperitque solvere, eum debere quasi coepto opere imperator noster Antoninus rescripsit.

2. Non tantum masculos, sed etiam feminas, si quid ob honores pollicitatae sunt, debere implere sciendum est: et ita rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur.

3. Si cui res publica necessitatem imposuerit statuarum principi ponendarum, qui non promisit, non esse ei necesse obtemperare rescriptis imperatoris nostri et divi patris eius continetur.

50.12.7

Paulus libro primo de officio proconsulis

Ob casum, quem civitas passa est, si quis promiserit se quid facturum: etsi non inchoaverit, omnimodo tenetur, ut divus Severus Dioni rescripsit.

50.12.8

Ulpianus libro tertio de officio consulis

De pollicitationibus in civitatem factis iudicum cognitionem esse divi fratres Flavio Celso in haec verba rescripserunt: "Probe faciet Statius Rufinus, si opus proscaeni, quod se Gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat. Nam etsi adversa fortuna usus in triennio a praefecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit. Quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro civitate agere possint, nomine publico adire adversus eum iudices poterunt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfici ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicae ob hanc causam iubebunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio Gabiniorum habet".

50.12.9

Modestinus libro quarto differentiarum

Ex pollicitatione, quam quis ob honorem apud rem publicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri: heredem vero eius ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id vero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati solvendo non fuerint, extraneum heredem in quintam partem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri divi Severus et Antoninus rescripserunt. Sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti quintam partem patrimonii sui debere divus Pius constituit.

50.12.10

Modestinus libro primo responsorum

Septicia certamen patriae suae pollicendo sub hac condicione pollicita est, uti sors apud eam remaneat et ipsa usuras semissales ad praemia certantium resolvat, in haec verba: "Filotimoumai kai kavierw agwna tetraetyrikon apo muriadwn triwn, to tou kefalaiou auty katexousa argurion kai asfalizomeny para tois dekaprwtois acioxrews epi tw telein me ton ec evous triwn muriadwn tokon, agwnovetountos kai prokavezomenou tou andros mou, ep' auvis de twn ec emou gennyvysomenwn teknwn. xwrysei de ho tokos eis ta avla twn vumelikwn, kavws an ef' hekastou avlymatos hy bouly horisy" [id est: Polliceor et dedico certamen quarto quoque anno celebrandum de denarium triginta milibus, sortem ipsa retinens cautione idonea decem primis exhibita solutum iri ex more triginta milium usuras, ludos edente iisque praesidente viro meo, posthac autem liberis ex me nascituris. Procedent autem usurae in praemia artificum sic ut de unoquoque spectaculo ordo statuet.]. Quaero, an possunt iniuriam pati filii septiciae, quo minus ipsi praesiderent certamini secundum verba condicionemque pollicitationis. Herennius Modestinus respondit, quo casu certaminis editio licita est, formam pollicitationi datam servandam esse.

50.12.11

Modestinus libro nono pandectarum

Si quis ob honorem vel sacerdotium pecuniam promiserit et antequam honorem vel magistratum ineat, decedet, non oportere heredes eius conveniri in pecuniam, quam is ob honorem vel magistratum promiserat, principalibus constitutionibus cavetur, nisi forte ab eo vel ab ipsa re publica eo vivo opus fuerit inchoatum.

50.12.12

Modestinus libro 11 pandectarum

pr. In privatis operibus invitis his qui fecerunt statuas aliis ponere non possumus, ut rescripto divi Severi continetur.

1. Cum quidam, ne honoribus fungeretur, opus promisisset: honores subire cogendum quam operis instructionem divus Antoninus rescripsit.

50.12.13

Papirius libro secundo de constitutionis

pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt opera exstruere debere eos, qui pro honore polliciti sunt, non pecunias pro his inferre cogi.

1. Item rescripserunt condiciones donationibus adpositas, quae in rem publicam fiunt, ita demum ratas esse, si utilitatis publicae interest: quod si damnosae sint, observari non debere. Et ideo non observandum, quod defunctus certa summa legata vetuit vectigal exerceri. Esse enim tolerabilia, quae vetus consuetudo comprobat.

50.12.14

Pomponius libro sexto epistularum et variarum lectionum

Si quis sui alienive honoris causa opus facturum se in aliqua civitate promiserit, ad perficiendum tam ipse quam heres eius ex constitutione divi Traiani obligatus est. Sed si quis ob honorem opus facturum se civitate aliqua promiserit atque inchoaverit et priusquam perficeret, decesserit: heres eius extraneus quidem necesse habet aut perficere id aut partem quintam patrimonii relicti sibi ab eo, qui id opus facere instituerat, si ita mallet, civitati, in qua id opus fieri coeptum est, dare: is autem, qui ex numero liberorum est, si heres exstitit, non quintae partis, sed decimae concedendae necessitate adficitur. Et haec divus Antoninus constituit.

50.12.15

Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae

Inter liberos nepotem quoque ex filia contineri divus Pius rescripsit.
 


50.13.0. De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.


 

50.13.1

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

pr. Praeses provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium. Liberalia autem studia accipimus, quae Graeci eleuveria appellant: rhetores continebuntur, grammatici, geometrae.

1. Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.

2. Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur.

3. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae vel dentium. Non tamen si incantavit, si inprecatus est, si, ut vulgari verbo impostorum utar, si exorcizavit: non sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment.

4. An et philosophi professorum numero sint? Et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere.

5. Proinde ne iuris quidem civilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima civilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit. Quaedam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.

6. Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et notariis et calculatoribus sive tabulariis.

7. Sed ceterarum artium opificibus sive artificibus, quae sunt extra litteras vel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses debebit.

8. Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet.

9. Sed et adversus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut adversus advocatus adeantur, divi fratres rescripserunt.

10. In honorariis advocatorum ita versari iudex debet, ut pro modo litis proque advocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur. Verba rescripti ita se habent: "Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse voluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repetere debes".

11. Advocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, advocatorum numero erunt.

12. Si cui cautum est honorarium vel si quis de lite pactus est, videamus, an petere possit. Et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et divo patre eius: "Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris. Sed hoc ita ius [] est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio pollicetur. Si vero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad probabilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat." Licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum [centrum] aureos.

13. Divus Severus ab heredibus advocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret.

14. Ad nutricia quoque officium praesidis vel praetoris devenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi debetur petunt. Sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: ceterum post haec cessant partes praetoris vel praesidis.

15. Haec omnia si apud praesides petantur, videamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere. Et putem debere admitti.

50.13.2

Ulpianus libro primo opinionum

De usu aquae, de rivis novis inciviliter institutis, item de equis alienis a sciente possessis fetuque earum, et de damno dato per immissos in praedium suum universos homines eos, qui in plurium praedia distribui debuerunt, si modo id non ex auctoritate eius qui iubere potuit factum est, praesidem provinciae doceri oportere responsum est, ut is secundum rei aequitatem et iurisdictionis ordinem convenientem formam rei det.

50.13.3

Ulpianus libro quinto opinionum

Si medicus, cui curandos suos oculos qui eis laborabat commiserat, periculum amittendorum eorum per adversa medicamenta inferendo compulit, ut ei possessiones suas contra fidem bonam aeger venderet: incivile factum praeses provinciae coerceat remque restitui iubeat.

50.13.4

Paulus libro quarto ad Plautium

Divus Antoninus Pius rescripsit iuris studiosos, qui salaria petebant, haec exigere posse.

50.13.5

Callistratus libro primo de cognitionibus

pr. Cognitionum numerus cum ex variis causis descendat, in genera dividi facile non potest, nisi summatim dividatur. Numerus ergo cognitionum in quattuor fere genera dividi potest: aut enim de honoribus sive muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur.

1. Existimatio est dignitatis illaesae status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.

2. Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis vel cum ordine movetur vel cum prohibetur honoribus publicis fungi vel cum plebeius fustibus caeditur vel in opus publicum datur vel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.

3. Consumitur vero, quotiens magna capitis minutio intervenit, id est cum libertas adimitur: veluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum evenit, vel cum plebeius in opus metalli vel in metallum datur: nihil enim refert, nec diversa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli subiciuntur.

50.13.6

Gaius libro tertio rerum cottidianarum sive aureorum 

Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur: sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis visum fuerit, poenam sustinebit.
 


50.14.0. De proxeneticis.


 

50.14.1

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Proxenetica iure licito petuntur.

50.14.2

Ulpianus libro 31 ad edictum

Si proxeneta intervenerit faciendi nominis, ut multi solent, videamus an possit quasi mandator teneri. Et non puto teneri, quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. Idem dico, et si aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. Plane si dolo et calliditate creditorum circumvenerit, de dolo actione tenebitur.

50.14.3

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

De proxenetico, quod et sordidum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quantitatis et negotii, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommodaverunt. Facilius quod Graeci hermyneutikon appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis vel amicitiae vel adsessurae vel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut in tam magna civitate) officinae. Est enim proxenetarum modus, qui emptionibus venditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent.
 


50.15.0. De censibus.


 

50.15.1

Ulpianus libro primo de censibus

pr. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim divus Severus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:

1. Sed et Berytensis colonia in eadem provincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut divus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet.

2. Est et Heliupolitana, quae a divo Severo per belli civilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit.

3. Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui divus Severus ius Italicum ob belli civilis merita concessit. Ptolemaeensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.

4. Sed et Emisenae civitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit.

5. Est et Palmyrena civitas in provincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.

6. In Palaestina duae fuerunt coloniae, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.

7. Divus quoque Severus in Sebastenam civitatem coloniam deduxit.

8. In Dacia quoque Zernensium colonia a divo Traiano deducta iuris Italici est.

9. Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patavissensium vicus, qui a divo Severo ius coloniae impetravit.

10. Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.

11. Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.

50.15.2

Ulpianus libro 28 ad Sabinum

Vitia priorum censuum editis novis professionibus evanescunt.

50.15.3

Ulpianus libro secundo de censibus

pr. Aetatem in censendo significare necesse est, quia quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: veluti in Syriis a quattuordecim annis masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo capitis obligantur. Aetas autem spectatur censendi tempore.

1. Rebus concessam immunitatem non habere [debere] intercidere rescripto imperatoris nostri ad Pelignianum recte expressum est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam extinguitur.

50.15.4

Ulpianus libro tertio de censibus

pr. Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur. Nomen fundi cuiusque: et in qua civitate et in quo pago sit: et quos duos vicinos proximos habeat. Et arvum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: vinea quot vites habeat: olivae quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse videantur: item silvae caeduae. Omnia ipse qui defert aestimet.

1. Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat relevari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit. Quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem relevari. Si vites mortuae sint vel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores vel vites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probaverit.

2. Is vero, qui agrum in alia civitate habet, in ea civitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam civitatem debet levare, in cuius territorio possidetur.

3. Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum civitatibus immunitas sic data videtur, ut ad posteros transmittatur.

4. Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.

5. In servis deferendis observandum est, ut et nationes eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur.

6. Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.

