DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
liber quadragesimus
 

 
Based upon the Latin text of Mommsen's edition ).
 

 

40.1.0. De manumissionibus.


 
40.1.1

Ulpianus libro sexto ad Sabinum

Placuit eum, qui calendis ianuariis natus est, post sextam noctis pridie kalendas, quasi annum vicensimum compleverit, posse manumittere: non enim maiori viginti annis permitti manumittere, sed minorem manumittere vetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit anni vicensimi.

40.1.2

Ulpianus libro 17 ad Sabinum

Si heres deliberante legatario servum legatum manumiserit, mox legatarius repudiaverit, manumissum liberum fore placet.

40.1.3

Paulus libro 39 ad edictum

Servus pignori datus, etiamsi debitor locuples est, manumitti non potest.

40.1.4

Ulpianus libro sexto disputationum

pr. Is qui suis nummis emitur epistula divorum fratrum ad urbium maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur.

1. Et primo quidem nummis suis non proprie videtur emptus dici, cum suos nummos servus habere non possit: verum coniventibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. Proinde sive ex peculio, quod ad venditorem pertinet, sive ex adventicio lucro, sive etiam amici beneficio vel liberalitate vel prorogante eo vel repromittente vel se delegante vel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen accommodaverit, nihil de suo impendit.

2. Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et servum agatur.

3. Sive igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, sive hoc acto nummos servus non dedit, cessabit libertas.

4. Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio esset actum, emptor festinavit et pretium numeravit, an postea ei satisfacto servus constitutione uti possit: et puto posse.

5. Proinde et si ei nummos prorogavit emptor, cum ei pariaverit, poterit ad libertatem pervenire.

6. Sive autem exprimetur in contractu (velut in emptione) hoc "ut manumittatur" sive non exprimatur, verius est libertatem competere.

7. Ergo et si forte quis sic comparaverit suis nummis, ne eum manumittat, benigna est opinio dicentium hunc ad libertatem pervenire, cum et nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit.

8. Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco vel civitate vel a privato, cuiusque sit sexus is qui emit. Sed et si minor sit viginti annis qui vendidit, interveniet constitutio. Nec comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum. Idem et si servus est.

9. In illis sane servis non intervenit constitutio, qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus vel hac lege venierit (vel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur.

10. Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numeravit, ex operis tamen ipsius accesserit aliquid, ut repleri pretium possit, vel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere.

11. Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem servi haberet, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, usum fructum redemit.

12. Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea condicione est, ut ad constitutionem pertineret.

13. Sed et si duo servum redemerint, alter propriis nummis, alter nummis servi, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus.

14. Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucrativa accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere.

40.1.5

Marcianus libro secundo institutionum

pr. Si quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in provinciis vero apud praesides ex sacris constitutionibus divorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is servus, qui hoc intenderit nec impleverit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus.

1. Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter inter servum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis.

40.1.6

Alfenus libro quatro digestorum 

Servus pecuniam ob libertatem pactus erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legaverat. Consulebat, quam pecuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. Respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset, in suae pecuniae rationem habuisset, statim desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum manumitteret, accetum servo rettulisset, videri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso reddere.

40.1.7

Alfenus libro septimo digestorum

Duo filii familias peculiares servos separatim uterque habebant: ex his alter servulum suum peculiarem vivo patre manumisit: pater utrique testamento peculium praelegaverat. Quaerebatur, servus iste utrum amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset. Respondit, si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse videretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non videri eam mentem eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque servum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum servum fuisse.

40.1.8

Marcianus libro 13 institutionum

pr. Qui poenae servi efficiuntur, indubitate manumittere non possunt, quia et ipsi servi sunt.

1. Sed nec rei capitalium criminum manumittere servos suos possunt, ut et senatus censuit.

2. Divus quoque Pius Calpurnio rescripsit libertates ab eo, qui iam lege Cornelia damnatus esset vel, cum futurum prospiceret ut damnaretur, servis datas non competere.

3. Sed ne quidem illos ad iustam libertatem pervenire divus Hadrianus rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtraherentur.

40.1.9

Paulus libro singulari regularum

Servus hac lege venditus, ne manumittatur, vel testamento prohibitus manumitti, vel a praefecto vel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest.

40.1.10

Paulus imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo

Aelianus debitor fiscalis euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia quaereret, etiam euemeriae status quaestionem faciebat. Placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur, ex constitutione divi Marci ad libertatem perveniret.

40.1.11

Paulus libro 64 ad edictum

Servum, qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit.

40.1.12

Paulus libro 50 ad edictum

Lege Fabia prohibetur servus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. In hoc tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur.

40.1.13

Pomponius libro primo ex Plautio

Servus furiosi ab adgnato curatore manumitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. Si autem ex fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum servum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octavenus ait.

40.1.14pr.

Paulus libro 16 ad Plautium

Apud eum, cui par imperium est, manumittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest.

1. Imperator cum servum manumittit, non vindictam imponit, sed cum voluit, fit liber is qui manumittitur ex lege Augusti.

40.1.15

Marcellus libro 23 digestorum

Mortis causa servum manumitti posse non est dubitandum. Quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si convaluerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si vindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris vitae confertur libertas, durante scilicet propter mortis causae tacitam condicionem) voluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit voluntate.

40.1.16

Modestinus libro primo regularum

Si consentiente patre filius minor annis viginti servum eius manumiserit, patris faciet libertum et vacat causae probatio ob patris consensum.

40.1.17

Modestinus libro sexto regularum

Servi, quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii servos manumittere poterit.

40.1.18

Gaius libro 12 ad legem Iuliam et Papiam

Eum qui venierit venditor et promissor quem promiserit manumittere possunt.

40.1.19

Papinianus libro 30 quaestionum

Si quis ab alio nummos acceperit, ut servum suum manumittat, etiam ab invito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius numerata sit, maxime si frater vel pater naturalis pecuniam dedit: videbitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est.

40.1.20

Papinianus libro decimo responsorum

pr. Causam minor viginti annis, qui servum donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post divi Marci litteras ad Aufidium Victorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem servus perveniet.

1. Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit.

2. Puellam ea lege vendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur: quod si non manumisisset, convenit, uti manum iniceret aut decem aureos emptor daret. Non servata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa intervenit: itaque nec pecunia petetur, cum emolumentum legis voluntatem venditoris secutum sit.

3. Tempore alienationis convenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum manumitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. Condicionem libertati mercedes non facere, sed obsequio temporariae servitutis modum praestitutum esse respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statulibero.

40.1.21

Papinianus libro 13 responsorum

Servum dotalem vir qui solvendo est constante matrimonio manumittere potest: si autem solvendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas servi impedietur, ut constante matrimonio deberi dos intellegatur.

40.1.22

Papinianus libro secundo definitionum

Nepos ex filio voluntate avi ut filius voluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris vel avi libertus est.

40.1.23

Paulus libro 15 responsorum

Gaius Seius Pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum Seius servus pronuntiatus est: quaero, an ex lege venditionis finito anno Ppamphila libertatem consecuta sit. Paulus respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione venisse proponeretur.

40.1.24

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. Lege iunia petronia, si dissonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum.

1. Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum est.

40.1.25

Gaius libro primo de manumissionibus

Iuris ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas.

40.1.26

Iavolenus libro quatro ex posterioribus Labeonis

Servum furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse labeo.

  

40.2.0. De manumissis vindicta.


 
40.2.1

Pomponius libro primo ad Sabinum

Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat.

40.2.2

Ulpianus libro 18 ad Sabinum

Si minor sit annis viginti fructuarius, an consentire libertati possit? Et puto consentiendo posse ad libertatem perducere.

40.2.3

Ulpianus libro quatro disputationum

Si heres servum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. Iidemque est et si duobus pure servus legetur et post alterius manumissionem alter repudiaverit: nam et hic retro libertas competit.

40.2.4

Iulianus libro 42  digestorum

pr. Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini voluntas. Sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit. Nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.

1. Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et ideo liber erit. Et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. Plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu verum est Stichum voluntate domini manumissum esse. Idemque iuris est et si dominus et servus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.

2. Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio recte manumittit. Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.

40.2.5

Iulianus libro 42  digestorum

An apud se manumittere possit is qui consilium praebeat, saepe quaesitum est. Ego, qui meminissem Iavolenum praeceptorem meum et in Africa et in Syria servos suos manumisisse, cum consilium praeberet, exemplum eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex servis meis vindicta liberavi et quibusdam praetoribus consulentibus me idem suasi.

40.2.6

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

Servus communis quin a minoribus viginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamvis unus ex sociis causam adprobaverit, dubium non est.

40.2.7

Gaius libro primo rerum cottidianarum sive aureorum 

Non est omnino necesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, cum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusve caesaris.

40.2.8

Ulpianus libro quinto ad edictum

Ego cum in villa cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset.

40.2.9

Marcianus libro 13 institutionum

pr. Iusta causa manumissionis est, si periculo vitae infamiaeve dominum servus liberaverit.

1. Sciendum est, qualiscumque causa probata sit et recepta, libertatem tribuere oportere: nam divus Pius rescripsit causas probatas revocari non oportere, dum ne alienum servum possit quis manumittere: nam causae probationi contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda est.

40.2.10

Marcianus libro tertio regularum

Surdi vel muti patris filius iussu eius manumittere potest: furiosi vero filius non potest manumittere.

40.2.11

Ulpianus libro sexto de officio proconsulis

Si minor annis viginti manumittit, huiusmodi solent causae manumissionis recipi: si filius filiave frater sororve naturalis sit.

40.2.12

Ulpianus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam

Vel si sanguine eum contingit (habetur enim ratio cognationis):

40.2.13

Ulpianus libro de officio proconsulis

Si collactaneus, si educator, si paedagogus ipsius, si nutrix, vel filius filiave cuius eorum, vel alumnus, vel capsarius (id est qui portat libros), vel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo non minor annis decem et octo sit, praeterea et illud exigitur, ut non utique unum servum habeat, qui manumittit. Item si matrimonii causa virgo vel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, ut intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit.

40.2.14

Marcianus libro quatro regularum

pr. Alumnos magis mulieribus conveniens est manumittere: sed et in viris receptum est satisque est permitti eum manumitti, in quo nutriendo propensiorem animum fecerint.

1. Sunt qui putant etiam feminas posse matrimonii causa manumittere, sed ita, si forte conservus suus in hoc ei legatus est. Et si spado velit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato.

40.2.15

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

pr. Etiam condicionis implendae causa minori viginti annis manumittere permittendum est, veluti si quis ita heres institutus sit, si servum ad libertatem perduxerit.

1. Ex praeterito tempore plures causae esse possunt, veluti quod dominum in proelio adiuvaverit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum sanaverit, quod insidias detexerit. Et longum est, si exequi voluerimus, quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto praestare: quas aestimare debebit is, apud quem de ea re agatur.

2. Plures vindicta pariter manumitti possunt et sufficit praesentia servorum, ut vel plures manumitti possint.

3. Absens quoque causam probare per procuratorem poterit.

4. Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet.

5. Hi qui in Italia vel alia provincia domicilium habent, apud alterius provinciae praesidem consilio adhibito manumittere possunt.

40.2.16

Ulpianus libro secundo ad legem Aeliam Sentiam

pr. Illud in causis probandis meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria, sed ex affectu descendentes causas probent: neque enim deliciis, sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem aeliam sentiam credendum.

1. Si quis minori viginti annis hac lege servum dederit aut pretio accepto vel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille causam manumissionis istius probare, hoc ipsum allegans legem datam, et perducere ad libertatem: ergo hic debet ostendere hoc inter ipsos actum, ut proinde vel ex lege donationis vel ex affectione eius qui dedit res aestimetur.

40.2.17

Paulus libro 50 ad edictum

Apud proconsulem, postquam urbem egressus est, vindicta manumittere possumus: sed et apud legatum eius manumittere possumus.

40.2.18

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Apud filium familias magistratum manumitti potest, etiamsi ipse filius familias manumittere non potest.

1. Apud collegam suum praetor manumittere non potest.

2. Filius quoque voluntate patris apud patrem manumittere poterit.

40.2.19

Celsus libro 29 digestorum

Si minor annis apud consilium matrimonii causa praegnatem manumiserit eaque interim pepererit, in pendenti erit, servus an liber sit, quem ea peperit.

40.2.20

Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr. Si rogatus sit minor viginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium servum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quae ad eum pervenit ex iudicio eius qui rogavit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere.

1. Sed et si hac lege ei servus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio divi Marci superveniens cunctationem consulis dirimat.

2. Matrimonii causa manumittere si quis velit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.

3. Mulieri quoque volenti suum filium naturalem vel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit.

4. Consul apud se potest manumittere, etiamsi evenerit, ut minor annis viginti sit.

40.2.21

Modestinus libro primo pandectarum

Apud praefectum Aegypti possum servum manumittere ex constitutione divi Augusti.

40.2.22

Paulus libro 12 quaestionum

Pater ex provincia ad filium sciens Romae agentem epistulam fecit, quae permisit ei, quem vellet ex servis, quos in ministerio secum hic habebat, vindicta liberare: post quam filius Stichum manumisit apud praetorem: quaero, an fecerit liberum. Respondi: quare non hoc concessum credamus patri, ut permittere possit filio ex his, quos in ministerio haberet, manumittere? Solam enim electionem filio concessit, ceterum ipse manumittit.

40.2.23

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

Manumissio per lictores hodie domino tacente expediri solet, et verba sollemnia licet non dicantur, ut dicta accipiuntur.

40.2.24

Paulus libro secundo ad Neratium

Pupillus qui infans non est apud consilium recte manumittit. Paulus: scilicet tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non sequatur.

40.2.25

Gaius libro primo de manumissionibus

Si tutoris habendi causa pupillus manumittat, probationi esse causam fufidius ait. Nerva filius contra sentit, quod verius est: namque perabsurdum est in eligendo tutore firmum videri esse iudicium pupilli, cuius in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur.

 

40.3.0. De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.


 
40.3.1

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

Divus Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi ius est, manumittendi potestatem dedit:

40.3.2

Ulpianus libro 14 ad Sabinum

Quare hi quoque legitimam hereditatem liberti vindicabunt.

40.3.3

Papinianus libro 14 responsorum

Servus civitatis iure manumissus non ademptum peculium retinet ideoque debitor ei solvendo liberatur.

 

40.4.0. De manumissis testamento.


 
40.4.1

Ulpianus libro quatro ad Sabinum

Cum saepius datur servo libertas, placet eam favore valere, ex qua pervenit ad libertatem.

40.4.2

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

Si quis ita heredem instituerit "Titius heres esto. si Titius heres non erit, Stichus heres esto. Stichus liber esto", non esse Stichum liberum Aristo ait Titio herede existente. Mihi videtur posse dici liberum fore, quasi non utique alio gradu acceperit libertatem, sed dupliciter: quo iure utimur.

40.4.3

Pomponius libro primo ad Sabinum

Nec militi minori annis viginti permittitur posse testamento suo servum manumittere.

40.4.4

Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr. Si quis ita scripserit "Stichus liber esto eique heres meus decem dato", nulla dubitatio est, quin debeantur etiam, si eum pater familias vivus manumiserit.

1. Sed et si sic: "Stichus liber esto" sive statim sive post tempus "eique, cum liber erit, heres meus decem dato", idem dicendum est.

2. Illud constabit, si libertate data sic fuerit legatum "eique, si eum vindicta liberavero, heres meus decem dato", licet ex nimia suptilitate separatum est a testamento, attamen humanitatis intuitu valebit legatum, si vivus eum manumiserit.

40.4.5

Pomponius libro tertio ad Sabinum

In libertatibus levissima scriptura spectanda est, ut, si plures sint, quae manumisso facilior sit, ea levissima intellegatur: sed in fideicommissariis libertatibus novissima scriptura spectatur.

40.4.6

Ulpianus libro 18 ad Sabinum

Si fructuarium dominus proprietatis heredem scripserit et servo sub condicione sit libertas data: quoniam interim fit heredis, confusione facta usus fructus, si extiterit condicio, perveniet ad libertatem.

40.4.7

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

Neratius scribit eius, cui libertas sic data est "si mihi nullus filius erit cum moriar, Stichus liber esto", impediri libertatem postumo nato. Sed dum speratur nasci, utrum in servitute remanere dicimus an vero ex postfacto respondemus retro liberum fuisse nullo filio nato? Quod magis arbitror probandum.

40.4.8

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si ita sit scriptum: "Stichus, si rationes diligenter tractasse videbitur, liber esto", diligentiam desiderandam, quae domino, non quae servo erit utilis, coniuncta fidei bonae et in reliquis quoque reddendis.