7. Salinae si [sie] quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendae sunt.

8. Si quis inquilinum vel colonum non fuerit professus, vinculis censualibus tenetur.

9. Quae post censum editum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.

10. Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.

50.15.5

Papinianus libro 19 responsorum

pr. Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conveniretur, adversus ceteros, quorum aeque praedia tenentur, ei qui conventus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo praediorum pecuniam tributi conferant. Nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pecuniam suam reciperaverit, quia nominum venditorum pretium acceptum videtur.

1. Qui non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex divi Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere voluit.

2. Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa praeteriti temporis, quod heres solvendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus fuerat.

50.15.6

Celsus libro 25 digestorum

Colonia Philippensis iuris Italici est.

50.15.7

Gaius libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Iuris Italici sunt Trwas Byrutos Durraxion.

50.15.8

Paulus libro secundo de censibus

pr. In Lusitania Pacenses et Emeritenses iuris Italici sunt. Idem ius Valentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes sunt.

1. Lugdunenses Galli, item Viennenses in Narbonensi iuris Italici sunt.

2. In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt.

3. Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris Italici sunt et solum earum.

4. Eiusdem iuris et Tyriorum civitas a divis Severo et Antonino facta est.

5. Divus Antoninus Antiochenses colonos fecit salvis tributis.

6. Imperator noster Antoninus civitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit.

7. Divus Vespasianus Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed divus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. Similes his capitulenses esse videntur.

8. In provincia Macedonia Dyrracheni, Cassandrenses, Philippenses, Dienses, Stobenses iuris Italici sunt.

9. In provincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et Parium.

10. In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium.

11. In Africa Carthago, Utica, Leptis Magna a divis Severo et Antonino iuris Italici factae sunt.
 


50.16.0. De verborum significatione.


 

50.16.1

Ulpianus libro primo ad edictum

Verbum hoc "si quis" tam masculos quam feminas complectitur.

50.16.2

Paulus libro primo ad edictum

pr. "Urbis" appellatio muris, "Romae" autem continentibus aedificiis finitur, quod latius patet.

1. "Cuiusque diei maior pars" est horarum septem primarum diei, non supremarum.

50.16.3

Ulpianus libro secundo ad edictum

pr. "Itinere faciendo viginti milia passuum in dies singulos peragenda" sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam viginti milia supersint, integrum diem occupent. Veluti viginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. Quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conveniat.

1. Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, quia servus decessit.

50.16.4

Paulus libro primo ad edictum

"Nominis" appellatione rem significari Proculus ait.

50.16.5

Paulus libro secundo ad edictum

pr. "Rei" appellatio latior est quam "pecuniae", quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt.

1. "Opere locato conducto": his verbis Labeo significari ait id opus, quod Graeci apotelesma vocant, non ergon, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.

50.16.6

Ulpianus libro tertio ad edictum

pr. "Nominis" et "rei" appellatio ad omnem contractum et obligationem pertinet.

1. Verbum "ex legibus" sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex verbis.

50.16.7

Paulus libro secundo ad edictum

"Sponsio" appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque.

50.16.8

Paulus libro tertio ad edictum

pr. Verbum "oportebit" tam praesens quam futurum tempus significat.

1. "Actionis" verbo non continetur exceptio.

50.16.9

Ulpianus libro quinto ad edictum

Marcellus apud Iulianum notat verbo "perisse" et scissum et fractum contineri et vi raptum.

50.16.10

Ulpianus libro sexto ad edictum

"Creditores" accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione vel persecutione, vel iure civili sine ulla exceptionis perpetuae remotione vel honorario vel extraordinario, sive pure sive in diem vel sub condicione. Quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. Sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur:

50.16.11

Gaius libro primo ad edictum provinciale

" creditorum appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur:

50.16.12

Ulpianus libro sexto ad edictum

pr. Ut si cui ex empto vel ex locato vel ex alio ullo debetur. Sed et si ex delicto debeatur, mihi videtur posse creditoris loco accipi. Quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse.

1. Minus solvit, qui tardius solvit: nam et tempore minus solvitur.

50.16.13

Ulpianus libro septimo ad edictum

pr. "Mulieris" appellatione etiam virgo viripotens continetur.

1. Res "abesse" videntur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint vel transfiguratae, videri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.

2. "Desinere" autem "abesse" res tunc videtur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem possimus.

3. Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis non est.

50.16.14

Paulus libro septimo ad edictum

pr. Labeo et Sabinus existimant, si vestimentum scissum reddatur vel res corrupta reddita sit, veluti Scyphi collisi aut tabula rasa pictura, videri rem "abesse", quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. Item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia videtur res ei abesse, cui pretium abest.

1. "Rem amisisse" videtur, qui adversus nullum eius persequendae actionem habet.

50.16.15

Ulpianus libro decimo ad edictum

Bona civitatis abusive "publica" dicta sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi Romani sunt.

50.16.16

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

Eum qui vectigal populi Romani conductum habet, "publicanum" appellamus. Nam "publica" appellatio in compluribus causis ad populum Romanum respicit: civitates enim privatorum loco habentur.

50.16.17

Ulpianus libro decimo ad edictum

pr. Inter "publica" habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt civitatium velut bona. Sed peculia servorum civitatium procul dubio publica habentur.

1. "Publica" vectigalia intellegere debemus, ex quibus vectigal fiscus capit: quale est vectigal portus vel venalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum.

50.16.18

Paulus libro nono ad edictum

"Munus" tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittive: altero onus, quod cum remittatur, vacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. Tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos vocari: igitur municipes dici, quod munera civilia capiant.

50.16.19

Ulpianus libro 11 ad edictum

Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam "agantur", quaedam "gerantur", quaedam "contrahantur": et actum quidem generale verbum esse, sive verbis sive re quid agatur, ut in stipulatione vel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci sunallagma vocant, veluti emptionem venditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine verbis factam.

50.16.20

Ulpianus libro 12 ad edictum

Verba "contraxerunt" "gesserunt" non pertinent ad testandi ius.

50.16.21

Paulus libro 11 ad edictum

Princeps "bona" concedendo videtur etiam obligationes concedere.

50.16.22

Gaius libro quarto ad edictum provinciale

Plus est in restitutione, quam in exhibitione: nam "exhibere" est praesentiam corporis praebere, "restituere" est etiam possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis verbo continentur.

50.16.23

Ulpianus libro 14 ad edictum

"Rei" appellatione et causae et iura continentur.

50.16.24

Gaius libro sexto ad edictum provinciale

Nihil est aliud "hereditas" quam successio in universum ius quod defunctus habuit.

50.16.25

Paulus libro 21 ad edictum

pr. Recte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed servitutis sit, ut via et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse. Hoc et Iulianus, et est verius.

1. Quintus Mucius ait partis appellatione rem pro indiviso significari: nam quod pro diviso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. Servius non ineleganter partis appellatione utrumque significari.

50.16.26

Ulpianus libro 16 ad edictum

Partum non esse partem rei furtivae Scaevola libro undecimo quaestionum scribit.

50.16.27

Ulpianus libro 17 ad edictum

pr. "Ager" est locus, qui sine villa est.

1. "Stipendium" a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. Idem hoc etiam "tributum" appellari Pomponius ait. Et sane appellatur ab intributione tributum vel ex eo quod militibus tribuatur.

50.16.28

Paulus libro 21 ad edictum

pr. "Alienationis" verbum etiam usucapionem continet: vix est enim, ut non videatur alienare, qui patitur usucapi. Eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit servitutes. Qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: veluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur.

1. Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis vel disiuncta vel coniuncta accipitur.

50.16.29

Paulus libro 66 ad edictum

Coniunctionem enim nonnumquam pro disiunctione accipi Labeo ait: ut in illa stipulatione "mihi heredique meo te heredemque tuum".

50.16.30

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

pr. "Silva caedua" est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Servius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur.

1. "Stipula illecta" est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum vacaverint colligunt.

2. "Novalis" est terra praecisa, quae anno cessavit, quam Graeci neasin vocant.

3. "Integra" autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit.

4. "Glans caduca" est, quae ex arbore cecidit.

5. "Pascua silva" est, quae pastui pecudum destinata est.

50.16.31

Ulpianus libro 18 ad edictum

"Pratum" est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum capiendum.

50.16.32

Paulus libro 24 ad edictum

"Minus solutum" intellegitur etiam si nihil esset solutum.

50.16.33

Ulpianus libro 21 ad edictum

"Palam" est coram pluribus.

50.16.34

Paulus libro 24 ad edictum

"Actionis" verbo etiam persecutio continetur.

50.16.35

Paulus libro 17 ad edictum

"Restituere" autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum.

50.16.36

Ulpianus libro 23 ad edictum

"Litis" nomen omnem actionem significat, sive in rem sive in personam sit.

50.16.37

Paulus libro 26 ad edictum

Verbum "oportere" non ad facultatem iudicis pertinet, qui potest vel pluris vel minoris condemnare, sed ad veritatem refertur.

50.16.38

Ulpianus libro 25 ad edictum

"Ostentum" Labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. Duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum videtur, quae Graeci fantasmata vocant.

50.16.39

Paulus libro 53 ad edictum

pr. "Subsignatum" dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam veteres subsignationis verbo pro adscriptione uti solebant.

1. "Bona" intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt.

2. "Detestari" est absenti denuntiare.

3. "Incertus possessor" est, quem ignoramus.

50.16.40

Ulpianus libro 56 ad edictum

pr. "Detestatio" est denuntiatio facta cum testatione.

1. "Servi" appellatio etiam ad ancillam refertur.

2. "Familiae" appellatione liberi quoque continentur.

3. Unicus servus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt.

50.16.41

Gaius libro 21 ad edictum provinciale

"Armorum" appellatio non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides.

50.16.42

Ulpianus libro 57 ad edictum

"Probrum" et obprobrium idem est. Probra quaedam natura turpia sunt, quaedam civiliter et quasi more civitatis. Ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimvero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more civitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere.

50.16.43

Ulpianus libro 58 ad edictum

Verbo "victus" continentur, quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad vivendum homini necessaria sunt. Vestem quoque victus habere vicem Labeo ait:

50.16.44

Gaius libro 22 ad edictum provinciale

Et cetera, quibus tuendi curandive corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur.

50.16.45

Ulpianus libro 58 ad edictum

In "stratu" omne vestimentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula vestis sit omne pallium, peristrwma. In victu ergo vestem accipiemus non stragulam, in stratu omnem stragulam vestem.

50.16.46

Ulpianus libro 59 ad edictum

pr. "Pronuntiatum" et "statutum" idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius habent cognoscendi.

1. "Matrem familias" accipere debemus eam, quae non inhoneste vixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. Proinde nihil intererit, nupta sit an vidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores.

50.16.47

Paulus libro 56 ad edictum

"Liberationis" verbum eandem vim habet quam solutionis.

50.16.48

Gaius libro   ad edictum praetoris urbani titulo qui neque sequantur neque ducantur

"Solutum" non intellegimus eum, qui, licet vinculis levatus sit, manibus tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine vinculis servatur.

50.16.49

Ulpianus libro 59 ad edictum

"Bonorum" appellatio aut naturalis aut civilis est. Naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos faciunt: beare est prodesse. In bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur vel superficiaria sint. Aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse videntur.

50.16.50

Ulpianus libro 61 ad edictum

"Nurus" appellatio etiam ad pronurum et ultra porrigenda est.

50.16.51

Gaius libro 23 ad edictum provinciale

Appellatione "parentis" non tantum pater, sed etiam avus et proavus et deinceps omnes superiores continentur: sed et mater et avia et proavia.

50.16.52

Ulpianus libro 61 ad edictum

"Patroni" appellatione et patrona continetur.

50.16.53

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro separatis. Nam cum dicitur apud veteres "adgnatorum gentiliumque", pro separatione accipitur. At cum dicitur "super pecuniae tutelaeve suae", tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus "quod dedi aut donavi", utraque continemus. cum vero dicimus "quod eum dare facere oportet", quodvis eorum sufficit probare. Cum vero dicit praetor, "si donum munus operas redemerit", si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur:

1. Si quaedam imposita sunt, cetera non desiderabuntur.

2. Item dubitatum, illa verba "ope consilio" quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniugentium aut separantium. Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit.

50.16.54

Ulpianus libro 62 ad edictum

"Condicionales creditores" dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, vel qui spem habent, ut competat.

50.16.55

Paulus libro 16 brevis edicti

Creditor autem is est, qui exceptione perpetua summoveri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est condicionale creditori.

50.16.56

Ulpianus libro 62 ad edictum

pr. "Cognoscere instrumenta" est relegere et recognoscere: "dispungere" est conferre accepta et data.

1. "Liberorum" appellatione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, sive virilis sive feminini sexus sunt exve feminini sexus descendentes.

50.16.57

Paulus libro 59 ad edictum

pr. Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi "magistri" appellantur. Quin etiam ipsi magistratus per derivationem a magistris cognominantur. Unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appellari a monendo vel monstrando.

1. "Persequi" videtur et qui satis accepit.

50.16.58

Gaius libro 24 ad edictum provinciale

pr. Licet inter "gesta" et "facta" videtur quaedam esse suptilis differentia, attamen kataxrystikws nihil inter factum et gestum interest.

1. Paternos libertos recte videmur dicere nostros libertos: liberorum libertos non recte nostros libertos dicimus.

50.16.59

Ulpianus libro 68 ad edictum

"Portus" appellatus est conclusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est conclusa atque munita. Inde "angiportum" dictum est.

50.16.60

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. "Locus" est non fundus, sed portio aliqua fundi: "fundus" autem integrum aliquid est. Et plerumque sine villa "locum" accipimus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. Non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc constituerimus. Nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur.

1. Loci appellationem non solum ad rustica, verum ad urbana quoque praedia pertinere Labeo scribit.

2. Sed fundus quidem suos habet fines, locus vero latere potest, quatenus determinetur et definiatur.

50.16.61

Paulus libro 65 ad edictum

"Satisdationis" appellatione interdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur.

50.16.62

Gaius libro 26 ad edictum provinciale

"Tigni" appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur.

50.16.63

Ulpianus libro 71 ad edictum

"Penes te" amplius est quam "apud te": nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur.

50.16.64

Paulus libro 67 ad edictum

"Intestatus" est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est.

50.16.65

Ulpianus libro 72 ad edictum

"Heredis" appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur; nam et heredis heres et deinceps heredis appellatione continetur.

50.16.66

Ulpianus libro 74 ad edictum

"Mercis" appellatio ad res mobiles tantum pertinet.

50.16.67

Ulpianus libro 76 ad edictum

pr. "Alienatum" non proprie dicitur, quod adhuc in dominio venditoris manet: "venditum" tamen recte dicetur.

1. "Donationis" verbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse videtur, sive mortis causa sive non mortis causa fuerit.

50.16.68

Ulpianus libro 77 ad edictum

Illa verba "arbitratu Lucii Titii fieri" ius significant et in servum non cadunt.

50.16.69

Ulpianus libro 78 ad edictum

Haec verba "cui rei dolus malus aberit afuerit" generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita.

50.16.70

Paulus libro 73 ad edictum

Sciendum est heredem etiam per multas successiones accipi. Nam paucis speciebus "heredis" appellatio proximum continet, veluti in substitutione impuberis "quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto", ubi heredis heres non continetur, quia incertus est. Item in lege Aelia Sentia filius heres proximus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. Idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione effectus. Verba haec "is ad quem ea res pertinet" sic intelleguntur, ut qui in universum dominium vel iure civili vel iure praetorio succedit, contineatur.

50.16.71

Ulpianus libro 79 ad edictum

pr. Aliud est "capere", aliud "accipere". Capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. Ideoque non videtur quis capere, quod erit restituturus: sicut pervenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum.

1. Haec verba "his rebus recte praestari" hoc significant, ne quid periculum vel damnum ex ea re stipulator sentiret.

50.16.72

Paulus libro 76 ad edictum

Appellatione "rei" pars etiam continetur.

50.16.73

Ulpianus libro 80 ad edictum

Haec verba in stipulatione posita "eam rem recte restitui" fructus continent: "recte" enim verbum pro viri boni arbitrio est.

50.16.74

Paulus libro secundo ad edictum aedilis curulis

Signatorius anulus "ornamenti" appellatione non continetur.

50.16.75

Paulus libro 50 ad edictum

"Restituere" is videtur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controversia ei facta non esset.

50.16.76

Paulus libro 51 ad edictum

"Dedisse" intellegendus est etiam is, qui permutavit vel compensavit.

50.16.77

Paulus libro 49 ad edictum

"Frugem" pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, verum et ex vino, silvis caeduis, cretifodinis, lapidicinis capitur, Iulianus scribit. "Fruges" omnes esse, quibus homo vescatur, falsum esse: non enim carnem aut aves ferasve aut poma fruges dici. "Frumentum" autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum vero et fabam fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. Quae servius apud alfenum in frumento contineri putat.

50.16.78

Paulus libro tertio ad Plautium

Interdum proprietatem quoque verbum "possessionis" significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est.

50.16.79

Paulus libro sexto ad Plautium

pr. "Impensae necessariae" sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit.

1. "Utiles impensas" esse fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri adquiratur: sicuti arbusti pastinationem ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. Quorum nomine onerari mulierem ignorantem vel invitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. In his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum plerumque dicemus.

2. "Voluptariae" sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sint viridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae.

50.16.80

Paulus libro nono ad Plautium

In generali repetitione legatorum etiam datae libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum.

50.16.81

Paulus libro decimo ad Plautium

Cum praetor dicat "ut opus factum restituatur", etiam damnum datum actor consequi debet: nam verbo "restitutionis" omnis utilitas actoris continetur.

50.16.82

Paulus libro 14 ad Plautium

Verbum "amplius" ad eum quoque pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario "minus" solutum videtur etiam, si nihil esset exactum.

50.16.83

Iavolenus libro quinto ex Plautio

Proprie "bona" dici non possunt, quae plus incommodi quam commodi habent.

50.16.84

Paulus libro secundo ad Vitellium

"Filii" appellatione omnes liberos intellegimus.

50.16.85

Marcellus libro primo digestorum 

Neratius Priscus tres facere existimat "collegium", et hoc magis sequendum est.

50.16.86

Celsus libro quinto digestorum

Quid aliud sunt "iura praediorum" quam praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo?

50.16.87

Marcellus libro 12 digestorum

Ut Alfenus ait, "urbs" est "Roma", quae muro cingeretur, "Roma" est etiam, qua continentia aedificia essent: nam Romam non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus Romam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus.

50.16.88

Celsus libro 18 digestorum

Propemodum tantum quisque pecuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. Non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. Neque quisquam eum, qui pecuniam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parari potest.

50.16.89

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. "Boves" magis "armentorum" quam "iumentorum" generis appellantur.

1. Hoc sermone "dum nupta erit" primae nuptiae significantur.

2. Inter "edere" et "reddi rationes" multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum reddere debet: nam et argentarius edere rationem videtur, etiamsi quod reliquum sit apud eum, non solvat.

50.16.90

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

Qui "uti optimae maximaeque sunt" aedes tradit, non hoc dicit servitutem illis debere, sed illud solum ipsas aedes liberas esse, hoc est nulli servire.

50.16.91

Paulus libro secundo fideicommissorum

"Meorum" et "tuorum" appellatione actiones quoque contineri dicendum est.

50.16.92

Paulus libro septimo quaestionum

"Proximus" est, quem nemo antecedit: "supremus" est, quem nemo sequitur.

50.16.93

Celsus libro 19 digestorum 

"Moventium", item "mobilium" appellatione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa moverent, moventia vocasse. Quod verum est.

50.16.94

Celsus libro 20 digestorum 

Verbum "reddendi" quamquam significatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem.

50.16.95

Marcellus libro 14 digestorum

Potest "reliquorum" appellatio et universos significare.

50.16.96

Celsus libro 25 digestorum

pr. Litus est, quousque maximus fluctus a mari pervenit: idque Marcum Tullium aiunt, cum arbiter esset, primum constituisse.

1. Praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed vel alio aliud habente.

50.16.97

Celsus libro 32 digestorum 

Cum stipulamur "quanta pecunia ex hereditate Titii ad te pervenerit", res ipsas quae pervenerunt, non pretia earum spectare videmur.

50.16.98

Celsus libro 39 digestorum

pr. Cum bisextum kalendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. Sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bisextum kalendis est, priorem diem natalem habet.

1. Cato putat mensem intercalarem additicium esse: omnesque eius dies pro momento temporis observat extremoque diei mensis februarii adtribuit Quintus Mucius.

2. Mensis autem intercalaris constat ex diebus viginti octo.

50.16.99

Ulpianus libro primo de officio consulis

pr. "Notionem" accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem.

1. "Continentes provincias" accipere debemus eas, quae Italiae iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et provinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto Italia dividitur.

2. "Instrumentorum" appellatione quae compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus.

3. Si in praesentiam personae, quae instruere possit, dilatio petatur (puta qui actum gessit, licet in servitute, vel qui actor fuit constitutus), putem videri instrumentorum causa peti dilationem.

50.16.100

Ulpianus libro secundo de officio consulis

"Speciosas personas" accipere debemus clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur.

50.16.101

Modestinus libro nono differentiarum

pr. Inter "stuprum" et "adulterium" hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in viduam committitur. Sed lex Iulia de adulteriis hoc verbo indifferenter utitur.

1. "Divortium" inter virum et uxorem fieri dicitur, " repudium" vero sponsae remitti videtur. Quod et in uxoris personam non absurde cadit.

2. Verum est "morbum" esse temporalem corporis inbecillitatem, "vitium" vero perpetuum corporis impedimentum, veluti si talum excussit: nam et luscus utique vitiosus est.

3. Servis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat.

50.16.102

Modestinus libro septimo regularum

"Derogatur" legi aut "abrogatur". Derogatur legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur.