40.4.9

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Si quis ita legatus sit, ut manumittatur, si manumissus non fuerit, liber esse iussus est eique legetur: et libertatem competere et legatum deberi saepe responsum est.

1. Quod constitutum est vetitum in testamento ad libertatem perduci non posse manumitti, hoc ad eos pertinere puto, qui testatoris fuerunt vel heredis: servo enim alieno id irrogari non poterit.

40.4.10

Paulus libro quatro ad Sabinum

pr. Si peculium praelegatum est et vicarius liber esse iussus sit, liberum eum esse constat. Multum enim interest inter genus et speciem: speciem enim eximi de genere placet: quod est in peculio legato et vicario manumisso.

1. Si servus legatus liber esse iussus est, liber est. Sed si prius liber esse iussus, postea legatus sit, si quidem evidens voluntas sit testatoris, quod ademit libertatem, cum placeat hodie etiam libertatem adimi posse, legato eum cedere puto: quod si in obscuro sit, tunc favorabilius respondetur liberum fore.

40.4.11

Pomponius libro septimo ad Sabinum

pr. Si legato servo fideicommissa libertas relicta est, vel heres vel legatarius eum cogitur manumittere.

1. "Si Stichus et Pamphilus decem dederint, liberi sunto": potest alter quinque dando liber esse, quamvis alter non dederit.

2. Cum testamento servus liber esse iussus est, vel uno ex pluribus heredibus institutis adeunte hereditatem statim liber est.

40.4.12

Ulpianus libro 50 ad edictum

pr. Si quis libertatem sub iurisiurandi condicione reliquerit, edicto praetoris locus non erit, ut iurisiurandi condicio remittatur, et merito: nam si quis remiserit condicionem libertatis, ipsam libertatem impedit, dum competere aliter non potest, quam si paritum fuerit condicioni.

1. Proinde et si legatum quis cum libertate acceperit, non aliter legatum habebit, nisi condicioni iurisiurandi paruerit.

2. Sed si pure libertatem acceperit, legatum sub iurisiurandi condicione, putat Iulianus libro trigensimo primo digestorum remitti ei condicionem iurisiurandi.

3. Idem puto dicendum et si libertati quoque iniecta condicio sit, sed testator eum vivus manumiserit: nam et hic condicio legati remittetur.

40.4.13

Ulpianus libro quinto disputationum

pr. Si ita fuerit servis duobus libertas data, si insulam aedificaverint vel si statuam posuerint, dividi haec condicio non poterit. Solummodo illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum voluntati videatur ideoque ad libertatem perveniat: quod magis est, nisi aliud expressit testator. Faciendo tamen sibi condicionem implevit, alteri non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere condicioni potest, cum semel expleta sit.

1. Idem quaeri potest et si fabris duobus vel pictoribus, si membrum depinxissent vel si fabricassent navem, quid adscriptum sit: nam voluntatis erit quaestio, num alteri alterius facti condicionem iunxerit: quae res efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque, qui facere paratus est, condicio deficiat. Quod si ex his, quae scripsit vel dixit, ostenditur contentus esse testator vel alterum facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio proderit aut sibi tantum, prout voluisse testatorem apparuerit.

2. Haec quaestio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit servis duobus, si rationes reddiderint. Iulianus enim tractat, si alter reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur: et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si vero simul, non alias videri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua exsolverit. In reliquis accipere debemus, ut et ipsa volumina rationum reddantur.

3. Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos habeat, erit libera: vel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse non possit, filii tamen eius pervenient ad libertatem. Nam haec adiectio "cum filiis" non facit condicionem, nisi mihi proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione erunt haec verba accipienda. Condicionem autem non facere argumento est et edictum praetoris, quo ita cavetur "ventrem cum liberis in possessionem esse iubebo": placet enim, etsi nulli liberi sint, ventrem tamen ex edicto in possessionem mittendum.

40.4.14

Ulpianus libro octavo disputationum

Cum servus pure liber scribitur et heres sub condicione, placet deficiente condicione habere eum libertatem.

40.4.15

Iulianus libro 32 digestorum 

"Stichum Sempronio do lego. Si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, idem Stichus liber esto". Quaesitum est, quid iuris sit. Respondit hoc modo libertate data "si Sempronius non manumiserit, Stichus liber esto" Sempronium, nisi manumiserit, nihil iuris in Stichum habiturum, sed liberum eum futurum.

40.4.16

Iulianus libro 36  digestorum

Si ita scriptum fuerit: "Cum Titius annorum triginta erit, Stichus liber esto eique heres meus fundum dato" et Titius, antequam ad annum trigensimum perveniret, decesserit, Sticho libertas competet, sed legatum non debebitur. Nam favore libertatis receptum est, ut mortuo Titio tempus superesse videretur, quo impleto libertas contingeret: circa legatum defecisse condicio visa est.

40.4.17

Iulianus libro 42 digestorum

pr. Libertas, quae in ultimum vitae tempus confertur, veluti "Stichus cum morietur, liber esto", nullius momenti existimanda est. Haec autem scriptura "Stichus si Capitolium non ascenderit, liber esto" ita accipienda est "si cum primum potuerit, Capitolium non ascenderit": isto enim modo perveniet Stichus ad libertatem, si facultate data ascendendi Capitolium abstinuerit.

1. Hac scriptura testamenti "Pamphilus liber esto, ita ut filiis meis rationem reddat" an sub condicione libertas data videretur, quaesitum est. Respondi pure quidem datam libertatem et illam adiectionem "ita ut rationes reddat" condicionem libertati non inicere: tamen quia manifesta voluntas testantis exprimeretur, cogendum eum ad rationes reddendas.

2. Post annos indistincte liber esse iussus post biennium liber erit: idque et favor libertatis exigit, et verba patiuntur: nisi si aliud sensisse patrem familias manifestissimis rationibus is, a quo libertas relicta est, probaverit.

40.4.18

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr. Qui duos heredes instituebat, post alterius mortem servum liberum esse iusserat: is ex cuius morte libertas pendebat, vivo testatore decesserat. Sabinus respondit liberum futurum.

1. Haec condicio "cum moriar, liber esto" vitae tempus complectitur et idcirco inutilis esse videtur. Sed melius est verba benignius interpretari, ut post mortem suam videatur testator ei libertatem reliquisse.

2. Sed multo magis haec "ad annum liber esto" vel ita accipi potest "post annum, quam moriar, liber esto" et, licet hoc modo accipiatur "post annum, quam hoc testamentum factum erit, liber esto", si evenerit, ut intra annum testator decedat, inutilis non erit.

40.4.19

Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem

Quidam heredem suum rogaverat, ut servum manumitteret: deinde, si heres eum non manumiserit, liberum eum esse iusserat eique legaverat: heres eum manumisit. Plerique existimant hunc ex testamento libertatem consequi: secundum hoc legatum quoque ei debetur.

40.4.20

Africanus libro primo quaestionum

Servos legavit et cavit ita: "Rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes". Praetoris hae partes sunt, ut cogat libertatem praestari, nisi si quid tale hi servi admiserint, ut indigni sint, quo libertatem consequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent. Arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque velit manumittere, ita ut, si vivus non manumisisset, heres eius statim libertatem praestare cogatur.

40.4.21

Africanus libro quatro quaestionum

"Stichus, immo Pamphilus liber esto". Pamphilum liberum futurum respondit: quodammodo enim emendasse errorem suum testatorem. Idemque iuris fore etiam, si ita scriptum fuerit: "Stichus liber esto, immo Pamphilus liber esto".

40.4.22

Africanus libro nono quaestionum

Qui filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is servus parte argenti subtracta cum tutore divisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit. Consultus, an Stichus liber esset, respondit non esse liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det vel per tutorem stet, quo minus condicioni pareatur, pervenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statuliberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus rerum pupillarium servatur. Itaque et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere, quam si servus fraude careat. Eademque et de curatore dicenda. Item quaesitum est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam vasa sine culpa eius perierint atque ita reliqua vasa heredi bona fide adsignaverit, perveniat ad libertatem. Respondit perventurum: nam sufficere, si ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem videri.

40.4.23

Marcianus libro primo institutionum

pr. Testamento manumissus ita demum fit liber, si testamentum valeat et ex eo adita sit hereditas, vel si quis omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem.

1. Testamento data libertas competit pure quidem data statim, quam adita fuerit hereditas vel ab uno ex heredibus: si in diem autem libertas data est vel sub condicione, tunc competit libertas, cum dies venerit vel condicio extiterit.

40.4.24

Gaius libro primo rerum cottidianarum sive aureorum

Nominatim videntur liberi esse iussi, qui vel ex artificio vel officio vel quolibet alio modo evidenter denotati essent, veluti "dispensator meus" "cellarius meus" "cocus meus" "Pamphili servi mei filius".

40.4.25

Ulpianus libro quatro regularum

Testamento liber esse iussus tum fit liber, cum adita fuerit hereditas qualibet ex parte, si modo ab eo gradu, quo liber esse iussus est, adita fuerit et pure quis manumissus sit.

40.4.26

Marcianus libro primo regularum

Divus Pius et divi fratres favorabiliter rescripserunt, cum servo cum libertate substituto legatum erat, si heres non esset, non adscripta libertate, perinde haberi, atque si adscripta esset et libertas.

40.4.27

Paulus libro primo ad legem Aeliam Sentiam

Qui potuerint apud consilium manumittendo ad libertatem perducere, possunt etiam necessarium heredem facere, ut haec ipsa necessitas probabilem faciat manumissionem.

40.4.28

Paulus libro singulari de iure codicillorum

"Stichus, si codicillis eum non vetuero liberum esse, liber esto": sic est atque si diceret: "Stichus, si in Capitolium non ascendero, liber esto": nam et heres sic institui potest.

40.4.29

Scaevola libro 23 digestorum 

Uxorem praegnatem repudiaverat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit: hic sublatus ab alio educatus est nomine patris vocitatus usque: ad vitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an vivorum numero esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et a matre et ab avia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato quasi legitimus possidet. Quaesitum est, hi qui testamento libertatem acceperunt utrum liberi an servi sint. Respondit filium quidem nihil praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignoravit, et ideo, cum in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non valere. Servi autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt, semel datam libertatem infirmari contrarium studium favore libertatis est.

40.4.30

Ulpianus libro 19 ad edictum

Si servi qui apud hostes sunt liberi esse iussi sunt, ad libertatem perveniunt, quamvis neque testamenti neque mortis tempore testantis, sed hostium fuerunt.

40.4.31

Paulus libro 26 ad edictum

Cum ex pluribus eodem nomine servis unus liber iussus non appareat qui sit, nullus liber est.

40.4.32

Ulpianus libro 65 ad edictum

Sciendum est necessario herede existente, quamvis se abstineat, tamen libertates competere, si modo non in fraudem legis Aeliae Sentiae datae fuerint.

40.4.33

Paulus libro 12 quaestionum

Libertas ad tempus dari non potest,

40.4.34

Paulus libro 74 ad edictum

Ideoque si ita scriptum sit "Stichus usque ad annos decem liber esto", temporis adiectio supervacua est.

40.4.35

Paulus libro 50 ad edictum

Servius existimabat iis posse servis dari testamento directam libertatem, qui utroque tempore, et quo testamentum fit et quo moritur, testatoris fuerunt: quae sententia vera est.

40.4.36

Paulus libro septimo ad Plautium

Servum testamento ita manumisi: "Si iuraverit se Cornelio filio meo decem operarum daturum, liber esto": quaeritur, quid iuris sit. Et sciendum est iurando servum condicionem implere, sed non teneri operarum nomine, quia nisi post manumissionem iuret, non obligatur.

40.4.37

Paulus libro nono ad Plautium

Nominatim codicillis manumissus videtur servus, cuius nomen testamento continetur.

40.4.38

Paulus libro 12 ad Plautium

Libertas testamento servo ita dari potest: "Cum per leges licebit, liber esto".

40.4.39

Paulus libro 16 ad Plautium

"Stichus servus meus, si eum heres alienaverit, liber esto": inutiliter libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus futurus sit. Nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi venierit, ex testamento libertatem consequitur: quippe utiliter libertas data facto heredis non peremitur. Aut quid in legato eo modo dato dicemus? Diversum enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum ad hanc causam, nihil distat. Igitur nec sic recte dabitur libertas "Si heredis mei esse desierit, liber esto", quia nullum casum utilem habet.

40.4.40

Pomponius libro quinto ex Plautio

pr. Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et liber esse iubeatur, heredem libertatem praestare debere: non enim cogetur, inquit, ex causa fideicommissi aestimationem sufferre, cum debitam libertatem reddiderit.

1. Sed et cum sub condicione servo libertas per fideicommissum detur et ipse praesenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam ut caveatur existente condicione libertati eum restitutum iri: nam in omnibus fere causis fideicommissas libertates pro directo datis habendas. Sed Ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommissam libertatem testator dedisset, ea vera esse: si vero onerari heredem a testatore legatarius ostenderit, aestimationem nihilo minus legatario praestandam.

40.4.41

Pomponius libro septimo ex Plautio

pr. Si ita fuerit libertas relicta: "Stichus servus meus anno duodecimo, postquam ego mortuus ero, liber esto", verisimile est principio duodecimi anni eum liberum esse, nam hoc mortuum sensisse. Et inter hos sermones "duodecimo anno" et "post duodecim annos" multum interest et ita loqui solemus. Duodecimus annus est, cum quantulumlibet ex duodecimo anno venisset aut praeterisset, et qui duodecimo anno liber esse iubetur, omnibus anni diebus liber esse iussus est.

1. Sed si ita sit scriptum in testamento: "Stichus servus meus heredi meo mille nummos anno biennio triennio, postquam ego mortuus ero, si solverit satisve fecerit, liber esto", non potest is servus nisi triennio praeterito liber esse, nisi praesentem eam pecuniam solvat aut satisfaciat: compensanda etenim est heredi libertatis celeritas praematurae pecuniarum solutioni.

2. Labeo scribit, si sic libertas relicta sit: "Stichus intra annum, postquam mortuus ero, liber esto", statim eum liberum esse: nam et si ita sit: "si intra annum decimum heredi meo dederit, liber esto", statim solvendo eo liberum esse sine mora futurum.

40.4.42

Marcellus libro 16 digestorum

Si quis ita scripserit "illum illius libertum esse volo", et servus libertatem petere potest et ille, ut habeat libertum.

40.4.43

Modestinus libro singulari de manumissionibus

Libertates directae et testamento et codicillis testamento confirmatis recte dantur, fideicommissae et ab intestato et codicillis non confirmatis relinqui possunt.

40.4.44

Modestinus libro decimo responsorum

Maevia decedens servis suis nomine Sacco et Eutychiae et Irenae sub condicione libertatem reliquit his verbis: "Saccus servus meus et Eutychia et Irene ancillae meae omnes sub hac condicione liberi sunto, ut monumento meo alternis mensibus lucernam accendant et sollemnia mortis peragant": quaero, cum adsiduo monumento Maeviae Saccus et Eutychia et Irene non adsint, an liberi esse possunt. Modestinus respondit neque contextum verborum totius scripturae neque mentem testatricis eam esse, ut libertas sub condicione suspensa sit, cum liberos eos monumento adesse voluit: officio tamen iudicis eos esse compellendos testatricis iussioni parere.

40.4.45

Modestinus libro pandectarum

Quod volgo dicitur sub pluribus condicionibus data libertate levissimam condicionem spectandam esse, ita verum est, si separatim condiciones sint datae: quod si coniunctim datae sunt, nisi omnibus paruerit, liber non erit.

40.4.46

Pomponius libro septimo ex variis lectionibus

Aristo Neratio Appiano rescripsit, testamento liber esse iussus, cum annorum triginta esset, antequam ad eam aetatem perveniret si in metallum damnatus sit ac postea revocetur, sine dubitatione cum libertate legatum ad eum pertinere neque metallorum poena ius eius mutari: nec aliud, si heres esset sub condicione institutus: futurum enim eum etiam necessarium.

40.4.47

Papinianus libro sexto quaestionum

pr. Cum ex falsis codicillis per errorem libertas, licet non debita, praestita tamen ab herede fuisset, viginti solidos a singulis hominibus inferendos esse heredi princeps constituit.

1. Sed et si condicionis implendae gratia servum institutus manumiserit ac postea filius de inofficioso agendo tenuerit vel testamentum falsum fuerit pronuntiatum, consequens erit idem in hac specie fieri, quod in falsis codicillis constitutum est.

40.4.48

Papinianus libro decimo quaestionum

Si socius testamento libertatem ita dederit: "Pamphilus, si eum socius manumiserit, liber esto", servius respondit socio manumittente communem fieri libertum familiae atque manumissoris: neque enim novum aut incognitum est vario iure communi mancipio libertatem optingere.