50.16.103

Modestinus libro octavo regularum

Licet "capitalis" Latine loquentibus omnis causa existimationis videatur, tamen appellatio capitalis mortis vel amissionis civitatis intellegenda est.

50.16.104

Modestinus libro secundo excusationum

Hy twn teknwn prosygoria kai epi tous eggonous ekteinetai. [id est: Liberorum nomen ad nepotes quoque pervenit.]

50.16.105

Modestinus libro 11 responsorum

Modestinus respondit his verbis "libertis libertabusque meis" libertum libertae testatoris non contineri.

50.16.106

Modestinus libro singulari de praescriptionibus

"Dimissoriae litterae" dicuntur, quae volgo apostoli dicuntur. Dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus est dimittitur.

50.16.107

Modestinus libro tertio pandectarum

"Adsignare libertum" hoc est testificari, cuius ex liberis libertum eum esse voluit.

50.16.108

Modestinus libro quarto pandectarum

"Debitor" intellegitur is, a quo invito exigi pecunia potest.

50.16.109

Modestinus libro quinto pandectarum

"Bonae fidei emptor" esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse, aut putavit eum qui vendidit ius vendendi habere, puta procuratorem aut tutorem esse.

50.16.110

Modestinus libro sexto pandectarum

"Sequester" dicitur, apud quem plures eandem rem, de qua controversia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi sequenti eos qui contendunt committitur.

50.16.111

Iavolenus libro sexto ex Cassio

"Censere" est constituere et praecipere. Unde etiam dicere solemus "censeo hoc facias" et "semet aliquid censuisse". Inde censoris nomen videtur esse tractum.

50.16.112

Iavolenus libro 11 ex Cassio

Litus publicum est eatenus, qua maxime fluctus exaestuat. Idemque iuris est in lacu, nisi is totus privatus est.

50.16.113

Iavolenus libro 14 ex Cassio

"Morbus sonticus " est, qui cuique rei nocet.

50.16.114

Iavolenus libro 15 ex Cassio

Solvendo esse nemo intellegitur, nisi qui solidum potest solvere.

50.16.115

Iavolenus libro quarto epistularum

Quaestio est, fundus a possessione vel agro vel praedio quid distet. "Fundus" est omne, quidquid solo tenetur. "Ager" est, si species fundi ad usum hominis comparatur. "Possessio" ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. "Praedium" utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis species sunt.

50.16.116

Iavolenus libro septimo epistularum

"Quisquis mihi alius filii filiusve heres sit": Labeo non videri filiam contineri, Proculus contra. Mihi Labeo videtur verborum figuram sequi, Proculus mentem testantis. Respondit: non dubito, quin Labeonis sententia vera non sit.

50.16.117

Iavolenus libro nono epistularum

Non potest videri "minus solvisse" is, in quem amplioris summae actio non competit.

50.16.118

Pomponius libro secundo ad Quintum Mucium

"Hostes" hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus: ceteri "latrones" aut "praedones" sunt.

50.16.119

Pomponius libro tertio ad Quintum Mucium

"Hereditatis" appellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio.

50.16.120

Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium

Verbis legis duodecim tabularum his "uti legassit suae rei, ita ius esto" latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. Sed id interpretatione coangustatum est vel legum vel auctoritate iura constituentium.

50.16.121

Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium

Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est nova obligatione.

50.16.122

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

Servius ait, si ita scriptum sit: "Filio filiisque meis hosce tutores do", masculis dumtaxat tutores datos, quoniam a singulari casu hoc "filio" ad pluralem videtur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. Sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando voluerit. Quod magis rationabile esse videtur.

50.16.123

Pomponius libro 26 ad Quintum Mucium

Verbum "erit" interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. Quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: "quod in codicillis scriptum erit", utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. Quod quidem ex voluntate scribentis interpretandum est. Quemadmodum autem hoc verbum "est" non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc verbum "erit" non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tempus demonstrat. Nam cum dicimus "Lucius Titius solutus est ab obligatione", et praeteritum et praesens significamus: sicut hoc "Lucius Titius alligatus est". Et idem fit, cum ita loquimur "Troia capta est": non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum.

50.16.124

Proculus libro secundo epistularum

Haec verba "ille aut ille" non solum disiunctiva, sed etiam subdisiunctivae orationis sunt. Disiunctivum est, veluti cum dicimus "aut dies aut nox est", quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. Ita simili figuratione verbum potest esse subdisiunctivum. Subdisiunctivi autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, veluti cum dicimus "aut sedet aut ambulat": nam ut nemo potest utrumque simul facere, ita aliquis potest neutrum, veluti is qui accumbit. Alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, veluti cum dicimus "omne animal aut facit aut patitur": nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati.

50.16.125

Proculus libro quinto epistularum

Nepos Proculo suo salutem. Ab eo, qui ita dotem promisit: "cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum", putasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? Quid si ita promisisset: "cum potuero, doti erunt?" quod si aliquam vim habeat posterior obligatio, "possit" verbum quomodo interpretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: "cum potuero, doti tibi erunt centum", existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. Propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem "deducto aere alieno potero". Potest etiam illa accipi significatio "cum salva dignitate mea potero": quae interpretatio eo magis accipienda est, si ita promissum est "cum commodum erit", hoc est "cum sine incommodo meo potero".

50.16.126

Proculus libro sexto epistularum

Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi "uti optimus maximusque esset" et adieci "ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur", amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est "ut optimus maximusque sit" liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. Tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliud praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse.

50.16.127

Callistratus libro quarto de cognitionibus

"Vestis" appellatione tam virilis quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur.

50.16.128

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Spadonum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur.

50.16.129

Paulus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Qui mortui nascuntur, neque nati neque procreati videntur, quia numquam liberi appellari potuerunt.

50.16.130

Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

Lege obvenire hereditatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim tabularum testamentariae hereditates confirmantur.

50.16.131

Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. Aliud "fraus" est, aliud "poena": fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. Poena est noxae vindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio.

1. Inter "multam" autem et "poenam" multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum coercitio, multa specialis peccati, cuius animadversio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, verum capitis et existimationis irrogari solet. Et multa quidem ex arbitrio eius venit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege vel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. Item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides provinciarum posse multam dicere mandatis permissum est. Poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis sive delicti exsecutio competit.

50.16.132

Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

pr. "Anniculus" amittitur, qui extremo anni die moritur. Et consuetudo loquendi id ita esse declarat: "ante diem decimum kalendarum", "post diem decimum kalendarum": neutro enim sermone undecim dies significantur.

1. Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est.

50.16.133

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Si quis sic dixerit "ut intra diem mortis eius aliquid fiat", ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur.

50.16.134

Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

"Anniculus" non statim ut natus est, sed trecentesimo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente plane, non exacto die, quia annum civiliter non ad momenta temporum, sed ad dies numeramus.

50.16.135

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Quaeret aliquis si portentosum vel monstrosum vel debilem mulier ediderit vel qualem visu vel vagitu novum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? Et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperaverunt, neque id quod fataliter accessit, matri damnum iniungere debet.

50.16.136

Ulpianus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

"Generi" appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri manifestum est.

50.16.137

Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

"Ter enixa" videtur etiam quae trigeminos pepererit.

50.16.138

Paulus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

"Hereditatis" appellatione bonorum quoque possessio continetur.

50.16.139

Ulpianus libro septimo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Aedificia "Romae" fieri etiam ea videntur, quae in continentibus romae aedificiis fiant.

1. "Perfecisse" aedificium is videtur, qui ita consummavit, ut iam in usu esse possit.

50.16.140

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

"Cepisse" quis intellegitur, quamvis alii adquisiit.

50.16.141

Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. Nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, ut puta eum qui ab hostibus remeabit.

50.16.142

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et verbis, aut verbis tantum. Nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, veluti "Titius et Maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "Titius Maeviusque heredes sunto", vel "Titius cum Maevio ex parte dimidia heredes sunto". Videamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas "et" "que" "cum", interdum tamen coniunctos accipi oporteat, veluti "Lucius Titius, Publius Maevius ex parte dimidia heredes sunto", vel ita "Publius Maevius, Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto", ut Titius et Maevius veniant in partem dimidiam et re et verbis coniuncti videantur. "Lucius Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto". Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. Sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, verisimilius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse.

50.16.143

Ulpianus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Id "apud se" quis "habere" videtur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest.

50.16.144

Paulus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Libro memorialium Massurius scribit "pellicem" apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen vivebat: quam nunc vero nomine amicam, paulo honestiore concubinam appellari. Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc volgo vocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam pallakyn Graeci vocant.

50.16.145

Ulpianus libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

"Virilis" appellatione interdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est.

50.16.146

Clementius libro secundo ad legem Iuliam et Papiam

"Soceri" " socrus" appellatione avum quoque et aviam uxoris vel mariti contineri respondetur.

50.16.147

Clementius libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Qui in continentibus urbis nati sunt, "Romae" nati intelleguntur.

50.16.148

Gaius libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

Non est sine liberis, cui vel unus filius unave filia est: haec enim enuntiatio "habet liberos" "non habet liberos" semper plurativo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli:

50.16.149

Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

Nam quem sine liberis esse dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere.

50.16.150

Gaius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Si ita a te stipulatus fuero: "quanto minus a Titio consecutus fuero, tantum dare spondes ?", non solet dubitari, quin, si nihil a Titio fuero consecutus, totum debeas quod Titius debuerit.

50.16.151

Clementius libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

"Delata " hereditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi.

50.16.152

Gaius libro decimo ad legem Iuliam et Papiam

"Hominis" appellatione tam feminam quam masculum contineri non dubitatur.

50.16.153

Clementius libro 11 ad legem Iuliam et Papiam

Intellegendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est.

50.16.154

Macer libro primo ad legem vicensimam

Mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt.

50.16.155

Licinius libro septimo regularum

"Proximi" appellatione etiam ille continetur, qui solus est.

50.16.156

Licinius libro decimo regularum

"Maiore parte anni" possedisse quis intellegitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo adversarius eius aut paucioribus diebus aut nullis possederit.

50.16.157

Gallus libro primo de verborum significatione

pr. "Paries" est, sive murus sive maceria est.

1. Item "via" est, sive semita sive iter est.

50.16.158

Celsus libro 25 digestorum

In usu iuris frequenter uti nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare vellemus: nam "multum hominem venisse Romam" et "piscem vilem esse" dicimus. Item in stipulando satis habemus de herede cavere "si ea res secundum me heredemve meum iudicata erit" et rursus "quod ob eam rem te heredemve tuum": nempe aeque si plures heredes sint, continentur stipulatione.

50.16.159

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Etiam aureos nummos "aes" dicimus.

50.16.160

Ulpianus libro secundo ad Sabinum

"Ceterorum" et "reliquorum" appellatione etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio servi legata est, ceteri Sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad Sempronium pertinere.

50.16.161

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Non est "pupillus", qui in utero est.

50.16.162

Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr. In vulgari substitutione, qua ei qui "supremus" morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo duodecim tabularum, ex quibus "proximus" adgnatus et solus habetur.

1. Si quis ita in testamento scripserit "si quid filio meo acciderit, dama servus meus liber esto", mortuo filio dama liber erit. Licet enim "accidunt" et vivis, sed vulgi sermone etiam mors significatur.

50.16.163

Paulus libro secundo ad Sabinum

pr. Illa verba "optimus maximusque" vel in eum cadere possunt, qui solus est. Sic et circa edictum praetoris "supremae tabulae" habentur et solae.

1. "Pueri" appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas appellant recentes ex partu et Graece paidion communiter appellatur.

50.16.164

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

pr. Nomen "filiarum" et in postumam cadere quaestionis non est, quamvis "postumae" non cadere in eam, quae iam in rebus humanis sit, certum sit.

1. "Partitionis" nomen non semper dimidium significat, sed prout est adiectum. Potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et vicensimam et tertiam et prout libuerit. Sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur.

2. "Habere" sicut pervenire [pervobire] cum effectu accipiendum est.

50.16.165

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Venisse ad heredem nihil intellegitur nisi deducto aere alieno.

50.16.166

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. "Urbana familia" et "rustica" non loco, sed genere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse servorum urbanorum numero: veluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. Non multum abest a vilico insularius: autem urbanorum numero est. Videndum tamen est, ipse dominus quorum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et vicariis apparebit.

1. "Pernoctare extra urbem" intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: "per" enim totam noctem significat.

50.16.167

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

"Carbonum" appellatione materiam non contineri: sed an "lignorum?" et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit. Sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? Et magis est, ut proprium genus habeatur. Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit voluntas. Idem et de nucleis olivarum, sed et de balanis est, vel si qui alii nuclei. De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur.

50.16.168

Paulus libro quarto ad Sabinum

Pali et perticae in numerum materiae redigendi sunt, et ideo "lignorum" appellatione non continentur.

50.16.169

Paulus libro quinto ad Sabinum

Non tantum in traditionibus, sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec "uti optimus maximusque est" hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam servitutes ei debeantur.

50.16.170

Ulpianus libro 33 ad Sabinum

"Heredis" appellatione omnes significari successores credendum est, etsi verbis non sint expressi.

50.16.171

Pomponius libro 16 ad Sabinum

"Pervenisse ad te" recte dicitur, quod per te ad alium pervenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias patri eius adoptivo adquisita responsum est.

50.16.172

Ulpianus libro 38 ad Sabinum

"Liberti" appellatione etiam libertam contineri placuit.

50.16.173

Ulpianus libro 39 ad Sabinum

pr. "Collegarum" appellatione hi continentur, qui sunt eiusdem potestatis.

1. Qui extra continentia urbis est, "abest": ceterum usque ad continentia non abesse videbitur.

50.16.174

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Aliud est promittere "furem non esse", aliud "furto noxaque solutum": qui enim dicit furem non esse, de hominis proposito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit.

50.16.175

Pomponius libro 22 ad Sabinum

"Faciendi" verbo reddendi etiam causa continetur.

50.16.176

Ulpianus libro 45 ad Sabinum

"Solutionis" verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet. "Solvere " dicimus eum, qui fecit quod facere promisit.

50.16.177

Ulpianus libro 47 ad Sabinum

Natura cavillationis, quam Graeci swrityn appellaverunt, haec est, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.

50.16.178

Ulpianus libro 49 ad Sabinum

pr. "Pecuniae" verbum non solum numeratam pecuniam complectitur, verum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget.

1. "Hereditas" iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem vel maxime fructibus augetur.

2. "Actionis" verbum et speciale est et generale. Nam omnis actio dicitur, sive in personam sive in rem sit petitio: sed plerumque "actiones" personales solemus dicere. "Petitionis" autem verbo in rem actiones significari videntur. "Persecutionis" verbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem.

3. Hoc verbum "debuit" omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, sive civilis sive honoraria sive fideicommissi fuit persecutio.

50.16.179

Ulpianus libro 51 ad Sabinum

Inter haec verba "quanti ea res erit" vel "quanti eam rem esse paret" nihil interest: in utraque enim clausula placet veram rei aestimationem fieri.

50.16.180

Pomponius libro 30 ad Sabinum

pr. "Tugurii" appellatione omne aedificium, quod rusticae magis custodiae convenit quam urbanis aedibus, significatur.

1. Ofilius ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur.

50.16.181

Pomponius libro 35 ad Sabinum

Verbum illud "pertinere" latissime patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure aliquo possideamus, quamvis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint.

50.16.182

Ulpianus libro 27 ad edictum

Pater familias liber "peculium" non potest habere, quemadmodum nec servus "bona".

50.16.183

Ulpianus libro 28 ad edictum

"Tabernae" appellatio declarat [delarat] omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur.

50.16.184

Paulus libro 30 ad edictum

Inde tabernacula et contubernales dicti sunt.

50.16.185

Ulpianus libro 28 ad edictum

"Instructam" autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat.

50.16.186

Ulpianus libro 30 ad edictum

"Commendare" nihil aliud est quam deponere.

50.16.187

Ulpianus libro 32 ad edictum

Verbum "exactae pecuniae" non solum ad solutionem referendum est, verum etiam ad delegationem.

50.16.188

Paulus libro 33 ad edictum

pr. "Habere" duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit.

1. "Cautum" intellegitur, sive personis sive rebus cautum sit.

50.16.189

Paulus libro 34 ad edictum

"Facere oportere" et hanc significationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conventionem fieret, et curaret ne fiat.

50.16.190

Ulpianus libro 34 ad edictum

"Provinciales" eos accipere debemus, qui in provincia domicilium habent, non eos, qui ex provincia oriundi sunt.

50.16.191

Paulus libro 35 ad edictum

Inter "divortium" et "repudium" hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa divortisse dicitur, quod divortium ex eo dictum est, quod in diversas partes eunt qui discedunt.

50.16.192

Ulpianus libro 37 ad edictum

Haec adiectio "plurisve" non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec "solidos decem plurisve" ad minutulam summam referatur.

50.16.193

Ulpianus libro 38 ad edictum

Haec verba "quanti eam rem paret esse" non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur.

50.16.194

Ulpianus libro 43 ad edictum

Inter "donum" et "munus" hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum Labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium.

50.16.195

Ulpianus libro 46 ad edictum

pr. Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.

1. "Familiae" appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est: nam et in res et in personas deducitur. In res, ut puta in lege duodecim tabularum his verbis "adgnatus proximus familiam habeto". Ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: "ex ea familia", inquit, "in eam familiam": et hic de singularibus personis legem loqui constat.

2. Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi universae cognationis continetur. Iure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps vicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. Pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem familias appellamus. Et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, singulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. Idemque eveniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. Communi iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.

3. Servitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. Sed ibi non omnes servi, sed corpus quoddam servorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est vectigalis causa. Alia autem parte edicti omnes servi continentur: ut de hominibus coactis et vi bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde vi familiae appellatio omnes servos comprehendit. Sed et filii continentur.

4. Item appellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae.

5. Mulier autem familiae suae et caput et finis est.

50.16.196

Gaius libro 16 ad edictum provinciale

pr. Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur.

1. Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur.

50.16.197

Ulpianus libro 50 ad edictum

"Indicasse" est detulisse: "arguisse" accusasse et convicisse.

50.16.198

Ulpianus libro secundo de omnibus tribunalibus

"Urbana praedia" omnia aedificia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt vel alia meritoria in villis et in vicis, vel si praetoria voluptati tantum deservientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. Proinde hortos quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. Plane si plurimum horti in reditu sunt, vinearii forte vel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana.

50.16.199

Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus

pr. "Absentem" accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. Ceterum usque ad continentia non abesse videbitur, si non latitet.

1. Abesse non videtur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latronibus detinetur.

50.16.200

Iulianus libro secundo digestorum 

Haec stipulatio "noxis solutum praestari" non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capitalem habent.

50.16.201

Iulianus libro 81 digestorum

Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione "filii", sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos videatur comprehendi, et "patris" nomine avus quoque demonstrari intellegatur.

50.16.202

Alfenus libro secundo digestorum

Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento "dumtaxat aureos centum" consumeret, non licet minus consumere: si amplius vellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere videtur.

50.16.203

Alfenus libro septimo digestorum 

In lege censoria portus Siciliae ita scriptum erat: "Servos, quos domum quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato". Quaerebatur, si quis a Sicilia servos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. Respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam quid esset "domum ducere", alteram, quid esset "suo usu ducere". Igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret sive in provincia sive in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. Sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum constitutionem fecisset. Quid autem esset "usu suo", magnam habuisse dubitationem. Et magis placet, quod victus sui causa paratum est, tantum contineri. Itemque de servis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? Utrum dispensatores, insularii, vilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique servos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut venderet? Et sibi videri eos demum usus sui causa patrem familias habere, qui ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in genere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, numerarentur.

50.16.204

Paulus libro secundo epitomarum Alfeni digestorum

"Pueri" appellatio tres significationes habet: unam, cum omnes servos pueros appellaremus: alteram, cum puerum contrario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus.

50.16.205

Paulus libro quarto epitomarum Alfeni digestorum

Qui fundum vendidit, "pomum " recepit: nuces et ficos et uvas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non vini causa haberemus, quas Graeci trwcimous appellarent, recepta videri.

50.16.206

Iulianus libro sexto ex Minicio

"Vinaria" vasa proprie vasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu vinum haberent, cum sine vino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, veluti si frumentum in his addatur. Eandem causam amphorarum esse, ut, cum vinum habeant, tum in vasis vinariis, cum inanes sint, tum extra numerum vinariorum sint, quia aliud in his addi possit.

50.16.207

Africanus libro tertio quaestionum

"Mercis" appellatione homines non contineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed venaliciarios appellari ait, et recte.

50.16.208

Africanus libro quarto quaestionum

"Bonorum" appellatio, sicut hereditatis, universitatem quandam ac ius successionis et non singulas res demonstrat.

50.16.209

Florentinus libro decimo institutionum

"Coram titio" aliquid facere iussus non videtur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut dormiat, non videtur coram eo fecisse. Scire autem, non etiam velle is debet: nam et invito eo recte fit quod iussum est.

50.16.210

Marcianus libro septimo institutionum

Is, qui natus est ex mancipiis urbanis et missus est in villam nutriendus, in urbanis servis constituetur.

50.16.211

Florentinus libro octavo institutionum

"Fundi" appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. Sed in usu urbana aedificia "aedes", rustica "villae" dicuntur. Locus vero sine aedificio in urbe "area", rure autem "ager" appellatur. Idemque ager cum aedificio "fundus" dicitur.

50.16.212

Ulpianus libro primo de adulteriis

"Praevaricatores" eos appellamus, qui causam adversariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a varicando enim praevaricatores dicti sunt.

50.16.213

Ulpianus libro primo regularum

pr. "Cedere diem" significat incipere deberi pecuniam: "venire diem" significat eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et venit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum venit: ubi sub condicione, neque cessit neque venit dies pendente adhuc condicione.

1. "Aes alienum" est, quod nos aliis debemus: "aes suum" est, quod alii nobis debent.