40.4.49

Papinianus libro sexto responsorum

Testamento militis ita manumissam "Samiam in libertate esse iussi" directam libertatem iure militiae cepisse placuit.

40.4.50

Papinianus libro nono responsorum

pr. Quod divo Marco pro libertatibus conservandis placuit, locum habet irrito testamento facto, si bona venitura sint: alioquin vacantibus fisco vindicatis non habere constitutionem locum aperte cavetur.

1. Servos autem testamento manumissos, ut bona suscipiant, iure cautionem idoneam offerre, non minus quam ceteros defuncti libertos aut extrarios declaravit: quod beneficium, minoribus annis heredibus scriptis auxilium bonis praestitutum more solito desiderantibus, non aufertur.

40.4.51

Papinianus libro 14 responsorum

pr. Testamento centurio servos suos venire prohibuit ac petit, prout quisque meruisset, eos manumitti. Libertates utiliter datas respondit, cum, si nemo servorum offenderit, omnes ad libertatem pervenire possunt: quibusdam autem per offensam exclusis residui in libertatem perveniunt.

1. Cum ita testamento adscriptum esset: "Servi, qui sine offensa fuerunt, liberi sunto", condicionem adscriptam videri placuit, cuius interpretationem talem faciendam, ut de his in libertate danda cogitasse non videatur, quos poena coercuit aut ab honore ministrandi vel administrandae rei negotio removit.

40.4.52

Paulus libro 12 quaestionum

Imperatores Missenio Frontoni: "Testamento militis his verbis adscripta libertate:" "Stephanum servum meum liberum esse volo""vel" "iubeo""adita hereditate libertas competit: et ideo ea, quae postea adiecta sunt:" "sic tamen, ut cum herede meo sit quo usque invenis sit: quod si noluerit aut contempserit, iure servitutis teneatur""ad revocandam libertatem, quae competit, non sunt efficacia". Idem et in paganorum testamentis observatur.

40.4.53

Paulus libro 15 responsorum

Lucius Titius servo libertatem dedit, si rationem actus sui ex fide dedisset gaio seio filio suo: cum annos pubertatis egressus fuisset Gaius Seius, a curatoribus eiusdem conventus servus etiam apud iudicem omnibus satisfecit: exacta condicione a curatoribus pronuntiatum est liberum eum esse: nunc Gaius Seius filius testatoris negat curatoribus suis recte pecuniam illatam: quaero, an iure soluta sit quantitas. Paulus respondit curatoribus quidem adulescentis reliquam rationem, ut condicio testamento adscripta impleatur, non iure exsolutam videri: sed si praesente adulescente pecunia illata est vel in rationibus eius relata, impletam condicionem videri, ac si ipsi soluta fuisset.

40.4.54

Scaevola libro quatro responsorum

pr. Qui habebat servum Cratistum, testamento ita cavit:  servus meus Cratinus liber esto": quaero, an servus Cratistus ad libertatem pervenire possit, cum testator servum Cratinum non habebat, sed hunc solum Cratistum. Respondit nihil obesse, quod in syllaba errasset.

1. Scripti testamento heredes ante aditam hereditatem pacti sunt cum creditoribus, ut parte dimidia contenti essent, et ita decreto a praetore interposito hereditatem adierunt: quaero, an libertates in eo testamento datae competierunt. Respondit, si testator fraudandi consilium non habuisset, competere libertates.

40.4.55

Maecianus libro secundo fideicommissorum

pr. Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, quamvis ne per heredem quidem stet, tamen ad libertatem perveniat. Quod credo responderi oportere et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data fuerit.

1. Non absurde et de heredis servis idem dicetur.

2. De his autem, quos redimendos habebit, non iuste dubitamus, siquidem eo casu iniquum erit heredem perinde compelli debere redimere eos, atque si condicio impleta esset, quod forte dominus prohiberet condicioni parere, ut et pretium perciperet et in condicionem non rogaret.

40.4.56

Paulus libro primo fideicommissorum

Si quis servo testamento dederit libertatem et directo et per fideicommissum, in potestate servi est, utrum velit ex directo an ex fideicommisso ad libertatem pervenire: et ita Marcus imperator rescripsit.

40.4.57

Gaius libro tertio de manumissionibus

Si locuples egenti heres exstiterit, videamus, an ea res testamento datis libertatibus proficiat, ut creditores fraudari non videantur. Et sane sunt quidam, qui, cum heres locuples existeret, tale esse crediderunt, quale, si ipse testator adauctis postea facultatibus decessisset. Sed mihi traditum est hoc iure nos uti, ut ad rem non pertineat, locuples an egens heres extiterat, sed quarum facultatium testator decesserit. Quam sententiam Iulianus adeo sequitur, ut existimet ne eum quidem libertatem consecuturum, quem is, qui solvendo non esset, ita liberum esse iussisset: "Cum aes alienum solutum erit, Stichus liber esto". Sed non hoc est consequens Sabini et Cassii sententiae, quam et ipse sequi videtur, qui existimant consilium quemque manumittentis spectare debere: nam qui sub ea condicione servum suum liberum esse iubet, adeo sine fraudis consilio liberum esse iubet, ut apertissime curare videatur, ne creditores sui fraudarentur.

40.4.58

Maecianus libro tertio fideicommissorum

Verum est eum, qui liber esse iussus esset, alienatum a testatore, si ante aditam eius hereditatem rursus hereditarius fieret, mox adiretur hereditas, ad libertatem pervenire.

40.4.59

Scaevola libro 23 digestorum

pr. Titia servis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: "Et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse volo". Quaesitum est, an Eutychia, quae testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inveniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem consequi posset. Respondit nihil impediri libertatem pedisequae, quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.

1. Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acceperat et ex hereditate multa per fraudem amovisse dicitur: quaesitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate amovisse probari poterit, heredibus restitueret. Respondit secundum ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse. Claudius: videtur absolvisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis.

2. Lucius Titius testamento suo ita cavit: "Onesiphore, nisi diligenter rationem excusseris, liber ne esto": quaero, an Onesiphorus ex his verbis libertatem sibi vindicare possit. Respondit verbis, quae proponerentur, libertatem adimi potius quam dari.

40.4.60

Scaevola libro 24 digestorum

Testamento ita cavit: "Eudoni boulomai dovynai nomismata xilia, epei efvasen gennyvynai meta to tyn mytera autou genesvai eleuveran" [id est: Eudoni dari volo aureos mille, quoniam postea natus est quam mater eius libera facta est]: quaero, an, si eudo non probet se post manumissionem matris suae natum, possit his verbis testamenti libertatem consequi. respondit non oportere eiusmodi consultationem praeiudicium parare.

40.4.61

Pomponius libro 11 epistularum

pr. Scio quosdam efficere volentes, ne servi sui umquam ad libertatem perveniant, hactenus scribere solitos: "Stichus cum moreretur, liber esto". Sed et Iulianus ait libertatem, quae in ultimum vitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur. Et ideo etiam si ita sit scriptum: "Stichus si in Capitolium non ascenderit, liber esto", nullius momenti hoc esse, si apparet in ultimum vitae tempus conferri libertatem testatorem voluisse, nec Mucianae cautioni locum esse.

1. Et si ita in testamento scriptum fuerit "Stichus, si Capuam ierit, liber esto", aliter liberum non esse, quam si Capuam ierit.

2. Hoc amplius Octavenus aiebat, si quis in testamento sub qualibet condicione libertate servo data ita scripsisset "ante condicionem nolo eum ab herede liberum fieri", nihil valere hanc adiectionem.

 

40.5.0. De fideicommissariis libertatibus.


 
40.5.1

Ulpianus libro 14 ad edictum

Si quidam ex his, qui fideicommissam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit.

40.5.2

Ulpianus libro 60 ad edictum

Si quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, favor constitutionis divi Marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere servo et bona ei addici, si idonee creditoribus caverit de solido, quod cuique debetur, solvendo:

40.5.3

Ulpianus libro 65 ad edictum

In quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt.

40.5.4

Ulpianus libro 60 ad edictum

pr. Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.

1. Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? Est tamen verius admittendam constitutionem.

2. Quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? Utique non erit dicendum revocari libertates, quae semel competierunt.

3. Illud videamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an vero non: et cum invitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.

4. Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? Videamus, an etiam absentibus competat libertas. Et potest dici exemplo aditae hereditatis competere libertatem etiam absentibus.

5. Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? Eet puto exspectandum: ante ergo non addicentur. Quid deinde, si sub condicione data sit libertas? Et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? Utrum exspectandum, ut condicio existat, an vero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? Quod magis erit probandum. Addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim competunt, ex die, cum dies venerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est vel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.

6. Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, sive heredi dare iussus sit qui libertatem accepit sive non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perveniat ad libertatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio videatur. Certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.

7. Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.

8. Addici ita demum bona voluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur. Ergo cavendum est idonee. Quid est idonee? Satisdato utique aut pignoribus datis. Sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum videbitur.

9. Creditoribus caveri quemadmodum debet, utrum singulis an vero omnium nomine uni ab ipsis creato? Et oportet officio iudicis constitui convenire creditores unumque creare, cui caveatur omnium nomine.

10. Illud videndum: ante caveri debet creditoribus et sic addici bona, an vero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? Et puto sic comprehendendum decreto "si omnia ex constitutione divi Marci facta sint".

11. "De solido" utique sic accipiemus "de sorte et usuris debitis".

12. Hi, qui ad libertatem pervenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita velit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.

13. Qui autem volunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an vero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? Et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque verba quoque constitutionis admittunt.

14. Cum autem servus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt.

15. Si alienos servos rogaverat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an vero cessabit constitutio? Magisque est, ut locus sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem cogitur a praetore.

16. Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? Magisque est, ut idem favor sit: omnibus enim generaliter voluit libertatem praestare, quibus competeret, si hereditas adita fuisset.

17. Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque libertates competant: ergo sive iacent bona fisco spernente sive adgnoverit, constitutio locum habet. Ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum.

18. Item si minor viginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam probare minor viginti annis, si vivus manumitteret.

19. Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore solvendo non est, an competat? Et si quidem fiscus bona non adgnoverit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. Certe si fiscus adgnovit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis verba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona voluit, ut libertates competant. Si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae libertates non competent, si consilium et eventus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si eventu fraudentur creditores.

20. Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conservandae gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? Et magis est, ne possit. Plane si non certioratis praefectis aerario bona fuerunt libertatis conservandae causa addicta, videndum est, an constitutioni locus sit. Et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si vero non fuerunt, addictioni locus est.

21. Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.

22. Item videamus, an conveniri a creditoribus possit hereditariis actionibus an vero non nisi ex cautione quam interposuit? Magisque est, ut non aliter conveniatur quam ex ea cautione quam interposuit.

23. Si duobus pluribusve addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiae herciscundae iudicio experientur.

40.5.5

Paulus libro 57 ad edictum

In fideicommissariis libertatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et servus eius fuit, aut heredis, si servus heredis sit. Immo et si sine successore heres decesserit, conservandam esse libertatem senatus Hadriani temporibus censuit.

40.5.6

Paulus libro 60 ad edictum

Decem legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere: Falcidia intervenit et minoris emi servus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. Idem putant etiam si suum servum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. Videamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. Sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere servum, et se oneri subiecisse, dum accipit vel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, videndum. Sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra praestentur.

40.5.7

Ulpianus libro 63 ad edictum

Si cui legata sint centum ita, ut servum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis venditis partem, non totum persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si caverit se manumissurum (sed hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad servi pretium paratusque [paratuque] sit dominus tanti eum vendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli.

40.5.8

Pomponius libro septimo ex Plautio

Eum cui mille nummi legati fuissent, si rogatus fuisset viginti servum manumittere, non cogi fideicommissam libertatem praestare, si legatum non caperet, constat.

40.5.9

Marcellus libro 15  digestorum

Cum fidei heredis commisit, ne servus alienam servitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. Sed ubi alienatio non est voluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testatoris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest videri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis.

40.5.10

Marcellus libro 16 digestorum

pr. Quidam in testamento scripserat: "Illum et illum servos meos venire nolo". Si ideo eos noluit venumdari, ut, si veneant, ad libertatem perveniant, praestanda erit libertas: nam et illi videtur libertas relicta, de quo ita scriptum est: "Nolo alii quam tibi serviat". Secundum haec igitur si quoquo modo vendere temptaverit servum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio.

1. Is cui libertas debebatur veniit: si vult ab herede manumitti, non erit interveniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perveniat.

2. Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui solvendo non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata servitute decepit? Ego quoque adducor, ut putem recte adversus venditos actionem competere et magis similem videri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perveniret, idem fieri passus est.

40.5.11

Modestinus libro primo differentiarum

Ex causa fideicommissi servo libertatem dare sine tutoris auctoritate pupillus non potest.

40.5.12

Modestinus libro singulari de manumissionibus

pr. Imperator Antoninus, cum firmus Titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: "quos tibi commendo, ne cui alii serviant", publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti.

1. Et legatarius non minus quam heres rogari potest servum manumittere et, si ante manumissionem decesserit, successores eius debent manumittere.

2. Divus Antoninus et Pertinax rescripserunt hereditate fisco vindicata, quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere hereditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi.

40.5.13

Modestinus libro nono regularum

Si praegnas ancilla moram non studio manumissoris, sed fortuito patiatur, ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur qui manumittere debuit natum matri tradere, ut per eam perveniat ad libertatem.

40.5.14

Modestinus libro decimo responsorum

Lucius Titius testamento facto Seiam uxorem suam, item Titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. Item alio capite: "Erotem servum meum, qui et Psyllus vocatur, liberum esse volo, si uxori meae placeat". Cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad Titiam filiam pervenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus vocatur, ex his verbis supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris hereditate se abstinuit, non obesse respondit. Item quaero, an Seia uxor, quae se hereditate abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit. Modestinus respondit Seiae dissensum nullius esse momenti.

40.5.15

Modestinus libro tertio pandectarum

Is qui ex causa fideicommissi manumissurus est nullo modo deteriorem eius servi condicionem facere potest: ideoque nec vendere eum interdum alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit, redimere illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam a sene potius manumitti quam a iuvene.

40.5.16

Licinius libro quinto regularum

Libertates etiam per fideicommissum dari possunt et quidem largius quam directo: nam non tantum propriis, sed et alienis servis per fideicommissum libertas dari potest: ita tamen, ut vulgaribus verbis et quibus evidenter voluntas testatoris exprimi possit.

40.5.17

Ex libro 21 digestorum Scaevolae Claudius:

"Cum tibi visum fuerit manumittere" utiliter datur fideicommissa libertas.

40.5.18

Scaevola libro 23  digestorum

Testamento ita cavit: "Pamphilus, si bene se gesserit rationibus meis, liber esto": quaesitum est, cum manente eodem testamento post aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa rationes patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus. Respondit nihil proponi, cur non sit consecutus.

40.5.19

Scaevola libro 24  digestorum

pr. Herede instituto marito per fideicommissum libertatem servis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino isti praesidem provinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses provinciae pronuntiaverit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur. Respondit non posse.

1. Uxori dotem et alias res plures legavit et eius fidei commisit, ut Aquilinum servum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur. Respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi vellet, compellendam ex causa fideicommissi aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt.

40.5.20

Pomponius libro septimo epistularum

Apud Iulianum ita scriptum est: "Si heres rogatus servum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit vel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit. Si vero servum usuceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in personam eius observari conveniet, quae circa emptores custodiri solent". An haec vera putes? Nam ego discendi cupiditate, quam solam vivendi rationem optimam in octavum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: kan ton heteron poda en ty sorw exw, prosmavein ti bouloimyn. Bellissime Aristo et Octavenus putabant hunc servum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret, non videtur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit.

40.5.21

Papinianus libro 19 quaestionum

"Rogo, ne Stichus alterius servitutem experiatur". Intellegi datam fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim tam contrarium est servituti quam libertas? Nec tamen quasi post mortem heredis data videbitur: quod eo pertinet, ut, si vivus eum alienaverit, confestim libertas petatur nec prosit ad impediendam libertatis petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. Idem probandum est et si non voluntaria alienatio ab herede facta est: nec refragabitur, quod non per ipsum alienatio facta est. Fuit enim quasi statuliber et quacumque ratione condicio impleta est.

40.5.22

Papinianus libro 22 quaestionum

pr. Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, ut servum suum manumittat, quamvis fundi legatum adgnoverit, si tamen pecuniae propter interventum Falcidiae non adgnoverit, cogendus est et pecuniam accipere habita legis Falcidiae ratione et servo fideicommissariam libertatem praestare, cum semel fundi legatum adgnovit.