2. "Lata culpa" est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt.

50.16.214

Marcianus libro primo publicorum iudiciorum

"Munus" proprie est, quod necessarie obimus lege more imperiove eius, qui iubendi habet potestatem. "Dona" autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non praestentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. Sed in summa in hoc ventum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur.

50.16.215

Paulus libro singulari ad legem Fufiam Caniniam

"Potestatis" verbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona servi dominium. At cum agimus de noxae deditione cum eo qui servum non defendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. In lege Atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt.

50.16.216

Ulpianus libro primo ad legem Aelia Sentia

Verum est eum, qui in carcere clusus est, non videri neque "vinctum" neque "in vinculis" esse, nisi corpori eius vincula sint adhibita.

50.16.217

Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis

pr. Inter illam condicionem "cum fari potuerit" et "postquam fari potuerit" multum interest: nam posteriorem scripturam uberiorem esse constat, "cum fari potuerit" artiorem et id tantummodo tempus significari, quo primum fari possit.

1. Item ita data condicione "illud facito in diebus", si nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet.

50.16.218

Papinianus libro 27 quaestionum

Verbum "facere" omnem omnino faciendi causam complectitur dandi, solvendi, numerandi, iudicandi, ambulandi.

50.16.219

Papinianus libro secundo responsorum

In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit. Cum igitur ea lege fundum vectigalem municipes locaverint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit.

50.16.220

Callistratus libro secundo quaestionum

pr. "Liberorum" appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex duodecim tabularum comprehendit. Totiens enim leges necessariam ducunt cognationem singulorum nominibus uti (veluti filii, nepotes, pronepotis ceterorumve qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum voluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. At ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur.

1. Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum vilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi voluntas testatoris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere.

2. Divus quoque Marcus rescripsit non videri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit.

3. Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum procreandorum animo et voto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descendunt continere: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. Etenim idcirco filios filiasve concipimus atque edimus, ut ex prole eorum earumve diuturnitatis nobis memoriam in aevum relinquamus.

50.16.221

Paulus libro decimo responsorum

Paulus respondit falsum tutorem eum vere dici, qui tutor non est, sive habenti tutor datus est sive non: sicut falsum testamentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est.

50.16.222

Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum

"Pecuniae" nomine non solum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura continentur.

50.16.223

Paulus libro secundo sententiarum

pr. Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt.

1. "Amicos" appellare debemus non levi notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus.

50.16.224

Venonius libro septimo stipulationum

"Vinculorum" appellatione vel privata vel publica vincula significant, "custodiae" vero tantum publicam custodiam.

50.16.225

Tryphoninus libro primo disputationum

"Fugitivus" est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactaverit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. Nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui numquam alienam rem invito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias corruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. Et ideo fugitivum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat.

50.16.226

Paulus libro primo manualium

Magna neglegentia culpa est: magna culpa dolus est.

50.16.227

Paulus libro secundo manualium

pr. Ex illa parte edicti "tum quem ei heredem esse oportet" heredis heredibus bonorum possessio non defertur.

1. Item in substitutione his verbis "quisquis mihi heres erit" proximus heres tantum significatur: immo non tantum proximus heres, sed etiam scriptus.

50.16.228

Paulus libro singulari de cognitionibus

"Municipes" intellegendi sunt et qui in eodem municipio nati sunt.

50.16.229

Paulus libro singulari de tacitis fideicommissis

"Transacta finitave" intellegere debemus non solum quibus controversia fuit, sed etiam quae sine controversia sint possessa:

50.16.230

Paulus libro singulari ad senatus consultum Orfitianum

Ut sunt iudicio terminata, transactione composita, longioris temporis silentio finita.

50.16.231

Paulus libro singulari ad senatus consultum Tertullianum

Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc verum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis autem non prodest nisi natus.

50.16.232

Gaius libro primo de verborum obligationibus

Haec enuntiatio "quae sunt pluris aureorum triginta" simul et quantitatis et aestimationis significativa est.

50.16.233

Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum

pr. "Si calvitur": et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus: inde et cavillatio dicta est.

1. Post kalendas ianuarias die tertio pro salute principis vota suscipiuntur.

2. "Telum" volgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed non minus omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longinquum mittitur, Graeca voce figuratum apo tou tylou [id est: ab eo quod est procul]. Et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi belos appellant: apo tou ballesvai [id est: a iaciendo]. Admonet nos xenophon, nam ita scribit: kai ta bely homose efereto, logxai toceumata sfendonai, pleistoi de kai livoi [id est: et tela simul coniciebantur, iacula sagittae glandes, etiam plurimi lapides]. Et id, quod ab arcu mittitur, apud Graecos quidem proprio nomine toceuma vocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur.

50.16.234

Gaius libro secundo ad legem duodecim tabularum

pr. Quos nos hostes appellamus, eos veteres "perduelles" appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

1. "Locuples" est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor restituendam esse petit.

2. Verbum "vivere" quidam putant ad cibum pertinere: sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri, sine his enim vivere neminem posse.

50.16.235

Gaius libro tertio ad legem duodecim tabularum

pr. "Ferri" proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat: "portari" ea, quae quis iumento secum ducit: "agi" ea, quae animalia sunt.

1. "Fabros tignarios" dicimus non eos dumtaxat, qui tigna dolarent, sed omnes qui aedificarent.

50.16.236

Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum

pr. Qui "venenum" dicit, adicere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta venena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. Cum id quod nos venenum appellamus, Graeci farmakon dicunt, apud illos quoque tam medicamenta quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. Admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait: farmaka, polla men esvla memigmena, polla de lugra [id est: venena multa quidem egregia, multa item noxia].

1. "Glandis" appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species akrodrua appellantur.

50.16.237

Gaius libro quinto ad legem duodecim tabularum

Duobus negativis verbis quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam servius animadvertit.

50.16.238

Gaius libro sexto ad legem duodecim tabularum

pr. "Plebs" est ceteri cives sine senatoribus.

1. "Detestatum" est testatione denuntiatum.

2. "Pignus" appellatum a pugno, quia res, quae pignori dantur, manu traduntur. Unde etiam videri potest verum esse, quod quidam putant, pignus proprie rei mobilis constitui.

3. "Noxiae" appellatione omne delictum continetur.

50.16.239

Pomponius libro singulari enchiridii

pr. "Pupillus" est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione.

1. "Servorum" appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captivos vendere ac per hoc servare nec occidere solent.

2. "Incola" est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci paroikon appellant. Nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant.

3. "Munus publicum" est officium privati hominis, ex quo commodum ad singulos universosque cives remque eorum imperio magistratus extraordinarium pervenit.

4. "Advena" est, quem Graeci apoikon appellant.

5. "Decuriones" quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit.

6. "Urbs" ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. Et varus ait urbum appellari curvaturam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet.

7. "Oppidum" ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta.

8. "Territorium" est universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summovendi ius habent.

9. Verbum "suum" ambiguum est, utrum de toto an de parte significat. Et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi communem esse.

50.16.240

Paulus ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum

Cum quaerebatur, an verbum "soluto matrimonio dotem reddi" non tantum divortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes sentirent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra videbatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiavit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum.

50.16.241

Quintus Mucius Scaevola libro singulari "dpwn"

In "rutis caesis" ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectoriove non continentur.

50.16.242

Iavolenus libro secundo ex posterioribus Labeonis

pr. Malum navis esse partem, artemonem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naves sine malo inutiles essent, ideoque pars navis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars navis est.

1. Inter "proiectum" et "immissum" hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita proveheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrundae essent: immissum autem, quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, veluti tigna trabes quae immitteretur.

2. Plumbum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse.

3. "Viduam" non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae virum non habuisset, appellari ait Labeo: quia vidua sic dicta est quasi vecors, vesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter viduam dictam esse sine duitate.

4. Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur.

50.16.243

Scaevola libro 18 digestorum

Scaevola respondit: semper acceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testamento vel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peteretur, contra defuncti voluntatem doceret peti.

50.16.244

Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomarum

Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. Paulus: utrumque eorum falsum est. Namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena provocatio non est: simul atque enim victus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. At multae provocatio est, nec ante debetur, quam aut non est provocatum aut provocator victus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. Ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat.

50.16.245

Pomponius libro decimo epistularum

pr. Statuae adfixae basibus structilibus aut tabulae religatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. Idem Labeo ait.

1. Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est.

50.16.246

Pomponius libro 16 epistularum

pr. Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. Nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest videri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis apte appellari potest.

1. Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est interpretatio.
 


50.17.0. De diversis regulis iuris antiqui.


 

50.17.1

Paulus libro 16 ad Plautium

Regula est, quae rem quae est breviter enarrat. Non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. Per regulam igitur brevis rerum narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est, quae simul cum in aliquo vitiata est, perdit officium suum.

50.17.2

Ulpianus libro primo ad Sabinum

pr. Feminae ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postulare nec pro alio intervenire nec procuratores existere.

1. Item impubes omnibus officiis civilibus debet abstinere.

50.17.3

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Eius est nolle, qui potest velle.

50.17.4

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini.

50.17.5

Paulus libro secundo ad Sabinum

In negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamvis actum rei non intellegerent: nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest.

50.17.6

Ulpianus libro septimo ad Sabinum

Non vult heres esse, qui ad alium transferre voluit hereditatem.

50.17.7

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Ius nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est "testatus" et "intestatus".

50.17.8

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Iura sanguinis nullo iure civili dirimi possunt.

50.17.9

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

Semper in obscuris quod minimum est sequimur.

50.17.10

Paulus libro tertio ad Sabinum

Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda.

50.17.11

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Id quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest.

50.17.12

Paulus libro tertio ad Sabinum

In testamentis plenius voluntates testantium interpretamur.

50.17.13

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Non videtur cepisse, qui per exceptionem a petitione removetur.

50.17.14

Pomponius libro quinto ad Sabinum

In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur.

50.17.15

Paulus libro quarto ad Sabinum

Is, qui actionem habet ad rem reciperandam, ipsam rem habere videtur.

50.17.16

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

Imaginaria venditio non est pretio accedente.

50.17.17

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

Cum tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adicitur.

50.17.18

Pomponius libro sexto ad Sabinum

Quae legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. Nam et sub condicione stipulantes omnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat.

50.17.19

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit.

1. Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non refragatur.

50.17.20

Pomponius libro septimo ad Sabinum

Quotiens dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum erit.

50.17.21

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

Non debet, cui plus licet, quod minus est non licere.

50.17.22

Ulpianus libro 28 ad Sabinum

pr. In personam servilem nulla cadit obligatio.

1. Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in arbitrium domini vel procuratoris eius condicio, pro boni viri arbitrio hoc habendum esse.

50.17.23

Ulpianus libro 29 ad Sabinum

Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. Dolum tantum: depositum et precarium. Dolum et culpam mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. Societas et rerum communio et dolum et culpam recipit. Sed haec ita, nisi si quid nominatim convenit (vel plus vel minus) in singulis contractibus: nam hoc servabitur, quod initio convenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. Animalium vero casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae servorum qui custodiri non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur.