1. A duobus heredibus qui tres servos habebat petit, ut duos ex his quos voluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos velit manumittere. Potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si praesens solus manumittere potuisset. Quod si ex servis unus decesserit, sive iusta ex causa absit heres sive fari non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt fieri liberos convenit.

2. Cum is qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere. Idque senatus consulto demonstratum est, quo senatus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, praetorem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia absit.

40.5.23

Papinianus libro nono responsorum

pr. Fideicommissaria libertas praetextu compilatae hereditatis aut rationis gestae non differtur.

1. Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est.

2. Servum peculii castrensis, quem pater fideicommissi verbis a legitimis filiis heredibus liberari voluit, filium militem vel qui militavit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam proprium manumisisse defunctus post donationem in filium collatam existimavit: portionem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum voluntatis redimere non cogendum. Nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militiam profecturo filio donavit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat.

3. Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius data, si ad eam puer non pervenit, ab herede filii praestituta die reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non placuit.

4. Servum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praestitisset, manumitti voluit: biennio proximo vagatus non praestiterat: condicione defectus videbatur. Si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium servi per biennium elegisset, eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non esse constitit.

40.5.24

Ulpianus libro quinto fideicommissorum

pr. Generaliter dicemus eos posse fideicommissariam libertatem adscribere, qui fideicommissum pecuniarium possunt relinquere.

1. Et principis servo vel municipii et cuius alterius fideicommissa libertas adscripta valet.

2. Hostium servo si fideicommissaria libertas fuerit adscripta, potest tractari, an non sit inefficax. Et fortassis quis dixerit indignum esse civem Romanum fieri hostium servum: sed si in casum relinquatur, in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem valere?

3. Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et is in servitutem redactus proponatur, petere potest libertatem, si modo mortis tempore vel condicionis existentis inveniatur servus.

4. Servo eius, qui nondum in rebus humanis est, libertas recte per fideicommissum relinquitur.

5. Si servus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare non poterit. Quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena metalli indulgentia principis sit liberatus? Et est rescriptum ab imperatore nostro hunc in dominium prioris domini non restitui: cuius tamen sit, non adicitur. Certe cum fisci efficiatur, sperare potest fideicommissariam libertatem [libertaten].

6. Ex damnata in metallum concepto et nato fideicommissaria libertas dari poterit: quid mirum, cum etiam venumdari eum posse quasi servum divus Pius rescripsit?

7. Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus serviret, placuit fideicommissariam libertatem datam videri: nam qui hoc petit, ne postea serviat, videtur petere, ut libertas ei praestetur.

8. Sed et si ita scripsit: "ne eum alienes" "ne eum vendas", idem erit dicendum, si modo hoc animo fuerit adscriptum, quod voluerit eum testator ad libertatem perduci. Ceterum si alia mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi retinere talem servum vel quia coercere voluit servum et cruciare, ne meliorem dominum experiatur, vel aliqua mente, non tribuendae libertatis animo, dicendum est cessare libertatis praestationem: et ita Celsus libro vicensimo tertio digestorum scribit. Nnon tantum enim verba fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem fideicommissariam. Sed cum ex praesumptione libertas praestita esse videtur, heredis est contrariam voluntatem testatoris probare.

9. Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putavit, certissimum est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi patrocinari: et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum et imperator noster cum patre rescripsit.

10. Si quis servo pignerato directam libertatem dederit, licet videtur iure suptili inutiliter reliquisse, attamen quasi et fideicommissaria libertate relicta servus petere potest, ut ex fideicommisso liber fiat: favor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis petitionem procedere testamenti verba, quasi ex fideicommisso fuerat servus liber esse iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra iuris rigorem pro libertate sint constituta.

11. Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque directas libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas non a legitimis quoque heredibus pater familias reliquerit, satis constat.

12. Si quis alienum vel suum servum rogatus sit manumittere et minus sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio servi, an cogatur vel alienum redimere vel suum manumittere, videndum est. Et Marcellus scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum manumittere: et sane hoc iure utimur, ut multum intersit, suum quisque rogatus sit manumittere an alienum: si suum, cogetur manumittere, etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus, quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus sit.

13. Proinde consequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus est, si quidem aliquid ad eum deducto aere alieno pervenit, cogendum esse suum manumittere: si vero nihil pervenit, non esse cogendum.

14. Plane si forte minus relictum est alicui, verum crevit legatum ex aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum pervenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creverit eius legatum per testamenti occasionem: nam et si ex mora fructus usuraeve fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem praestandam.

15. Proinde et si servi pretium decrevit, dicendum est redimere cogendum.

16. Quod si legatum sit imminutum, videndum, an cogatur servum manumittere qui speravit legatum uberius consecuturum. Et putem, si legatum refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnovit legatum, quod ex inopinato deminutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum ad pretium sufficit.

17. Quid ergo, si plures servos rogatus sit manumittere et ad quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus sit quosdam manumittere? Et putem debere eum cogi vel eos, quorum pretium patitur, manumittere. Quis ergo statuet, qui potius manumittitur? Utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat, an heres a quo legatum est? Et fortassis quis recte dixerit ordinem scripturae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambitionis vel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet.

18. Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra probavimus.

19. Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit servum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda sit? Quosdam movet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non esse cogendum. Nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio restituere confestim et praeterea fideicommissam libertatem servo meo praestare, sine dubio diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine videor accepisse. Plane si forte post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere,

20. Si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare. Sic fit, ut sit in pendenti fideicommissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio.

21. Quotiens autem fideicommissaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui possit: ad quemcumque enim pervenerit is servus, cui fideicommissa libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum. Cogetur igitur is, ad quem servus pervenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas relicta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alienetur. Quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo velit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum manumittere, audiri eum oportere divus Hadrianus et divus Pius rescripserunt. Quin immo et si iam manumissus est, velit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manumittere, audiendum eum divus Pius rescripsit. Sed et si ex persona manumissoris vel ex quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione vel etiam laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra voluntatem defuncti durior eius condicio constituatur. Plane si ea sit defuncti voluntas, ut vel a quocumque manumitti voluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare.

40.5.25

Paulus libro tertio fideicommissorum

Si heres qui vendidit servum sine successore decesserit, emptor autem extet et velit servus defuncti libertus esse, non emptoris, non esse eum audiendum valens scripsit, ne emptor et pretium et libertum perdat.

40.5.26

Ulpianus libro quinto fideicommissorum

pr. Cum vero is qui rogatus est non alienum servum manumittere mortalitatis necessitate vel bonorum publicatione ad alium servum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissae libertatis fiat. Nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, servum manumittere isque decessisset libertate servo non data, perinde eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam. Sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus favor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem libertatis interim esse videtur.

1. Apparet igitur subventum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his videatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri traderentur manumittendi causa, ex die vero, quo petita est, ingenui nascantur. Plerumque enim per ignaviam vel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, vel ignorantiam iuris sui vel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, vel serius petitur vel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati non debet. Quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamvis non sit petita. Certe minoribus viginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut videatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a divo Severo constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.

2. Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligaverat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti voluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, venissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae divo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset.

3. Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent vel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora servitutem partui irrogaverit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur.

4. Apparet igitur ex hoc scripto, item eo quod a divo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex ea, cui fideicommissa libertas data est.

5. Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque vivo impubere partum ediderit, vel si post tempus vel sub condicione libertatem acceperit et ante diem vel condicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex voluntate testantis passi sunt.

6. Si pro non scripto habitus sit servus alicui legatus, cui servo per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si servus petat fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, vel si ipse servus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere. Et putem debere dici fideicommissam libertatem salvam esse, licet ad eum nihil pervenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem pervenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum pati debet.

7. Subventum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus divi Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec verba: "Si hi, a quibus libertatem praestari oportet, evocati a praetore adesse noluissent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum servari, ac si directo manumissi essent".

8. Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur. Proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit. Et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.

9. Evocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint evocati, cessat Rubrianum senatus consultum. Proinde denuntiationibus et edictis litterisque evocandi sunt.

10. Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem praestare oportet. Proinde sive heres rogatus sive quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, qui deberent fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus consultum pertineant.

11. Quare si heres quidem latitet, legatarius autem vel fideicommissarius, qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium servi nactum esse.

40.5.27

Paulus libro tertio fideicommissorum

Itaque hoc casu princeps adeundus est, ut et in hoc casu libertati prospiciatur.

40.5.28

Ulpianus libro quinto fideicommissorum

pr. Si eum servum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? Et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.

1. Haec autem verba "adesse noluissent" non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem venire, senatus consultum locum habebit.

2. Idem observatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati faciant.

3. Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fideicommissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissententiarum

4. Si quis servum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Severo consulibus in haec verba: "Placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius qui rogavit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse videbitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset".

5. Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis videantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicae causa absint. Proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est non esse necesse evocari eum, qui fideicommissam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse.

40.5.29

Paulus libro tertio fideicommissorum

Si quis, posteaquam in ea causa esse coeperit, ut ex fideicommisso manumitti deberet, alienatus sit, is quidem, cuius interim servus erit, manumittere cogetur: sed hic non distinguitur, iusta an non iusta causa absit: omnimodo enim libertus ei servatur.

40.5.30

Ulpianus libro quinto fideicommissorum

pr. Cum quasi absente quodam decretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset.

1. Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi praestari oportet.

2. Hoc idem erit dicendum et si solus sit heres institutus qui fari non potest.

3. Si vero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem praestandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut divi fratres rescripserint ex causa fideicommissi libertatem praestari debere servo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset.

4. Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicommissae libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quae etiam ad heredem infantem rogati trahenda est.

5. Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto divi Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt vel etiam praesentium.

6. Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit servum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis vendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum vitrasianum, sed et divus Pius Cassio dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes servorum, quibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio aestimentur atque ita servus ab his qui rogati sunt manumittatur. Hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit.

7. In furiosi persona divus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub condicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur. Igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quo [quod] id ipsum complectatur, ad exemplum infantis.

8. Ergo et in muto et in surdo subvenietur.

9. Sed et si quis sine herede vel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem praestare debebat, adito praetore libertatem praestandam esse censuit senatus.

10. Sed et si suus heres se abstinuerit, libertati fideicommissae per senatus consultum subventum est, tametsi non est sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se.

11. Idem dicendum et si minor viginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit restitutus abstinendi causa.

12. Quaerendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione enim servo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem consecutus esset. Erit igitur libertus Orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem debebat.

13. Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum divorum Marci et veri perinde dicentium eum ad libertatem perventurum, ac si ab eo qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus esset.

14. Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum exspectari debet, donec certum sit heredem vel bonorum possessorem non extaturum, an vero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem pervenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum.

15. Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse.

16. Divus etiam Marcus rescripsit fideicommissas libertates neque aetate neque condicione neque mora non praestantium tardiusve reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci.

17. Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quaedam praestitit et servos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate morari voluit, ad iustam libertatem eos pervenisse rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius declarat.

40.5.31

Paulus libro tertio fideicommissorum

pr. Alieno servo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testamenti factio est.

1. Cum intestato moriturus fidei filii commisisset, ut servum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, divi fratres rescripserunt libertatem, quia dividi non potest, ab utroque praestandam.

2. Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit.

3. Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum praeterierit libertus, non cogetur vendere servum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere.

4. Si is cuius servus est nolit eum vendere, ut manumitteretur, nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto vendere velit. Sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie videtur esse iniquum, dominus servum vendere paratus est, is vero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt interponendae, ut iusto pretio volenti domino dato libertas ab emptore praestetur. Quod si et dominus vendere paratus sit et servus velit manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus velit servum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit.

40.5.32

Maecianus libro 15 fideicommissorum

pr. Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id velit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manumittere compellendus, ne et servum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, si forte is, qui rogatus est manumittere, solvendo non sit.

1. Invito tamen servo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum videretur. Quod potest contingere, si testator pluris eum servum, quam quanti est, redimi ac manumitti voluit: nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest praeter verum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi, et servi, ut ad libertatem perveniat.

2. Quod eveniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii praestare heres vel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utriusque enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat.

40.5.33

Paulus libro tertio fideicommissorum

pr. Si filius defuncti rogatus fuerit servum sui patris manumittere, dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas imponere: hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi patroni filius.

1. Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas data sit, si modo per ipsum servum non fiet, quo minus condicioni pareat: nec refert in dando an in faciendo an in aliquo casu condicio consistat. Immo etiam amittit libertum heres, si condicioni impedimentum fecerit, etsi filius defuncti sit, quamvis alio iure habiturus sit libertum. Nonnullam enim et hic poenam patitur: nam et si in servitutem petierit aut capitis accusaverit, perdit bonorum possessionem contra tabulas.

2. Si is cui servus legatus est rogatus fuerat, ut eum manumitteret, et nolit eum accipere, compellendus est aut actiones suas ei praestare cui servus velit, ne intercidat libertas.

40.5.34

Pomponius libro tertio fideicommissorum

pr. Invitus is, cui fideicommisso libertas relicta est, non est tradendus alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam qui rogatus est manumittere.

1. Campanus ait, si minor annis viginti rogaverit heredem, ut proprium servum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex aelia sentia locum non habet.

2. Servus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum manumittere et, si non manumisisset, idem servus Titio legatus erat et is aeque rogatus erat, ut eum manumitteret: si non manumisisset, liber esse iussus erat. Sabinus dicit inutiliter legatum fore et ex testamento eum continuo liberum futurum.

40.5.35

Maecianus libro 15 fideicommissorum

Gaii Cassii non est recepta sententia existimantis et heredi et legatario remittendam interdum proprii servi manumittendi necessitatem, si vel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, veluti dispensatoris paedagogive liberorum, vel tantum delictum est, ut ultio remittenda non esset: visum est enim ipsos in sua potestate habuisse: nam potuissent discedere a causa testamenti: qua non omissa debere voluntati defuncti obsequi.

40.5.36

Maecianus libro 16 fideicommissorum

pr. Neque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa vel calamitas aliqua vel maior res familiaris aut capitis famaeve periculum aut similis causa moretur, Rubriano senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos habeant, quos earum quae causa detinet. Sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutoris, qui forsitan solvendo non sit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur alius quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare libertatem. Quid ergo est? Dasumiano senatus consulto subvenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent, ut nec libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant.

1. Si per procuratorem quis defendatur, semper iusta ex causa abesse dicitur nec libertus ei eripitur.

2. Nihil facit ad interpellandam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa libertate cognoscit, privilegium cuiusque vel civitatis vel corporis vel officii, in quo quisque est, vel condicio personarum.

40.5.37

Ulpianus libro sexto fideicommissorum

Si pure data sit fideicommissa libertas et is servus rationes administrasse dicatur, divus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat. Verba rescripti ita se habent: "Aequius videtur Trophimo ex causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri. Qua tamen repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse eum apparuit, ex fide reddat". Tantum igitur rationes reddere cogetur. Sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in servitute gessit, post libertatem conveniri non potest. Corpora plane rationum et si quas res vel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere.

40.5.38

Paulus libro tertio decretorum

In testamento, quod perfectum non erat, alumnae suae libertatem et fideicommissa dedit. Cum omnia ut ab intestato egissent, quaesiit imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus est, etiamsi nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios debuisse manumittere eam, quam pater dilexisset. Pronuntiavit igitur recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei praestanda.

40.5.39

Paulus libro 13 responsorum

pr. Paulus respondit, etsi alienus inveniatur servus, quem ut suum testator ab uno ex heredibus voluerit manumitti, tamen cogendum eum, qui rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putavit similem esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii.

1. Paulus respondit his verbis "pisteuson de moi, zwile, hoti tas xaritas soi apodwsei ho uhios mou martialios kai soi kai tois sois paisin" [id est: Crede mihi, Zoile, gratiam tibi referet filius meus Martialis et tibi et liberis tuis] plenam voluntatem defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis Zoilum: qui si servi sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem ideoque praesidem debere sequi voluntatem defuncti.

40.5.40

Paulus libro 15 responsorum

pr. Lucius Titius Septiciae filiae suae naturali concordiam ancillam suam donavit: idem postea testamento filiae suae cum aliis quibusdam ancillam supra scriptam legavit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit. Paulus respondit, si vivo patre naturali donatio ancillae fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnovit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere.

1. Lucius Titius Stichum servum Maevio legavit et petit, ut neque ab eo neque ab herede eius umquam manumitteretur. Paulus respondit testatorem potuisse postea hunc servum ad libertatem perducere, quia non sibi legem dixisset, sed legatario.

40.5.41

Scaevola libro quatro responsorum

pr. "Thais ancilla mea cum heredi meo servierit annos decem, volo sit mea liberta". Quaeritur, cum libertam suam esse voluerit nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos in servitutem remaneret. Respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur.

1. Lucius Titius ita cavit: "Maevi fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, aere alieno liberato ne alterius quam tuam servitutem experiantur": quaero, an, si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolveretur, ex causa fideicommissi libertatem consequi possint. Respondit non quidem imputandum heredi, si pro commoditatibus rei suae administrandae aes alienum tardius exsolverit: verum si manifeste studium non solventis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas libertates.

2. Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manumittendis servis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quaero, an eisdem servis libertatem praestare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. Respondit secundum ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis videri datas.

3. "Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas". Seius eodem testamento tutor datus a tutela se excusavit: quaeritur, an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur. Respondit nihil proponi, cur non debeatur.

4. Sorore sua herede instituta de servis ita cavit: "Boulomai kai parakalw, glukutaty mou adelfy, en parakatavyky se exein stixon kai daman tous pragmateutas mou, ohus egw ouk yleuverwsa, axris an tas qyfous apokatastyswsin: ean de kai soi areswsin, emynusa soi tyn gnwmyn mou" [id est: volo et rogo, soror dulcissima, ut commendatos haneas Stichum et Damam actores meos, quos equidem non manumisi, donec rationes reddidissent: quod si tu quoque eos probaveris, voluntatem meam tibi significavi]. Quaero, si paratis actoribus rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo eos non placere sibi, an audienda esset. Respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod viro bono posset placere, ut libertatem consequantur.

5. Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiae cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli essent redimendi, aestimavit: medio tempore pamphila, antequam pecunia solveretur, peperit: quaero, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiae an ad heredem Titiae pertineat. Respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat tunc cum pareret: verum heredem, si moram fideicommissae libertati fecit, compellendum partum quoque ad libertatem perducere.

6. Lucius Titius ita testamento cavit: "Medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et medicos. Quod si ego libertatem eis dedissem, veritus sum, quod sorori meae carissimae fecerunt medici servi eius manumissi ab ea, qui salario expleto reliquerunt eam": quaero, an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest. Respondit secundum ea quae proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum.

7. Titius Sticho servo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quaero, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quae casu contigerunt, ad onus reliquorum non pertineant. Respondit in negotio, quod voluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quae casu ita acciderint, ut servo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus.

8. Item quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id solum peculii esse videatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse. Respondit in ea specie, de qua quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur.

9. Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid converterit, deduci hoc ex peculio reddendo debeat. Respondit, si id, quod ex causa quae proponeretur in peculium versum est, reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, solvatur.

10. Libertatem ita testamento dedit: "Cupitum servum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos impleverit, rationibus redditis liberum esse volo": post mortem testatoris tutores cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensavit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio filii condemnatum habuit: cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si viveret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt. Quaesitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, cupitus reddere compelli debeat. Respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita videri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si viveret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit.

11. "Stichus et damas servi mei, si rationes reddideritis, liberi estote": quaesitum est, an non solum rationes, verum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perveniant. Respondit rationum reddendarum condicioni contineri omne, quod quoquo genere servi actum fidemque respiceret.

12. Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quaesitum est, an perveniant ad libertatem. Respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes velint reddere.

13. "Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleverit, Stichum rationibus redditis manumittant": quaero, an eundem servum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere voluerit. Respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi voluisse.

14. "Stichus servus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controversia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo": quaesitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat. Respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum.

15. Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec verba: "December dispensator meus, Severus vilicus et Victorina vilica Severi contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse volo: te autem, Severe fili carissime, peto, uti Decembrem et Severum commendatos habeas, quibus praesentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos idoneos habiturum". Quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat novem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an vero ex mortis numerari debeant. Respondit posse videri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud voluisse testatorem probaretur.

16. "Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto": filia cum adhuc pubes esset, vivo patre decessit et ex substitutione seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administraverit et vivo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si viveret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento liber sit. Respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse.

17. "Stichum rationibus redditis manumitti volo". Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus solvendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum videatur condicioni satisfactum. Respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod solvendo non esse debitores.

40.5.42

Maecianus libro septimo fideicommissorum

Antoninus Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset voluntas suprema, cum et institutus et substitutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissententiarum eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et substitutus decessissent, satis habuit libertatem confirmare.

40.5.43

Paulus libro quatro ad Sabinum

Fideicommissa libertas non debetur ei, quem postea vinxit dominus.

40.5.44

Pomponius libro septimo ad Sabinum

De libertate fideicommissaria praestanda servus cum domino recte contendit.

40.5.45

Ulpianus libro quinto disputationum

pr. Si debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore. Quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria libertas? Et sive plus sit in pretio sive minus, cogitur libertatem praestare, si modo semel adgnovit voluntatem creditoris. Adgnovisse autem sic accipimus, si forte, cum conveniretur ab herede, usus est exceptione vel alias voluntatem suam ostendit: nam si conveniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere.

1. In fideicommissaria libertate, quamvis quis modicum legatum fuerit consecutus, necesse habet servum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si divisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnovit legatum, onerari quam libertatem intercidere.

2. Quotiens servo vel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, servilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat.

40.5.46

Ulpianus libro sexto disputationum

pr. Fideicommissa libertas ita potest dari: "heres, si volueris, fidei tuae committo, ut Stichum manumittas", quamvis nihil aliud in testamento potest valere ex nutu heredis.

1. Plane et ita "si Stichus voluerit" potest ei libertas adscribi.

2. Sed et si ita adscriptum sit "si Seius voluerit, Stichum liberum esse volo", mihi videtur posse dici valere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit.

3. Quod si ita scriptum sit "si heres voluerit", non valebit, sed ita demum, si totum in voluntate fecit heredis, si ei libuerit. Ceterum si arbitrium illi quasi viro bono dedit, non dubitabimus, quin libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit "si tibi videbitur, peto manumittas": ita enim hoc accipiendum "si tibi quasi viro bono videbitur". Nam et ita relictum "si voluntatem meam probaveris" puto deberi: quemadmodum "si te meruerit" quasi virum bonum vel "si te non offenderit" quasi virum bonum vel "si comprobaveris" vel "si non reprobaveris" vel "si dignum putaveris". Nam et cum quidam Graecis verbis ita fideicommissum dedisset: tw deini, ean dokimasys, eleuverian dovynai boulomai, a divo Severo rescriptum est fideicommissum peti posse.

4. Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit, quando tamen debeatur, conferri potest.

5. Quidam, cum tres servos legasset, fidei heredis sui commisit, ut ex his duos quos vellet manumitteret: fideicommissa libertas valebit et quos ex his vellet, heres manumittet: quare si eos vindicaret legatarius, quos heres vult manumittere, exceptione doli repelletur.

40.5.47

Iulianus libro 42 digestorum

pr. Si pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamvis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur.

1. Si, cum alienum servum heres rogatus sit manumittere, item communem vel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur.

2. Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua solvere, praetoris officio continetur, ut virum bonum eligat, cuius arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi. Haec autem fieri conveniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per servum non stare, quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit.

3. Cum sub condicione legato servo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caveatur existente condicione traditu iri eum.

4. Quaedam cum in extrema esset valetudine, praesentibus honestis viris compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat, ita locuta est "ancillas meas maeviam et seiam liberas esse volo" et intestata decessit: quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non vindicasset et hereditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. Respondi deberi: nam eam, quae in extremis dixisset "ancillas meas illam et illam liberas esse volo", videri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit.

40.5.48

Iulianus libro 62 digestorum

Cum in testamento scriptum est: "Stichum Titio lego" vel "heres meus dato ita, ut eum Titius manumittat", dixi petenti legatario Stichum exceptionem doli mali obstaruram, nisi caverit se libertatem secundum voluntatem defuncti praestaturum.

40.5.49

Africanus libro nono quaestionum

Si is, cui servus legatus est, rogatus manumittere latitet, Orcinum fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed heredis fidei commissum esset. Sed et si non omnium, sed quorundam heredum fidei commissum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem qui latitaverint coheredibus, a quibus redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine dari debere vel etiam familiae erciscundae iudicio recte eos acturos.

40.5.50

Marcianus libro septimo institutionum

Si servus legatus et per fideicommissum manumissus sit, Cervidius Scaevola consultus putabat novissimam scripturam valere, sive libertas sit sive legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legavit eundem servum, in obscuro libertatem praevalere. Quae sententia mihi quoque verior esse videtur.

40.5.51

Marcianus libro nono institutionum

pr. Non tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, sive emptione sive quo alio modo successerint. Sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur.

1. Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere.

2. Si alienum servum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum vendere, legatum retinet ex voluntate defuncti.

3. Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet vel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum graviora experiatur.

4. Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.

5. Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest.

6. Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosve abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.

7. Sed Articuleiano senatus consulto cavetur, ut in provinciis praesides provinciae cognoscant, licet heres non sit eius provinciae.

8. Sed si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem pervenit ad libertatem.

9. Sive iusta ex causa abest sive latitet sive praesens non vult manumittere, pro absente eum haberi divus Pius rescripsit.

10. Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est.

11. Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset. Quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est.

12. Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.

40.5.52

Ulpianus libro primo responsorum

Posteaquam a creditore alienati sunt servi, quibus fideicommissa libertas adscripta est, non nisi ex iusta causa adversus heredem subveniri eis posse.

40.5.53

Marcianus libro quatro regularum

pr. Si quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem ingenuum. Sed sunt constitutiones, quibus cavetur statim ex quo libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non privata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat.

1. Sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut nondum libertas deberetur, veluti quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla servi eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres servos habere, ne quidem libertos habebit.

40.5.54

Maecianus libro 16 fideicommissorum

Si mater, postquam filium accepisset, vel qui in eius locum successit praestare noluit libertatem, compellendi sunt: amplius si mater aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset, non ab re est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem praestari.

40.5.55

Marcianus libro quatro regularum

pr. Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. Et si postea cognovit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subveniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.

1. Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid evenerit, quemadmodum natis subvenietur? Nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et praetor parvulis subvenit: cum vero directo libertas datur, non petitur. Sed etiam hoc casu puto nato subveniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. Sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subveniendum esse, ut eis libertas conservetur utique per praetorem, quamvis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in parvulis autem nulla deprehenditur culpa.

40.5.56

Marcellus libro singulari responsorum

Lucius Titius testamento ita cavit: "Si quos codicillos reliquero, valere volo. Si quis mihi ex paula, quae uxor mea fuit, intra decem menses natus natave erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum servos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei pervenerint, manumittant". Deinde novissima parte ita cavit: "Quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Maevius. Legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari volo, hoc est et a sequentibus heredibus". Deinde codicillis ita cavit: "Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. Peto, ut ea quae testamento cavi legavi et ea quae codicillis cavero legavero, praestetis". Quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo servis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaereretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non videri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cavisset praestarentur, cavit autem de libertate eorum servorum. Atquin sub condicione cavit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est verisimile, ut hoc in ista condicione cogitaverit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.

  

40.6.0. De ademptione libertatis.


  
40.6.1

Terentius Clemens libro 18 ad legem Iuliam et Papiam

Cum libertas lege adimatur, aut pro non data haberi debet aut certe perinde observari, ac si a testatore adempta esset.

 

40.7.0. De statuliberis.


 
40.7.1

Paulus libro quinto ad Sabinum

pr. Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus vel condicionem libertatem habet.

1. Fiunt autem statuliberi vel condicione expressa vel vi ipsa. Condicione expressa quid est, manifestum est. Vi ipsa, cum creditoris fraudandi causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo utatur, interim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effectu in lege Aelia Sentia accipitur.

40.7.2

Ulpianus libro quatro ad Sabinum

pr. Qui statuliberi causam adprehendit, in ea condicione est, ut, sive tradatur, salva spe libertatis alienetur, sive usucapiatur, cum sua causa usucapiatur, sive manumittatur, non perdat spem Orcini liberti. Sed statuliberi causam non prius servus nanciscitur nisi adita vel ab uno ex institutis hereditate: ceterum ante aditionem sive tradetur sive usucapietur sive manumittetur, spes statutae libertatis intercidit.

1. Sed si impuberis tabulis libertas servo sit adscripta, an vivo pupillo, post aditionem videlicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius negat: Iulianus contra existimat, quae sententia verior habetur.

2. Plus scripsit Iulianus et si legatus sit servus ab herede patris, liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praevalere libertatis dationem.

3. Si primis tabulis sub condicione servus cum libertate ex parte dimidia heres sit institutus, an statuliberi causam optineat, ut adeunte coherede cum sua causa usucapiatur? Cum a Semetipso acceperit libertatem, non potest statuliberi causam optinere. Plane si condicio hereditatis deficiat, quo casu secundum Iulianum vel libertatem apiscitur, dicendum est statuliberi causam optinere, eo quod non a Semetipso, sed a coherede accepisse libertatem creditur.

4. Quocumque gradu pupillo servus cum libertate substitutus sit, necessarii causam optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a nobis probatur. Celsus quoque putat libro quinto decimo cum libertate substitutum statuliberi causam optinere.

40.7.3

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

pr. Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis.

1. Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? Si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam invito herede. Quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare videtur, quo minus condicionem impleat. Et parvi refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut servus peculiares quoque nummos dando perveniat ad libertatem, sive ipsi heredi sive alii dare iussus est.

2. Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic servo vel ab herede, quod in domini rationem plus erogaverat, vel ab extraneo, nec velit heres debitorem convenire vel statulibero solvere pecuniam: an debeat ad libertatem pervenire, quasi moram per heredem patiatur. Et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, servius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et labeo probat. Idem servius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam perventurum ad libertatem ait. Mihi quoque videtur verum quod servius ait. Cum igitur veram putemus sententiam servi, videamus, an et si non fuerit praelegatum peculium servo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare vel ipsi heredi iussum vel alii: et si eum dare impediat, perveniet statuliber ad libertatem. Denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. Proinde defendi potest et si non vult exigere vel ipse solvere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit.

3. Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem pervenit, verum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere vetet, item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet servum proficisci, intellegendus est impedire magis velle libertatem quam operis servi uti.

4. Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse.

5. Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non pervenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur vindicare quinque nummos dominus eorum potest. Sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum. Ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.

6. Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare viginti dedit, sive numeravit sive in sacculo dedit, pervenit ad libertatem et superfluum potest repetere.

7. Si quis servum iussum decem dare et liberum esse vendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus videatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an vero cum fuerit prohibitus peculium tangere? Et puto tunc demum liberum fore, cum volens dare prohibeatur, non statim ubi veniit.

8. Si quis servum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, vel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, vel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perveniat? Et puto, si quidem ex operis dederit vel undecumque dederit, ad libertatem perventurum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet. Plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur. Sane si testator vel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem perventurum non dubito.

9. Sed et si argento subtracto vel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, perveniet ad libertatem, quamvis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non perveniret: nec enim videtur dedisse, sed magis reddidisse. Sed nec si aliis subripuerit nummos et heredi dederit, ad libertatem perveniet, quia avelli nummi ei qui accepit possunt. Plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu avelli possint, competet libertas.

10. Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor vel curator vel procurator vel alius quivis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus. Et sane hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pareat.

11. Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta aditae hereditatis ad libertatem pervenire: quae sententia vera est. Sed quid si data opera traxit? An ob id statim, ut adita est hereditas, ad libertatem perveniat? Quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? Sed et hic expleta videtur condicio, quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur.

12. Si quis sic acceperit libertatem "cum decem dare poterit, liber esto", Trebatius ait, licet habuerit decem vel idoneus fuerit ad adquirendum et conservandum peculium, tamen non alias ad libertatem perventurum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quae sententia vera est.

13. Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est. Si prima pensione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. Sed si eadem decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque prosit, si offerat? Et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? Et puto sufficere haec eadem et paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat.

14. Quid si servus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non exspectata die? vel decem primo anno datis secundo anno viginti optulit ? Benignius est eum in libertatem pervenire, cum utriusque providentia infertur et servi, quatenus maturius in libertatem perveniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat.

15. Si ita sit libertas servo data, si quinquennio heredi servierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo minus ei serviat: quamvis si non pateretur eum sibi servire, non statim perveniret, quam si quinquennium praeterisset. Ratio huius res evidens est: manumissus enim amplius servire non potest: at is quem quis non patitur sibi servire, postea pati potest intra quinquennii tempus. Atquin iam quinquennio ei servire non potest: sed vel minus potest.

16. Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae libertas ita sit data, si tres servos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamentum dedisset, ne conciperet), statim liberam futuram esse: quid enim exspectamus? Idemque et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere.

17. Item si heredi servire iussum statuliberum heres vendidit et tradidit, credo statim ad libertatem pervenire.

40.7.4

Paulus libro quinto ad Sabinum

pr. Cum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet: vel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, vel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem pervenit.

1. Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est vivere non possit: aut si tam difficilem, immo paene impossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, veluti si heredi milies dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est.

2. Servire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod videtur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futurus foret, si eam expleret.

3. Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem pervenire.

4. "Stichus si Titio per triennium servierit vel si illi centum operas dederit, liber esto". Constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus servus servire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator servitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit. Ideoque si prohibet heres Titio servire, pervenit ad libertatem.

5. "Stichus si heredi meo anno servierit, liber esto": quaerendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexaginta quinque constet an quibus [quibuslibet] libet []. Sed superius magis intellegendum Pomponius scribit. Sed et si quibusdam diebus aut valetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus serviat, et hi anno imputandi sunt: servire enim nobis intelleguntur etiam hi, quos curamus aegros, qui cupientes servire propter adversam valetudinem impediuntur.

6. Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere favore libertatis cogendus est.

7. Ita liber esse iussus "si Titius Capitolium ascenderit": si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. Idemque iuris est in similibus causis et condicionibus.

8. Item Cassius ait ei, qui servire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit vel in controversia pro libertate, non procedere.

40.7.5

Pomponius libro octavo ad Sabinum

pr. Statuliber rationem reddere iussus reliquum quod apparet solvit, de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et Aristo recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem pervenire non possint incerta causa rationis et genere negotii huiusmodi.

1. Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam iussus est dare, numerare debet, non fideiussorem dare.

40.7.6

Ulpianus libro 27 ad Sabinum

pr. Si statulibera serva poenae facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamvis ipsi statuliberae nihil proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset.

1. Quid tamen si qua conceperit in servitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? Et interim quidem quin servus hostium sit, nequaquam dubium est: sed verius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in civitate esset, liber nasceretur.

2. Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse.

3. Statuliber parendo condicioni in persona emptoris pervenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. Non solum autem si venierit, haec condicio ad eum transit qui emit, verum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti sunt. Sive igitur legatus sit tibi ab herede statuliber sive adiudicatus sive usucaptus a te sive traditus vel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. Sed et in herede emptoris idem dicitur.

4. Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, sive filio sive patri dando pervenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum pervenit. Sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit.

5. Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit.

6. Si servus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est. Sed et si tuo servo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua voluntate cuivis alii tuorum servorum dedisset.

7. Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, videamus. Et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum cohaerent, quibus adscribuntur. Rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa volumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet. Num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perveniat ad libertatem, cetera in persona heredis consistant? Puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut dividatur condicio: et ita Pomponius libro octavo ex Sabino scripsit.

40.7.7

Paulus libro quinto ad Sabinum

Usus fructus alienato condicionem statuliberi secum non trahit.

40.7.8

Pomponius libro octavo ad Sabinum

pr. Ita liber esse iussus "si decem dederit, liber esto" heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem pervenit.

1. Si partes suas quisque heredum diversis ementibus vendiderit, quas portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina dumtaxat heredum in testamento posita sint, viriles partes eis dandas: si vero ita "si heredibus dedit", hereditarias.

40.7.9

Ulpianus libro 28 ad Sabinum

pr. Statuliberum medio tempore servum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed deditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis.

1. Si statuliberum non eadem condicione heres vendat, causa eius immutabilis est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. Si tamen suppresserit condicionem statuliberi? Et ex empto quidem tenetur: graviores autem etiam stellionatus crimen important ei, qui sciens dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum vendiderit.

2. Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit statuliberum. Et octavenus putabat liberari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum solvisset: nam et si ante solutionem ad libertatem pervenisset, extingueretur obligatio tota: ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest. quae sententia mihi videtur vera.

3. Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur servitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea hereditate spes libertatis favore sui redintegrabitur.

40.7.10

Paulus libro quinto ad Sabinum

Si decem dare iussum heres vendiderit et tradiderit dixeritque adscriptum libertati, si viginti dedisset, ex empto erit actio cum venditore, aut, si dupla promissa est, ob evictionem dumtaxat duplae repetitio erit, ex empto ob mendacium.

40.7.11

Pomponius libro 14 ad Sabinum

Si heres pecuniam donasset statulibero, ut sibi eam daret et liber esset, non fieri liberum aristo ait: sed si in plenum ei donasset, fieri liberum.

40.7.12

Iulianus libro septimo digestorum

Si quis testamento libertatem acceperit sub condicione, si rationem dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua solvere, etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita.

40.7.13

Iulianus libro 43 digestorum

pr. Si quis ita libertatem dedisset "Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto", secundum voluntatem defuncti hoc significari videtur "si testamento suo heres non adscripserit ei libertatem". Quare si quidem heres libertatem servo testamento suo dederit, defectus condicione videtur: si non dederit, impleta condicione ultimo vitae tempore heredis ad libertatem perveniet.

1. Servus communis liber esse iussus ita "si decem dederit" ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit. Nam per omnia causae statuliberi applicatur: qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest.

2. Si duo servi rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere poterunt. Sed si actus eorum communiter gestus ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem impediet. Nec videbitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum solverit.

3. Qui ita liber iussus est "si iuraverit se capitolium ascensurum", confestim ut iuraverit, quamvis Capitolium non ascenderit, liber erit.

4. Servus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad libertatem perveniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis servum manumitti iubere.

5. Haec scriptura "Stichus cum erit annorum triginta, liber esto. Stichus si decem non dederit, liber ne esto" hanc vim habet "Stichus si decem dederit et ad annos triginta pervenerit, liber esto": namque ademptio libertatis vel legati sub condicione facta incipit contrariam condicionem legato vel libertati, quae prius data erat, iniecisse.

40.7.14

Alfenus libro quatro digestorum

pr. Servus, qui testamento domini, cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis solebat: cum ex mercede heres amplius decem recepisset, servus liberum esse aiebat: de ea re consulebatur. Respondit non videri liberum esse: non enim pro libertate, sed pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a domino conduxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset.

1. Servus cum heredi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus erat: is servus fugerat et annum in fuga fecerat. cum septem anni praeterissent, respondit non esse liberum: non enim fugitivum operas domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, servisset, non fore liberum. Sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis servisset, potuisse liberum esse, si tempus fugae reversus servisset.

40.7.15

Africanus libro nono quaestionum

pr. Mortuo herede si statuliber locupletiorem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, veluti creditoribus solvendo, cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse venturum existimavit.

1. Heres cum statuliberum decem dare iussum venderet, condicionem pronuntiavit et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statuliber pecuniam dando libertatem consequeretur. Respondit heredi eum dare debere. Sed et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc casu conventionem valere, quia heredi videtur solvere, qui voluntate eius alii solvit.

40.7.16

Ulpianus libro quatro regularum

Statulibera quidquid peperit, hoc servum heredis est.

40.7.17

Neratius libro tertio membranarum

Si decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur. Nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est. Nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamvis, si nihil praeterea servus habeat, peculium nullum sit. Sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine servo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi videbatur. Quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet.

40.7.18

Paulus libro singulari de libertatibus dandis

Si triennio dena dare iussus primo anno viginti optulerit, non accipiente herede non statim liber est, quia et si accepisset heres, nondum liber esset.

40.7.19

Ulpianus libro 14 ad edictum

Si servus liber esse iussus sit et legatum ei datum, si filius quartum decimum annum compleverit, et filius ante decesserit: libertas favore competet die veniente, legati autem condicio deficit.

40.7.20

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Si peculium servo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia data non est? An vero indignus sit heres, qui contra voluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? Et cum servo nihil absit et libertas ei competit, invidiosum est heredem fraudari.

1. De illo quaeritur, si invito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis. Et Iulianus vere existimat ex hac causa concessam videri statuliberis alienationem nummorum etiam invito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam.

2. Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat servo: si velit servus eam pecuniam compensare, erit liber.

3. Is, cui servus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret. Iulianus autem ait favore libertatis constituto iure hunc ad libertatem perventurum, etiamsi postea habere coeperit decem. Adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem pervenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perveniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit. Diversa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem pervenit.

4. Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse divus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est.

5. Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri, sed necessariam habent temporis divisionem, velut cum decem operarum iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur. Igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem. Alia causa est operarum, quia hae necessario singulae edendae sunt. Sed et si heres accipere noluerit, non statim liber erit, sed cum tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur. Idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum pervenire Capuam potuisset: inesse enim videtur tempus tam operarum praestationi quam itineri.

6. Si ita quis acceperit libertatem "Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto", poterit ab herede manumitti: non contra voluntatem testatoris adimitur ei libertus. Sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres vel ex peregrinatione celerius reverti ad manumittendum vel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu vivat, protrahatur manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere. Quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.

40.7.21

Pomponius libro septimo ex Plautio

pr. Labeo libro posteriorum ita refert: "Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse videbitur, liber esto suaque omnia et centum habeto". Diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non quae servo fuerit utilis. Erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo. Et quod ita scriptum est "videbitur", pro hoc accipi debet "videri poterit": sic et verba legis duodecim tabularum veteres interpretati sunt "si aqua pluvia nocet", id est "si nocere poterit". Et si quaereretur, cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum viri boni more agentium sequi debebimus, veluti si is, qui certam pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum "si heredi dedisset".

1. Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum "cui eorum voles, rogo restituas", si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.

40.7.22

Paulus libro tertio ad Vitellium

pr. Qui pecuniam dare iussus est, nisi adiectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quisque accipere debet, pro qua dominus est.

1. Si quidam ex heredibus, quibus dare debeat, nominati sint, dabit his pro hereditariis portionibus.

2. Si heredibus nominatis etiam extraneus iunctus sit, extraneo virilis, ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos virilem partem habituros, coheredes autem hereditarias Iulianus scribit.

40.7.23

Celsus libro 22  digestorum

pr. "Si intra quinquennium Stichus centum dederit, liber esto": nec Titio vel heredi vel emptori post quinquennium dabit.

1. Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus peculiaribus venditis reliqua solvere: perinde liber est, quasi condicioni paruerit.

40.7.24

Marcellus libro 16  digestorum

"Stichus, si heredi meo decem promiserit vel operas daturum se iuraverit, liber esto". Potest expleri condicio, si promiserit: nam spopondisse aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio.

40.7.25

Modestinus libro nono differentiarum

Statuliberos venumdari posse leges duodecim tabularum putaverunt: duris autem condicionibus in venditione minime onerandi sunt, veluti ne intra loca serviant neve umquam manumittantur.

40.7.26

Modestinus libro nono regularum

pr. Libertate servo sub condicione rationis redditae testamento data heres non solum scriptam rationem exigit, verum etiam quae sine scriptura ab eo administrata est.

1. Servus iussus reddita ratione ad libertatem pervenire, licet nullam administraverit rationem, nihilo minus erit liber.

40.7.27

Modestinus libro primo pandectarum

Si is, cui dare iussus est, redemerit statuliberum eumque rursus alii vendiderit, novissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui dare iussus est, dominium quoque servi pervenit, si eum alienet, condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit.

40.7.28

Iavolenus libro sexto ex Cassio

pr. Si hereditas eius, qui servum, intra dies triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: sed favor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset, non staret quo minus expleretur.

1. Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. Videamus, ne, cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur.

40.7.29

Pomponius libro 18 ad Quintum Mucium

pr. Statuliberi a ceteris servis nostris nihilo paene differunt. Et ideo quod ad actiones vel ex delicto venientes vel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri. Et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri servi.

1. Quintus Mucius scribit: pater familias in testamento scripserat "si Andronicus servus meus heredi meo dederit decem, liber esto". Deinde de his bonis coeperat controversia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse. Secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse. Deinde Andronicus quaerebat, si ipsi viginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil videatur sententia, qua vicit, ad eam rem valere? Quapropter si viginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in servitute fore. Labeo hoc, quod Quintus Mucius scribit, ita putat verum esse, si re vera lege ab intestato heres fuit is qui vicit: nam si iniuria iudicis victus esset scriptus verus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore. Sed verissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est, quoniam lex duodecim tabularum emptionis verbo omnem alienationem complexa videretur: non interesse, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, secundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam. Hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si victus esset hereditatis petitione, cum ceteris hanc quoque pecuniam victori restituere debere.

40.7.30

Pomponius libro septimo ex variis lectionibus

Si ita liber esse iussus sit "Stichus, si eum heres non alienaverit, liber esto", etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit.

40.7.31

Gaius libro 13 ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si servo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur.

1. Et ideo cum quaesitum est "Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto" an mortuo Sticho ante condicionem contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestionem esse in hac specie, quae et in legatis agitatur "illi cum illo do", an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset "illi et illi". Aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset. Itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur.

40.7.32

Licinius libro primo regularum

Si duobus heredibus institutis servus liber esse iussus sit, si decem heredibus dederit, ab altero ex heredibus venierit et traditus fuerit, pro parte alteri ex heredibus, a quo non venierit, dando pecuniam liber erit.

40.7.33

Papinianus libro secundo quaestionum

Statuliberorum iura per heredem fieri non possunt duriora.

40.7.34

Papinianus libro 21 quaestionum

pr. Servus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est. Heredis heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit. Quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem pervenerit statuliber per dominii translati continuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret.

1. Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore. Quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quae refundi debuit ex fide veritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret. Quid enim si ita manumissum "dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto" Romae retineat heres neque proficisci patiatur? Numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum romae stipulatio concipitur ita " centum in hispania dare spondes?", inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam pervenire, nec ante iure agi placuit. Sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta videbitur. Quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum contendat? Apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare. Sed si numquam negavit reliqua debere, cum autem conveniret heredem et rationes offerret, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur.

40.7.35

Papinianus libro nono responsorum

Non videbitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud venditorem servus habuit, pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium voluntas defuncti porrigi non potuit. Idem erit et si peculio servus venierit et venditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium servus non habuit.

40.7.36

Papinianus libro secundo definitionum

In tabulis secundis filio servum data libertate substitutum iure statuliberi prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum sua causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat. Quae iuris auctoritas citra dilectum ordinis ad secundum quoque vel tertium substitutum porrecta est.

40.7.37

Gaius libro singulari de casibus

Si ita scriptum sit: "Stichum Titio do, ut eum manumittat: si non manumiserit, liber esto", statim Stichum liberum esse.

40.7.38

Paulus libro primo ad Neratium

Non omne ab heredis persona interveniens impedimentum statulibero pro expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impediendae libertatis factum est.

40.7.39

Iavolenus libro quatro ex posterioribus Labeonis

pr. "Stichum attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto". Si servus ex testamento nummos attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a servo suo acceperit, non ab heredis servo. Eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Servius, Ofilius non esse. Superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is servus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.

1. "Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusve meis satisfactum erit". Quamvis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent aliove quo modo sibi cavissent, Labeo Ofilius responderunt.

2. Si heres servo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam magis quam dare videretur. Ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.

3. "Dama servus cum heredi meo annorum septem operas solverit, liber esto" et is servus intra septem annos in iudicio publico esset et septimus annus praeterisset, servius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea solvisset annorum septem operas, liberum futurum: quod verum est.

4. "Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto". Attia vivo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum. Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is servus ex testamento liber sit.

5. Si servus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine servi suas operas dando liberare servum potest: quod in pecunia aliter observatur, utpote cum extraneus pro eo servo dando pecuniam servum liberaret.

40.7.40

Scaevola libro 24 digestorum

pr. Sticho libertas data est: "Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant". Quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi commissa reliquetur et quasdam summas a colonis exactis rationibus non intulerit hereditatemque spoliaverit apertis clam horreis sublatisque supellectili et veste et apothecis exhaustis: an non prius ei fideicommissa libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione reliquatus est quae furatus est, reposuerit. Respondit non prius ei fideicommissam libertatem praestandam, quam et reliqua et omnia, quae per eum abessent, restituisset.

1. "Pamphilus liber esto peculio suo heredibus vere dato". Quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio habeat et omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat, an libertas ex testamento competat. Respondit nihil proponi, cur non competeret.

2. Pamphilo liberto, quem heredem ex parte instituerat, Stichum servum praelegaverat et ei libertatem his verbis dederat: "Ita ut, si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos sexagenos dederit, tunc eum manumittas". Pamphilus ante quinquennium moriens heredibus institutis filio et uxore de eodem Sticho ita cavit: "Stichus servus, qui mihi testamento patroni mei certa condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae sine ulla controversia et eum tempore peracto manumittant". Quaesitum est, si Stichus sexagenos nummos menstruos non praestiterit, an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei debeatur. Respondit, nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi.

3. Servus testamento ita manumissus est: "Stichus servus meus actor si rationem omnem actus sui heredi meo reddiderit eoque nomine satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari volo viginti et peculium suum". Quaesitum est, an, si rationes, quas egit per multos annos sine subscriptione testatoris, heredi reddere paratus sit, liber ex testamento fiat, cum propter gravem valetudinem testator non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen subscripserit. Respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum fore.