50.17.24

Paulus libro quinto ad Sabinum

Quatenus cuius intersit, in facto, non in iure consistit.

50.17.25

Pomponius libro 11 ad Sabinum

Plus cautionis in re est quam in persona.

50.17.26

Ulpianus libro 30 ad Sabinum

Qui potest invitis alienare, multo magis et ignorantibus et absentibus potest.

50.17.27

Pomponius libro 16 ad Sabinum

Nec ex praetorio nec ex sollemni iure privatorum conventione quicquam immutandum est, quamvis obligationum causae pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conventi exceptionem: quia actionum modus vel lege vel per praetorem introductus privatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos convenit.

50.17.28

Ulpianus libro 36 ad Sabinum

Divus pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod facere possunt condemnandos.

50.17.29

Paulus libro octavo ad Sabinum

Quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere.

50.17.30

Ulpianus libro 36 ad Sabinum

Nuptias non concubitus, sed consensus facit.

50.17.31

Ulpianus libro 42 ad Sabinum

Verum est neque pacta neque stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit.

50.17.32

Ulpianus libro 43 ad Sabinum

Quod attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.

50.17.33

Pomponius libro 22 ad Sabinum

In eo, quod vel is qui petit vel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris.

50.17.34

Ulpianus libro 45 ad Sabinum

Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. Quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? Ad id, quod minimum est, redigenda summa est.

50.17.35

Ulpianus libro 48 ad Sabinum

Nihil tam naturale est quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum est. Ideo verborum obligatio verbis tollitur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur.

50.17.36

Pomponius libro 27 ad Sabinum

Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.

50.17.37

Ulpianus libro 51 ad Sabinum

Nemo, qui condemnare potest, absolvere non potest.

50.17.38

Pomponius libro 29 ad Sabinum

Sicuti poena ex delicto defuncti heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum pervenisset.

50.17.39

Pomponius libro 32 ad Sabinum

In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat.

50.17.40

Pomponius libro 34 ad Sabinum

Furiosi vel eius, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est.

50.17.41

Ulpianus libro 26 ad edictum

pr. Non debet actori licere, quod reo non permittitur.

1. In re obscura melius est favere repetitioni quam adventicio lucro.

50.17.42

Gaius libro nono ad edictum provinciale

Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. Fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. Haec ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando velit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.

50.17.43

Ulpianus libro 28 ad edictum

pr. Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit.

1. Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet.

50.17.44

Ulpianus libro 29 ad edictum

Totiens in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo.

50.17.45

Ulpianus libro 30 ad edictum

pr. Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest.

1. Privatorum conventio iuri publico non derogat.

50.17.46

Gaius libro decimo ad edictum provinciale

Quod a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur.

50.17.47

Ulpianus libro 30 ad edictum

pr. Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit.

1. Socii mei socius meus socius non est.

50.17.48

Paulus libro 35 ad edictum

Quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse. Ideoque brevi reversa uxor nec divortisse videtur.

50.17.49

Ulpianus libro 35 ad edictum

Alterius circumventio alii non praebet actionem.

50.17.50

Paulus libro 39 ad edictum

Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.

50.17.51

Gaius libro 15 ad edictum provinciale

Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere.

50.17.52

Ulpianus libro 44 ad edictum

Non defendere videtur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non vult suscipere actionem.

50.17.53

Paulus libro 42 ad edictum

Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est.

50.17.54

Ulpianus libro 46 ad edictum

Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.

50.17.55

Gaius libro secundo de testamentis ad edictum urbicum

Nullus videtur dolo facere, qui suo iure utitur.

50.17.56

Gaius libro tertio de legatis ad edictum urbicum

Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt.

50.17.57

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

Bona fides non patitur, ut bis idem exigatur.

50.17.58

Ulpianus libro secundo disputationum

Ex poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari.

50.17.59

Ulpianus libro tertio disputationum

Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat.

50.17.60

Ulpianus libro decimo disputationum

Semper qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. Sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.

50.17.61

Ulpianus libro tertio opinionum

Domum suam reficere unicuique licet, dum non officiat invito alteri, in quo ius non habet.

50.17.62

Iulianus libro sexto digestorum 

Hereditas nihil aliud est, quam successio in universum ius quod defunctus habuerit.

50.17.63

Iulianus libro 17 digestorum

Qui sine dolo malo ad iudicium provocat, non videtur moram facere.

50.17.64

Iulianus libro 29 digestorum

Ea, quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.

50.17.65

Iulianus libro 54  digestorum 

Ea est natura cavillationis, quam Graeci swrityn appellant, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.

50.17.66

Iulianus libro 60  digestorum 

Marcellus. Desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem.

50.17.67

Iulianus libro 87 digestorum 

Quotiens idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est.

50.17.68

Paulus libro singulari de dotis repetitione

In omnibus causis id observatur, ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi vero genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio eius devenerit, non deficiat ratio auxilii.

50.17.69

Paulus libro singulari de adsignatione libertorum

Invito beneficium non datur.

50.17.70

Ulpianus libro primo de officio proconsulis

Nemo potest gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre.

50.17.71

Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

Omnia, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt.

50.17.72

Iavolenus libro tertio ex posterioribus Labeonis

Fructus rei est vel pignori dare licere.

50.17.73

Quintus Mucius Scaevola libro singulari "dpwn"

pr. Quo tutela redit, eo et hereditas pervenit, nisi cum feminae heredes intercedunt.

1. Nemo potest tutorem dare cuiquam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusve esset, si vixisset.

2. Vi factum id videtur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, cum controversiam haberet habiturumve se putaret, fecit.

3. Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, ac si scripta non essententiarum.

4. Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cavere potest.

50.17.74

Papinianus libro primo quaestionum

Non debet alteri per alterum iniqua condicio inferri.

50.17.75

Papinianus libro tertio quaestionum

Nemo potest mutare consilium suum in alterius iniuriam.

50.17.76

Papinianus libro 24 quaestionum

In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera et certa scientia perfici possunt.

50.17.77

Papinianus libro 28 quaestionum

Mi, qui non recipiunt diem vel condicionem, veluti emancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur per temporis vel condicionis adiectionem. Nonnumquam tamen actus supra scripti tacite recipiunt, quae aperte comprehensa vitium adferunt. Nam si acceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio intellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si verbis nominatim acceptilationis comprehendatur, nullius momenti faciet actum.

50.17.78

Papinianus libro 31 quaestionum

Generaliter cum de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per adversarium habere non potuerit, considerandum est.

50.17.79

Papinianus libro 32 quaestionum

Fraudis interpretatio semper in iure civili non ex eventu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur.

50.17.80

Papinianus libro 33 quaestionum

In toto iure generi per speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est.

50.17.81

Papinianus libro tertio responsorum

Quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.

50.17.82

Papinianus libro nono responsorum

Donari videtur, quod nullo iure cogente conceditur.

50.17.83

Papinianus libro secundo definitionum

Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit.

50.17.84

Paulus libro tertio quaestionum

pr. Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non invenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina obligatione.

1. Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus.

50.17.85

Paulus libro sexto quaestionum

pr. In ambiguis pro dotibus respondere melius est.

1. Non est novum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt.

2. Quotiens aequitatem desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res temperanda est.

50.17.86

Paulus libro septimo quaestionum

Non solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior:

50.17.87

Paulus libro 13 quaestionum

Nemo enim in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. Denique post litem contestatam heredi quoque prospiceretur et heres tenetur ex omnibus causis.

50.17.88

Scaevola libro quinto quaestionum

Nulla intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.

50.17.89

Paulus libro decimo quaestionum

Quamdiu possit valere testamentum, tamdiu legitimus non admittitur.

50.17.90

Paulus libro 15 quaestionum

In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.

50.17.91

Paulus libro 17 quaestionum

Quotiens duplici iure defertur alicui successio, repudiato novo iure quod ante defertur, supererit vetus.

50.17.92

Scaevola libro quinto responsorum

Si librarius in transscribendis stipulationis verbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor teneretur.

50.17.93

Maecianus libro primo fideicommissorum

Filius familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris videtur.

50.17.94

Ulpianus libro secundo fideicommissorum

Non solent quae abundant vitiare scripturas.

50.17.95

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

Nemo dubitat solvendo videri eum qui defenditur.

50.17.96

Maecianus libro 12 fideicommissorum

In ambiguis orationibus maxime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset.

50.17.97

Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum

Ea sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perveniunt.

50.17.98

Hermogenianus libro quarto iuris epitomarum

Quotiens utriusque causa lucri ratio vertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit.

50.17.99

Venonius libro 12 stipulationum

Non potest improbus videri, qui ignorat quantum solvere debeat.

50.17.100

Gaius libro primo regularum

Omnia, quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt.

50.17.101

Paulus libro singulari de cognitionibus

Ubi lex duorum mensum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die venerit, audiendus est: ita enim et imperator Antoninus cum divo patre suo rescripsit.

50.17.102

Ulpianus libro primo ad edictum

pr. Qui vetante praetore fecit, hic adversus edictum fecisse proprie dicitur.

1. Eius est actionem denegare, qui possit et dare.

50.17.103

Paulus libro primo ad edictum

Nemo de domo sua extrahi debet.

50.17.104

Ulpianus libro secundo ad edictum

Si in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. Ubi autem aequiperant, famosa iudicia, etsi summam inparem habent, pro paribus accipienda sunt.

50.17.105

Paulus libro primo ad edictum

Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor desideratur.

50.17.106

Paulus libro secundo ad edictum

Libertas inaestimabilis res est.

50.17.107

Gaius libro primo ad edictum provinciale

Cum servo nulla actio est.

50.17.108

Paulus libro quarto ad edictum

Fere in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur.

50.17.109

Paulus libro quinto ad edictum

Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest.

50.17.110

Paulus libro sexto ad edictum

pr. In eo, quod plus sit, semper inest et minus.

1. Nemo alienae rei expromissor idoneus videtur, nisi si cum satisdatione.

2. Pupillus pati posse non intellegitur.

3. Ubi verba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum.

4. Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur.

50.17.111

Gaius libro secundo ad edictum provinciale

pr. Pupillum, qui proximus pubertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae.

1. In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio, veluti furti, damni iniuriae, vi bonorum raptorum, iniuriarum.

50.17.112

Paulus libro octavo ad edictum

Nihil interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur.

50.17.113

Gaius libro tertio ad edictum provinciale

In toto et pars continetur.

50.17.114

Paulus libro nono ad edictum

In obscuris inspici solere, quod verisimilius est aut quod plerumque fieri solet.

50.17.115

Paulus libro decimo ad edictum

pr. Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse.

1. Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoveri.

50.17.116

Ulpianus libro 11 ad edictum

pr. Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam vis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est.

1. Non capitur, qui ius publicum sequitur.

2. Non videntur qui errant consentire.

50.17.117

Paulus libro 11 ad edictum

Praetor bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet.

50.17.118

Ulpianus libro 11 ad edictum

Qui in servitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere non videtur.

50.17.119

Ulpianus libro 13 ad edictum

Non alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.

50.17.120

Paulus libro 12 ad edictum

Nemo plus commodi heredi suo relinquit, quam ipse habuit.

50.17.121

Paulus libro 13 ad edictum

Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere iussus est.

50.17.122

Gaius libro quinto ad edictum provinciale

Libertas omnibus rebus favorabilior est.

50.17.123

Ulpianus libro 14 ad edictum

pr. Nemo alieno nomine lege agere potest.

1. Temporaria permutatio ius provinciae non innovat.

50.17.124

Paulus libro 16 ad edictum

pr. Ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest videri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere potest.

1. Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum scribit.

50.17.125

Gaius libro quinto ad edictum provinciale

Favorabiliores rei potius quam actores habentur.

50.17.126

Ulpianus libro 15 ad edictum

pr. Nemo praedo est, qui pretium numeravit.

1. Locupletior non est factus, qui libertum adquisierit.

2. Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis.

50.17.127

Paulus libro 20 ad edictum

Cum praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum pervenit, sufficit, si vel momento ad eum pervenit ex dolo defuncti.

50.17.128

Paulus libro 19 ad edictum

pr. In pari causa possessor potior haberi debet.

1. Hi, qui in universum ius succedunt, heredis loco habentur.

50.17.129

Paulus libro 21 ad edictum

pr. Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit.

1. Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent.

50.17.130

Ulpianus libro 18 ad edictum

Numquam actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit.

50.17.131

Paulus libro 22 ad edictum

Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione dolus est.

50.17.132

Gaius libro septimo ad edictum provinciale

Imperitia culpae adnumeratur.

50.17.133

Gaius libro octavo ad edictum provinciale

Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest.

50.17.134

Ulpianus libro 21 ad edictum

pr. Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur.

1. Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest.

50.17.135

Ulpianus libro 23 ad edictum

Ea, quae dari impossibilia sunt vel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur.

50.17.136

Paulus libro 18 ad edictum

Bona fides tantundem possidenti praestat, quantum veritas, quotiens lex impedimento non est.

50.17.137

Ulpianus libro 25 ad edictum

Qui auctore iudice comparavit, bonae fidei possessor est.

50.17.138

Paulus libro 27 ad edictum

pr. Omnis hereditas, quamvis postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur.

1. Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio.

50.17.139

Gaius  libro ad edictum praetoris urbani

pr. Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio salvae permanent.

1. Non videtur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest.

50.17.140

Ulpianus libro 56 ad edictum

Absentia eius, qui rei publicae causa abest, neque ei neque alii damnosa esse debet.

50.17.141

Paulus libro 54 ad edictum

pr. Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia.

1. Uni duo pro solido heredes esse non possunt.

50.17.142

Paulus libro 56 ad edictum

Qui tacet, non utique fatetur: sed tamen verum est eum non negare.

50.17.143

Ulpianus libro 62 ad edictum

Quod ipsis qui contraxerunt obstat, et successoribus eorum obstabit.

50.17.144

Paulus libro 62 ad edictum

pr. Non omne quod licet honestum est.

1. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.

50.17.145

Ulpianus libro 66 ad edictum

Nemo videtur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.

50.17.146

Paulus libro 62 ad edictum

Quod quis dum servus est egit, proficere libero facto non potest.

50.17.147

Gaius libro 24 ad edictum provinciale

Semper specialia generalibus insunt.

50.17.148

Paulus libro 16 brevis edicti

Cuius effectus omnibus prodest, eius et partes ad omnes pertinent.

50.17.149

Ulpianus libro 67 ad edictum

Ex qua persona quis lucrum capit, eius factum praestare debet.

50.17.150

Ulpianus libro 68 ad edictum

Parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat vel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret vel haberet.

50.17.151

Paulus libro 64 ad edictum

Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet.

50.17.152

Ulpianus libro 69 ad edictum

pr. Hoc iure utimur, ut quidquid omnino per vim fiat, aut in vis publicae aut in vis privatae crimen incidat.

1. Deicit et qui mandat.

2. In maleficio ratihabitio mandato comparatur.

3. In contractibus, quibus doli praestatio vel bona fides inest, heres in solidum tenetur.

50.17.153

Paulus libro 65 ad edictum

Fere quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus. Ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.

50.17.154

Ulpianus libro 70 ad edictum

Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. Sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori "aut si rei quoque in ea re dolo actum sit". Illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam non incidit.

50.17.155

Paulus libro 65 ad edictum

pr. Factum cuique suum, non adversario nocere debet.

1. Non videtur vim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur.

2. In poenalibus causis benignius interpretandum est.

50.17.156

Ulpianus libro 70 ad edictum

pr. Invitus nemo rem cogitur defendere.

1. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.

2. Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successit.

3. Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris.

4. Quod cuique pro eo praestatur, invito non tribuitur.

50.17.157

Ulpianus libro 71 ad edictum

pr. Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus et curatoribus obtemperaverint.

1. Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet.

2. In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non tantum in id quod pervenit, verum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est.

50.17.158

Gaius libro 26 ad edictum provinciale

Creditor, qui permittit rem venire, pignus dimittit.

50.17.159

Paulus libro 70 ad edictum

Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse.

50.17.160

Ulpianus libro 76 ad edictum

pr. Aliud est vendere, aliud vendenti consentire.

1. Refertur ad universos, quod publice fit per maiorem partem.

2. Absurdum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testatorem, si viveret.

50.17.161

Ulpianus libro 77 ad edictum

In iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. Quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones perducitur. Quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.

50.17.162

Paulus libro 70 ad edictum

Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.

50.17.163

Ulpianus libro 55 ad edictum

Cui ius est donandi, eidem et vendendi et concedendi ius est.

50.17.164

Paulus libro 51 ad edictum

Poenalia iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt.

50.17.165

Ulpianus libro 53 ad edictum

Cum quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. Cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit, ratam eius voluntatem habendam.

50.17.166

Paulus libro 48 ad edictum

Qui rem alienam defendit, numquam locuples habetur.

50.17.167

Paulus libro 49 ad edictum

pr. Non videntur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt.

1. Qui iussu iudicis aliquid facit, non videtur dolo malo facere, qui parere necesse habet.

50.17.168

Paulus libro primo ad Plautium

pr. Rapienda occasio est, quae praebet benignius responsum.

1. Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem.

50.17.169

Paulus libro secundo ad Plautium

pr. Is damnum dat, qui iubet dare: eius vero nulla culpa est, cui parere necesse sit.

1. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit.

50.17.170

Paulus libro tertio ad Plautium

Factum a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est.

50.17.171

Paulus libro quarto ad Plautium

Nemi ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit.

50.17.172

Paulus libro quinto ad Plautium

pr. In contrahenda venditione ambiguum pactum contra venditorem interpretandum est.

1. Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salva actori sit.

50.17.173

Paulus libro sexto ad Plautium

pr. In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant.

1. Cum verbum "restituas" lege invenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restitendi.

2. Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi observatur.

3. Dolo facit, qui petit quod redditurus est.

50.17.174

Paulus libro octavo ad Plautium

pr. Qui potest facere, ut possit condicioni parere, iam posse videtur.

1. Quod quis si velit habere non potest, id repudiare non potest.

50.17.175

Paulus libro 11 ad Plautium

pr. In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant, servus intervenire non potest.

1. Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit.

50.17.176

Paulus libro 13 ad Plautium

pr. Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi.

1. Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis.

50.17.177

Paulus libro 14 ad Plautium

pr. Qui in ius dominiumve alterius succedit, iure eius uti debet.

1. Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere.

50.17.178

Paulus libro 15 ad Plautium

Cum principalis causa non consistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent.

50.17.179

Paulus libro 16 ad Plautium

In obscura voluntate manumittentis favendum est libertati.

50.17.180

Paulus libro 17 ad Plautium

Quod iussu alterius solvitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset.

50.17.181

Paulus libro primo ad Vitellium

Si nemo subiit hereditatem, omnis vis testamenti solvitur.

50.17.182

Paulus libro tertio ad Vitellium

Quod nullius esse potest, id ut alicuius fieret, nulla obligatio valet efficere.

50.17.183

Marcellus libro tertio digestorum 

Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est.

50.17.184

Celsus libro septimo digestorum

Vani timoris iusta excusatio non est.

50.17.185

Celsus libro octavo digestorum

Inpossibilium nulla obligatio est.

50.17.186

Celsus libro 12 digestorum

Nihil peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolvi possit: et cum solvendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti non potest.

50.17.187

Celsus libro 16 digestorum

Si quis praegnatem uxorem reliquit, non videtur sine liberis decessisse.

50.17.188

Celsus libro 17 digestorum

pr. Ubi pugnantia inter se in testamento iuberentur, neutrum ratum est.

1. Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.

50.17.189

Celsus libro 13 digestorum 

Pupillus nec velle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria est.

50.17.190

Celsus libro 24 digestorum

Quod evincitur, in bonis non est.

50.17.191

Celsus libro 33 digestorum

Neratius consultus, an quod beneficium dare se quasi viventi caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non videri sibi principem, quod ei, quem vivere existimabat, concessisset, defuncto concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui vellet, ipsius aestimationem esse.

50.17.192

Marcellus libro 29 digestorum 

pr. Ea, quae in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus debentur.

1. In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius.

50.17.193

Celsus libro 38 digestorum

Omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissententiarum

50.17.194

Modestinus libro sexto differentiarum

Qui per successionem quamvis longissimam defuncto heredes constiterunt, non minus heredes intelleguntur, quam qui principaliter heredes existunt.

50.17.195

Modestinus libro septimo differentiarum

Expressa nocent, non expressa non nocent.

50.17.196

Modestinus libro octavo regularum

Privilegia quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non transeunt.

50.17.197

Modestinus libro singulari de ritu nuptiarum

Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.

50.17.198

Iavolenus libro 13 ex Cassio

Neque in interdicto neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, sive solvendo est sive non est.

50.17.199

Iavolenus libro sexto epistularum

Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.

50.17.200

Iavolenus libro septimo epistularum

Quotiens nihil sine captione investigari potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis.

50.17.201

Iavolenus libro decimo epistularum

Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, ita statum eventus capiunt, si initium quoque sine vitio ceperint.

50.17.202

Iavolenus libro 11 epistularum

Omnis definitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti posset.

50.17.203

Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium

Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.

50.17.204

Pomponius libro 28 ad Quintum Mucium

Minus est actionem habere quam rem.

50.17.205

Pomponius libro 39 ad Quintum Mucium

Plerumque fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condicionis, ut abire possententiarum et ideo quod fisco obligamus, et vindicare interdum et alienare et servitutem in praedio imponere possumus.

50.17.206

Pomponius libro nono ex variis lectionibus

Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.

50.17.207

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Res iudicata pro veritate accipitur.

50.17.208

Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Non potest videri desisse habere, qui numquam habuit.

50.17.209

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam

Servitutem mortalitati fere comparamus.

50.17.210

Licinius libro secundo regularum

Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto convalescere non potest.

50.17.211

Paulus libro 69 ad edictum

Servus rei publicae causa abesse non potest.