4. Item quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario illata sunt aut fraudulenter acta, huic adscribi possint, cum esset is praepositus. Respondit, si id esset, quod culpae eius deberet imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem.

5. Item quaero, an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque a conductoribus praediorum neque a vilicis pensiones exegerit et insuper etiam promutuum eis dederit. Respondit supra responsum est.

6. Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est peculium, exportaverit, antequam rationes redderet. Respondit nihil eam rem impedire condicionem, si modo ratio redderetur.

7. Titius testamento servos actores singulos diversis personis legavit cum adiectione "si rationes heredi reddiderint": deinde proprio capite ita scripsit: "omnes actores, quos legavi vel manumisero, intra quartum mensem mortis meae rationes reddere volo et dominis, quibus a me legati sint, reddi". Infra deinde alios actores liberos esse iussit aeque cum hac adiectione "si rationes heredi reddiderint". Quaero, cum per heredem fiat, quo minus reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus quandoque possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento consequi. Respondit legata quidem et libertates non alias competere, quam rationes redditae essent aut per heredem staret, quo minus redderentur: verum iudicaturo aestimandum, utrum tempus condicioni legatorum libertatiumque additum videatur an, libero tempore reddere volentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito testatore cunctationi et moram eorum proscribente. Melius autem est praesumptionem pro statuliberis esse.

8. Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet, servis actoribus libertatem ita dedit: "Quisquis mihi heres erit, si dama servus meus actus sui, qui agitur nomine eius et Pamphili conservi sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a die mortis meae intra mensem sextum, liber esto". Quaesitum est, an haec verba "pariaque fecit" ad omnia nomina pertineant exceptis perditis, ut hoc significent "si omnem pecuniam ab omnibus exegerint et heredi solverint vel eo nomine satisfecerint" et, si in exactione nominum cessaverint intra sex menses, libertas illis non competat. Respondit manifestam esse condicionem verbis testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore, si aut ei pareant aut per heredem stet, quo minus pareant.

40.7.41

Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomarum

pr. Si quem servum tuum ad certum tempus statuliberum relinquere vis, nihil interest, utro modo caveas, "si servierit" an "si triennio operas dederit, liber esto".

1. Paulus. Si quis liber esse iussus fuerit, si decem heredi promisisset, quamquam ea promissio nullam rem habitura est, tamen promittendo liberabitur.

40.7.42

Labeo libro tertio pithanon

Si quis eundem hominem uxori suae legaverit et, cum ea nupsisset, liberum esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo.

 

40.8.0. Qui sine manumissione ad libertatem perveniunt.


 
40.8.1

Paulus libro quinto ad Plautium

Si servus venditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et venditor et emptor, servo libertas competit: et hoc divus Marcus rescripsit. Sed et si mutaverit venditor voluntatem, nihilo minus libertas competit.

40.8.2

Modestinus libro sexto regularum

Servo, quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex edicto divi Claudii competit libertas.

40.8.3

Callistratus libro tertio de cognitionibus

Eum, qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam divus Marcus cum filio suo rescripsit.

40.8.4

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Ei, qui hac lege emptus sit, ut a vivo emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas.

40.8.5

Marcianus libro quinto regularum

Qui ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit Orcinus libertus.

40.8.6

Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam

Si quis obligatum servum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione divi Marci, licet bona omnia quis obligaverit, quae habet habiturusve esset. Tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit.

40.8.7

Paulus libro singulari de libertatibus dandis

Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.

40.8.8

Papinianus libro nono responsorum

Mancipia mater filiae donaverat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis divi Marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater vita decessit, omnimodo.

40.8.9

Paulus libro quinto quaestionum

Latinus largus: vendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas competere cessante emptore in manumittendo. Respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando vellet manumittere. Priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. Si non appareat, quid convenerit, favor priorem inducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam servus quam emptor eius: servo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur.

 

40.9.0. Qui et a quibus manumissi liberi non fiunt et ad legem Aeliam Sentiam.


 
40.9.1

Ulpianus libro primo ad Sabinum

Celsus libro duodecimo digestorum utilitatis gratia motus surdum ita natum manumittere posse ait.

40.9.2

Ulpianus libro tertio ad Sabinum

Servo competere libertas non potest, si relegatus moratus sit in urbe.

40.9.3

Gaius libro secundo de legatis ad edictum urbicum

Si optio hominis data sit vel indistincte homo legatus sit, non potest heres quosdam servos vel omnes manumittendo aut evertere aut minuere ius electionis: nam optione sive electione servi data quodammodo singuli sub condicione legati videntur.

40.9.4

Ulpianus libro tertio disputationum

Servum pignori datum manumittere non possumus.

40.9.5

Iulianus libro 64 digestorum

pr. Cum hereditas solvendo non est, quamvis heres locuples existat, libertas ex testamento competit.

1. Si autem is qui solvendo non est hoc modo libertatem dederit "si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto", non potest videri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse.

2. Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Maevio ita promiserit "Stichum aut Pamphilum dare spondes?", deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. Quamvis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manumisit. Quod si solum Pamphilum dari promisisset, non dubitarem, quin Stichus ad libertatem perveniret, quamvis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, contineatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. Nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureorum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non videtur in fraudem creditoris manumittere.

40.9.6

Scaevola libro 16 quaestionum

Iulianus de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? Quia et uno mortuo solvendo est, et uno manumisso solvendo est, nec adventicii casus computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex servis suis promisit, neminem manumittet.

40.9.7

Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem

pr. Si quis integris facultatibus codicillos confirmavit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam consilium testatoris fraudulentum non eo tempore observatur, quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur.

1. Minor annis viginti cum servum manumittere vellet nec iustam causam ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit: negavit eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset.

40.9.8

Africanus libro tertio quaestionum

pr. Cum is, qui sub condicione debet, manumittat fideicommissi causa, lex Aelia Sentia locum habet.

1. Si miles iure militari testamento facto libertates dederit in fraudem creditorum et non solvendo moriatur, impediuntur libertates.

40.9.9

Marcianus libro primo institutionum

pr. Ille servus liber non erit, qui vi coegerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse.

1. Item nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus in capitali crimine posteaque absolutus est.

2. Qui hac lege venierint, ne manumittantur, vel qui testamento prohibiti sint manumitti vel iussu praesidis provinciae, licet manumittantur, tamen ad libertatem non perveniunt.

40.9.10

Gaius libro primo rerum cottidianarum sive aureorum

In fraudem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est vel datis libertatibus desiturus est solvendo esse. Saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. Quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per servos atque libertos exercent: quod saepe, adtritis istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumittendo sine fraudis consilio indulgent servis suis libertatem.

40.9.11

Marcianus libro 13 institutionum

pr. In fraudem civitatium manumissi ad libertatem non veniunt, ut senatus censuit.

1. Sed nec in fraudem fisci datas libertates procedere principalibus constitutionibus cavetur. Sed divi fratres rescripserunt, non utique, si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si, cum non erat solvendo, in fraudem manumisit.

40.9.12

Ulpianus libro quatro de adulteriis

pr. Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat.

1. Ipsa igitur quae divertit omnes omnimodo servos suos manumittere vel alienare prohibetur, quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem servum, qui extra ministerium eius mulieris fuit vel in agro vel in provincia, possit manumittere vel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.

2. Sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.

3. Pater vero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareve, quae in usu filiae fuerunt tributa.

4. Matrem quoque prohibuit manumittere alienareve ea mancipia, quae in ministerium filiae concesserat.

5. Sed et avum et aviam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex voluerit.

6. Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisve servis. Finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? Et tamen licere mulieri quamvis postulatae adulterii servum suspectum in adulterio vel quaestioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere. Sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.

7. Pater mulieris vel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his servis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt.

40.9.13

Paulus libro tertio de adulteriis

Quod si intra diem sexagesimum manumiserint, erit servus statuliber.

40.9.14

Ulpianus libro quatro de adulteriis

pr. Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere vel alienare iam possit supra scriptas personas, videamus. Et non puto posse, quamvis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accusare possit.

1. Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem divortii manumittere:

2. Sive autem divertit sive repudio dimissa sit, manumissio impedietur.

3. Sed si morte mariti solutum sit matrimonium vel aliqua poena eius, manumissio non impedietur.

4. Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem vel alienationem non impediri.

5. Sed et si constante matrimonio mulier, dum divortium cogitat, manumittat vel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio valere vel manumissio.

6. Alienationem omnem omnino accipere debemus.

40.9.15

Paulus libro primo ad legem Iuliam

pr. Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. Et imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amisisse.

1. Iulianus ait, si postea, quam filio permisit pater manumittere, filius ignorans patrem decessisse manumisit vindicta, non fieri eum liberum. Sed et si vivit pater et voluntas mutata erit, non videri volente patre filium manumisisse.

40.9.16

Paulus libro tertio ad legem Aeliam Sentiam

pr. Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor viginti annis servum vendat, ut manumittatur, vel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio.

1. Si partem, quam in communi servo habet minor viginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur.

2. Ne quis creditorum fraudandorum causa servum manumittat, hac lege cavetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum fraudatore competat.

3. Aristo respondit a debitore fisci, qui solvendo non erat, manumissum ita revocari in servitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, revocanda.

4. Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione.

5. Si voluntate patris filius manumiserit, sive pater sive filius sciat solvendo patrem non esse, libertas impedietur.

40.9.17

Paulus libro singulari de libertatibus

pr. Si privatus coactus a populo manumiserit, quamvis voluntatem accommodaverit, tamen non erit liber: nam et divus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere.

1. Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit voluntatis manumittendi.

2. In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est.

40.9.18

Paulus libro 16 ad Plautium

pr. Si mortis tempore solvendo sit hereditas, si tamen cum aditur desierit esse solvendo, libertas a testatore in fraudem creditorum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet deminuta.

1. Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber esse, videamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, an vero, si alius pro eo vel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. Sed si heres locuples non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest.

40.9.19

Modestinus libro primo regularum

Nulla competit libertas data ab eo, qui postea servus ipse pronuntiatus est.

40.9.20

Modestinus libro singulari de enucleatis casibus

Si servo alieno libertas non consentiente domino data est, valere ex auctoritate iuris non potest, quamvis postea manumissor domino heres extitit, nam licet eius iure cognationis qui manumisit heres extitit, non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur.

40.9.21

Modestinus libro primo pandectarum

Matrimonii causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. Quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt.

40.9.22

Pomponius libro 25 ad Quintum Mucium

Curator furiosi servum eius manumittere non potest.

40.9.23

Pomponius libro quatro ex variis lectionibus

Semper in fraudem creditorum libertas datur ab eo, qui sciret se solvendo non esse, quamvis bene dedisset merenti hoc.

40.9.24

Clementius libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Si quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus suum solvatur. Quam rationem Iulianus solet dicere velut duobus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri libertatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus sit nec sufficiat posteriorem retrahi in servitutem, prior sufficiat: nam hoc casu [causa] sequenti loco scriptum solum ad libertatem perventurum.

40.9.25

Papinianus libro quinto responsorum

In fraudem creditorum testamento datae libertates prioribus creditoribus dimissis propter novos creditores irritae sunt.

40.9.26

Scaevola libro quatro responsorum

Pignori obligatum servum debitoris heres manumisit: quaesitum est, an liber esset. Respondit secundum ea quae proponerentur, si pecunia etiam nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. Paulus: soluta ergo pecunia ex illa voluntate liber fit.

40.9.27

Hermogenianus libro primo iuris epitomarum

pr. In fraudem creditorum manumittitur liberque esse prohibetur, sive dies solvendae pecuniae iam cessit, sive in diem vel sub condicione sit debitum. Diversa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. Ex omni autem causa creditoribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit.

1. Pignori datus servus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum manumitti non potest. Sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil libertati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat.

40.9.28

Paulus libro tertio sententiarum

Heres servum proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia scientiae vel ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem.

40.9.29

Gaius libro primo de manumissionibus

pr. Generaliter pignori datus servus sine dubio pleno iure debitoris est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia Sentia non impediat libertatem, id est si solvendo sit nec ob id creditores videantur fraudari.

1. Sub condicione servus legatus pendente condicione pleno iure heredis est, sed nullam libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria fieret.

40.9.30

Ulpianus libro quatro ad legem Aeliam Sentiam

pr. Si quis hac lege servum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo servus ad libertatem pervenerit ex constitutione divi Marci, an possit ut ingratum accusare, videamus. Et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere.

1. Si filius meus ex voluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumisissem.

2. Sed si castrensem servum filius meus manumittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accusare poterit.

3. Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseverat patronus.

4. Quotiens autem patroni libertum volunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit an vero et unus possit, videamus. Et est verius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingratum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus.

5. Si pater libertum uni ex filiis adsignaverit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse.

40.9.31

Terentius Clemens libro quinto ad legem Iuliam et Papiam

Quaesitum est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes habens nuberet, quid iuris esset. Iulianus dicit non videri contra legem Aeliam Sentiam fecisse eum, qui non perpetuam viduitatem libertae iniunxisset.

40.9.32

Terentius Clemens libro octavo ad legem Iuliam et Papiam

pr. Si non voluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit vel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id patronus remittat aut liberabit libertam, incidet in legem: videbitur enim id ipsum dolo malo facere.

1. Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis praemium consequetur.

2. Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. Idem Octavenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit.

 

40.10.0. De iure aureorum anulorum.


 
40.10.1

Papinianus libro primo responsorum

pr. Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit.

1. Diversum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus collusione per alium patronum detecta condicioni suae redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. Hunc enim etiam beneficium anulorum amittere placuit.

40.10.2

Papinianus libro 15 responsorum

Intra quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: victum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi.

40.10.3

Marcianus libro primo institutionum

Divus commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui invitis aut ignorantibus patronis acceperant.

40.10.4

Ulpianus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam

Etiam feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt.

40.10.5

Paulus libro nono ad legem Iuliam et Papiam

Is, qui ius anulorum impetravit, ut ingenuus habetur, quamvis in hereditate eius patronus non excludatur.

40.10.6

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Libertinus si ius anulorum impetraverit, quamvis iura ingenuitatis salvo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc divus Hadrianus rescripsit.

 

40.11.0. De natalibus restituendis.


 
40.11.1

Ulpianus libro secundo responsorum

A principe natalibus suis restitutum eum, qui se ingenuum natum principi adfirmavit, si ex ancilla natus est, nihil videri impetrasse.

40.11.2

Marcianus libro primo institutionum

Interdum et servi nati ex post facto iuris interventu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. Illis enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum servus natus esset. Hic enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus eius potest ad successionem venire. Ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente patrono.

40.11.3

Scaevola libro sexto responsorum

Respondit: quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, quem sanctissimus et nobilissimus imperator natalibus suis restituit. Sed ea res nec dubitationem habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis statum restitui eum, qui isto beneficio principis utatur.

40.11.4

Paulus libro quatro sententiarum

Nec filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?

40.11.5

Modestinus libro septimo regularum

pr. Patrono consentiente debet libertus ab imperatore natalibus restitui: ius enim patroni hoc impetrato amittitur.

1. Libertinus, qui natalibus restitutus est, perinde habetur, atque si ingenuus factus medio tempore maculam servitutis non sustinuisset.

 

40.12.0. De liberali causa.


 
40.12.1

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Si quando is, qui in possessione servitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi vellet aliquam iniuriam inferre, in hoc casu aequum est quibusdam personis dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit. Sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper parentis interest filium servitutem non subire.

1. Versa etiam vice dicemus liberis parentium etiam invitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem servum habeat.

2. Idcirco visum est cognatis etiam hoc dari debere,

40.12.2

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Quoniam servitus eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur.

40.12.3

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Amplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in servitute quaesitum et manumissum possit in libertatem vindicare.

1. Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate litigare permittitur.

2. Cum vero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri vel filiabus vel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt vel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et invito ei succurratur.

3. Sed et si libertum meum vel libertam dicam, idem erit dicendum.

40.12.4

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Sed tunc patrono conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante libertus venire se passus est.

40.12.5

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Interest enim nostra libertos libertasque habere.

1. Quod si plures ex memoratis personis existant, qui velint pro his litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse existimat. quod et in pluribus patronis observari debet.

40.12.6

Gaius ad edictum praetoris urbani

Benignius autem hoc persequendum est, ut, si furiosus et infans est qui in servitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed etiam extraneis hoc permittatur.

40.12.7

Ulpianus libro 54 ad edictum

pr. Liberis etiam hominibus, maxime si maiores viginti annis venum se dari passi sunt vel in servitutem quaqua ratione deduci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se venum dari passi sunt, ut participaverint pretium.

1. Si quis minor viginti annis ad partiendum pretium venum se dari passus est, nihil ei hoc post viginti annos nocebit. Sed si ante quidem se venum dedit, post vicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas denegari.

2. Si quis sciens liberum emerit, non denegatur vendito in libertatem proclamatio adversus eum qui eum comparavit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco quia non est venia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit. Sed enim si postea alius eum emerit ob hoc, qui scivit, ignorans, deneganda est ei libertas.

3. Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, videndum erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est. Sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is qui ignoravit an totum? Et quid dicemus de alia parte? An ad eum qui scit pertineat? Sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit. Rursum qui ignoravit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: evenit igitur, ut ei prosit qui eum comparavit sciens, quod alius ignoravit.

4. Sunt et aliae causae, ex quibus in libertatem proclamatio denegatur, veluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testamentum aperiri praetor vetat, quia testator a familia Necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi. Sed et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio adficiendus sit an non.

5. Si quis ex servitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: si vero ex libertate in servitutem petatur, is partes actoris sustinet qui servum suum dicit. Igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus est, disceptatur, utrum ex libertate in servitutem aut contra agatur. Et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit servum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare.

40.12.8

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Cognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus quoque velit, hoc est qui se dominum dicit, movere status controversiam.

1. Si plures sibi dominium servi vindicant dicentes esse communem, ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. Ceterum si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne varie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi vindicet.

2. Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem servi vindicet, item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex erit: et parvi refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit.

40.12.9

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Si pariter adversus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor adversus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi. Sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum maneat. Quod si adhuc nondum finito iudicio supervenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimicum sibi esse adfirmet.

1. Idem dicemus et si duo pluresve domini esse dicantur et quidam praesto sint, quidam aberint.

2. Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit victus sit, prosit ei, quod posterior vicerit, vel contra, id est ut, cum omnino alteruter vicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni servi manumissi sint. Si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exceptioni rei iudicatae obiciatur replicatio: si cui vero placeat non prodesse, is habebit sequentem dubitationem, utrum id, in quo quis victus est, nullius erit an eius esse debeat, cum quo actum sit, an potius eius qui vicerit? Scilicet ut utilis actio detur ei qui vicerit, minime autem praetor pati debeat, ut pro parte quis servus sit.

40.12.10

Ulpianus libro 55 ad edictum

Quod autem diximus "in libertate fuisse" sic est accipiendum non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium patitur, sed in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. Quid sit autem "sine dolo malo fuisse", videamus. Nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in libertate fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamvis servi sint. Varus autem scribit eum, qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non videri sine dolo malo in libertate esse: sed simul atque desierit quasi fugitivus se celare et pro libero agere, tunc incipere sine dolo malo in libertate esse: etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitivo agit, hoc ipso, quod in fuga sit, pro servo agere,

40.12.11

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Licet fugae tempore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem causa esse.

40.12.12

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Igitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse et servum posse sine dolo malo in libertate esse.

1. Infans subreptus bona fide in servitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur.

2. Potest et servus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, vel vindicta ei imposita est ab eo, quem dominum esse putavit, cum non esset, vel educatus est quasi liber, cum servus esset.

3. Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus vel non iustis, sine calliditate tamen putavit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur.

4. Probatio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum in ius aditum est.

5. Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest.

6. Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide mihi serviebat, veluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conventus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur.

40.12.13

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit. Ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur.

1. Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, veluti commodatas et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent.

40.12.14

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Rectissime praetor calliditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro servis venum dari, occurrit.

1. Dedit enim in eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est in ea causa is qui se venire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur.

2. Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit:

40.12.15

Paulus libro 51 ad edictum

(id est sive virilis sexus sive feminini sit, dummodo eius aetatis sit, ut dolum capiat):

40.12.16

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Immo eum, qui finxit se servum et sic veniit decipiendi emptoris causa.

1. Si tamen vi metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus eum dolo carere.

2. Tunc habet emptor hanc actionem, cum liberum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumvenit.

3. Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignoravit, non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. Ceterum si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet.

4. Plane si filius ignoravit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater praesens fuit potuitque filium emere prohibere.

40.12.17

Paulus libro 51 ad edictum

In servo et in eo, qui mandato nostro emit, tale est, ut, si certum hominem mandavero emi sciens liberum esse, licet is cui mandatum est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. Contra autem, si ego ignoravi, procurator scit, non est mihi deneganda.

40.12.18

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. In tantum ergo tenetur, quantum dedit vel in quantum obligatus est, scilicet in duplum.

1. Sed utrum pretium tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur, videamus. et putem omne omnino, quod propter emptionem vel dedit.

40.12.19

Paulus libro 51 ad edictum

Vel permutavit vel compensavit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus est)

40.12.20

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Vel obligatus est, duplari debere.

1. Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est in hoc edictum cadere duplarive.

2. Obligatum vel ipsi venditori accipere debemus vel alii obligatum: nam quod dedit, sive ipsi venditori sive alii ex iussu eius sive ipse sive alius dederit, aeque continebitur.

3. Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum si potest, dicendum non esse obligatum.

4. Interdum evenit, ut is qui comparavit habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro servo veniit, hinc habet in duplum actionem et praeterea in venditorem vel eum, qui duplam promisit, in duplum actio est,

40.12.21

Modestinus libro primo de poenis

pr. Utique eius duplum, quod propter emptionem vel dedit vel obligatus est. Secundum quae id, quod alter eorum solverit, nihil ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. Et ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur.

1. Actionem, quae ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia verum est auctorem conveniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamavit, perveniebatur.

40.12.22

Ulpianus libro 55 ad edictum

pr. Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt.

1. Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem.

2. Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem: enimvero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actionem. Nec alterius scientia alteri nocebit, vel ignorantia proderit.

3. Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignoravit. Sed si tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit.

4. Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest.

5. Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat.

6. Haec actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et poenalis.

40.12.23

Paulus libro 50 ad edictum

pr. Si usum fructum tibi vendidero liberi hominis et cessero, servum effici eum dicebat Quintus Mucius [meus], sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide vendidissem, alioquin sine domino fore.

1. In summa sciendum est, quae de venditis servis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt.

2. Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut divus quoque Hadrianus decrevit. Nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci.

40.12.24

Paulus libro 51 ad edictum

pr. Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut adversus eum quoque, qui se dominum esse dicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere velit: quid enim si quae tales sint, ut tempore aut morte intereant? Quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas redigere?

1. Quin etiam servius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordinata sit.

2. Sed si cum aliis experiri velit, non est quaerendum, an lis ordinata sit, ne inveniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controversiam moveat, interim actiones excludantur: aeque enim ex eventu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur.

3. Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus sit suscipere iudicium. Et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec videri praeiudicium libertati fieri aut voluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest. Ceterum ex eventu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit.

4. Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela ait interim eum cavere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiae libertatis est, quam qui certae: sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. Aeque si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in libertatem proclamaverit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam.

40.12.25

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

pr. Si cui de libertate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt.

1. Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, veluti eius, qui adfirmat ideo se primo iudicio victum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse.

2. Licet vulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius de statu controversia est, liberi loco esse, tamen, si servus sit, certum est nihilo minus eum, quod ei tradatur vel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur. Tantum de possessione videbimus, cum ipsum post litem ordinatam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur. Et cum placuit per fugitivum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus adquiri?

40.12.26

Gaius libro 20 ad edictum provinciale

Qui ex libertate in servitutem petit, si iudicii de evictione servandi causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non convenitur.

40.12.27

Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr. Divi fratres Proculo et Munatio rescripserunt: "Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente varia hedone matre et consentiente vario hermete tutore ad tempus pubertatis causa differenda sit, vestrae gravitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere".

1. Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controversiam faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controversiam patiatur: sane hoc lucratur, quod is qui eam status controversiam faciebat amittit suam causam. Nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria adversarii ingenuitatem solet tribuere. Recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in servitutem petit, electionem adversario deferant, utrum malit cognitionem circumduci an audita causa sententiam proferri. Et si cognoverint, pronuntiare debebunt servum illius non videri: neque haec res captionem ullam habet, cum non ingenuus pronuntietur, sed servus non videri. Quod si ex servitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine adversario pronuntient ingenuum videri, nisi magna causa suadeat et evidentes probationes suggerant secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur.

2. Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor vero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: evenire autem potest, ut etiam absens vincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri.

40.12.28

Pomponius libro 12 ad Quintum Mucium

Non videtur domini voluntate servus in libertate esse, quem dominus ignorasset suum esse: et est hoc verum: is enim demum voluntate domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex voluntate domini consequitur.

40.12.29

Arrius Menander libro primo de re militari

pr. Qui de libertate sua litigans necdum sententia data militiae se dedit, in pari causa ceteris servis habendus est nec exonerat eum, quod pro libero habeatur in quibusdam. Et licet liber apparuerit, exauctoratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui ex servitute in libertatem petitus sit vel qui non sine dolo malo in libertate moratus est: qui vero per calumniam petitus in servitutem est, in militia retinebitur.

1. Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, intra quinquennium retractata sententia novo domino reddendus est.

40.12.30

Iulianus libro quinto ex Minicio

Duobus petentibus hominem in servitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero servus iudicatus est, commodissimum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci servum debere ab eo qui vicisset: cuius sententiae Cassius quoque est et ego sum. Et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte libertatem eius tueri. Commodius autem est favore libertatis liberum quidem eum esse, compelli autem pretii sui partem viri boni arbitratu victori suo praestare.

40.12.31

Ulpianus libro primo responsorum

Filium ob hoc, quod patri heres extitit, prohiberi a patre suum servum manumissum in servitutem petere.

40.12.32

Paulus libro sexto regularum

De bonis eorum, qui ex servitute aut libertate in ingenuitatem vindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cavetur de his quidem, qui ex servitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam voluissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manumissoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissententiarum

40.12.33

Paulus libro singulari de liberali causa

Qui sciens liberum emit, quamvis et ille se pateretur venire, tamen non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: sed si alii eum ignoranti vendiderit, denegabitur et proclamatio.

40.12.34

Ulpianus libro singulari pandectarum

Imperator Antoninus constituit non alias ad libertatem proclamationem cuiquam permittendam, nisi prius administrationum rationes reddiderit, quas cum in servitute esset gessisset.

40.12.35

Papinianus libro nono responsorum

Servos ad templi custodiam, quod aedificari Titia voluit, destinatos neque manumissos heredis esse constitit.

40.12.36

Papinianus libro 12 responsorum

Dominus qui optinuit, si velit servum suum abducere, litis aestimationem pro eo accipere non cogetur.

40.12.37

Callistratus libro secundo quaestionum

Conventio privata neque servum quemquam neque libertum alicuius facere potest.

40.12.38

Paulus libro 15 responsorum

pr. Paulus respondit, si, ut proponitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex voluntate sua litteras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, non videri eas litteras ad constitutionem divi Marci pertinere.

1. Idem respondit constitutionem quidem divi Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege venierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem favorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, cum idem etiam libertam habiturus sit.

2. Quaesitum est, an emptor servo recte libertatem dederit nondum pretio soluto. Paulus respondit servum, quem venditor emptori tradidit, si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse.

3. Gaius seius Stichum servum Lucio Titio vendidit ita, ut Titius Stichum post triennium manumitteret, si continuo triennio servisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio revertit: quaero, an obstet Sticho ad consequendam ex venditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse.

40.12.39

Paulus libro quinto sententiarum

pr. Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est.

1. Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controversiam movit, ad modum exilii possunt ferre sententiam.

2. Tutores vel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administraverunt, postea status quaestionem facere non possunt.

3. Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur.

40.12.40

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

Cum pacto partitionis pretii maior viginti annis venalem se praebuit, nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest.

40.12.41

Paulus libro singulari de articulis liberalis causae

pr. Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare volens se ipsum in libertatis esse possessionem.

1. Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnove facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus serviebat, ausus sit.

40.12.42

Labeo libro quatro posteriorum

Si servus quem emeras ad libertatem proclamavit et ab iudice perperam pro eo iudicatum est et dominus eius servi post rem contra te iudicatam te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere eum tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae praescriptio. Iavolenus: haec vera sunt.

40.12.43

Pomponius libro tertio senatus consultorum

De his, qui bona eorum quibus serviebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti verba haec sunt: "Sicut non est aequum fiducia libertatis, quae ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati praestandae moram quaeri oportet. Quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid servari potest heredi, antequam ad servum manumittendum compelleretur".

40.12.44

Venonius libro septimo actionum

pr. Licet dubitatum antea fuit, utrum servus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quae libertatis causa imponuntur, tamen verius est non aliter quam liberum obligari. Ideo autem solet iusiurandum a servis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret aut promittat.

1. Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere.

2. In eum, qui impubes iuraverit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. Potest tamen et impubes operas dare, veluti si nomenculator sit vel histrio.

  

40.13.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet.


 
40.13.1

Ulpianus libro secundo de officio proconsulis

pr. Maiores viginti annis ita demum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum qui veniit pervenerit: ex ceteris autem causis, quamvis maior viginti annis se venum dari passus sit, ad libertatem ei proclamare licet.

1. Minori autem viginti annis ne quidem ex causa supra scripta debet denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis viginti factus duravit in servitute: tunc enim si pretium partitus sit, dicendum erit denegari ei debere libertatis proclamationem.

40.13.2

Marcellus libro 24 digestorum 

Servum quis per vim a Titio accepit et testamento liberum esse iussit: quamquam solvendo decesserit, non erit ille liber: alioquin fraudabitur Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius agere potest, at si ad libertatem servus pervenerit, nullam actionem habiturus est, quia nihil videbitur heres ex defuncti dolo consecutus.

40.13.3

Pomponius libro 11 epistularum et variarum lectionum

Eis, qui se passi sint venire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari. Quaero, an et ad eos, qui ex mulieribus, quae se passae sint venire, nascuntur, ita senatus consulta pertinent? Dubitari non potest, quin ei quoque, quae maior annis viginti venire se passa est, ad libertatem proclamandi licentia fuerit deneganda. His quoque danda non est, qui ex ea nati tempore servitutis eius erunt.

40.13.4

Paulus libro 12 quaestionum

Licinnius Rufinus Iulio Paulo. Is cui fideicommissa libertas debebatur post vicensimum annum veniri se passus est: quaero, denegandum sit ei ad libertatem proclamare. Movet me exemplum cuiusvis liberi hominis: nam et si consecutus esset libertatem, si [] se vendidisset, denegaretur ei ad libertatem proclamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in servitute constitutus passus est se venum dari, quam si esset libertatem consecutus. Sed e contrario movet me, quod in hoc, de quo quaeritur, venditio constitit et est qui veneat, in libero autem homine neque venditio constitit et nihil est quod veneat. Peto itaque plenissime instruas. Respondit: venditio quidem tam servi quam liberi contrahi potest et stipulatio de evictione contrahitur: non enim de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam adversus hunc nec ad libertatem proclamatio denegatur. Sed is, qui adhuc servus est, etiam invitus veniri potest, quamvis et ipse in eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim ad libertatem perveniat. Quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas debetur. Pone statuliberum passum se venum dari: nemo dicturus est superveniente condicione, quae non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam. Idem puto, etiamsi in ipsius potestate fuit condicio. Sed in proposito magis probandum est, ut denegetur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se venum dari, quia indignus est auxilio praetoris fideicommissarii.

40.13.5

Paulus libro singulari ad senatus consultum Claudianum

Si duo liberum hominem maiorem annis viginti emerimus, unus sciens eius condicionem, alter ignorans, non propter eum qui scit ad libertatem ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat servus efficietur, sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius.

 

40.14.0. Si ingenuus esse dicetur.


  
40.14.1

Marcellus libro septimo digestorum 

Si libertus alterius alio agente ingenuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere.

40.14.2

Saturninus libro primo de officio proconsulis

pr. Qui se venire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum perveniret, prohibendum de libertate contendere divus Hadrianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset.

1. Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam manumissi fuissent, audientur.

2. Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseverant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros.

40.14.3

Pomponius libro quinto senatus consultorum

pr. Hoc sermone "adgnitis natalibus" de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis.

1. Verbo autem "relinquerent" etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. Sed id quemadmodum accipiendum sit, videndum est, utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere debeant, an vero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est.

40.14.4

Papinianus libro 22 quaestionum

Oratio, quae prohibet apud consules aut praesides provinciarum post quinquennium a die manumissionis in ingenuitatem proclamare, nullam causam aut personam excipit.

40.14.5

Papinianus libro decimo responsorum

Patronum post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis summovendum respondi.

40.14.6

Ulpianus libro 38 ad edictum

Quotiens de hoc contenditur, an quis libertus sit, sive operae petantur sive obsequium desideretur sive etiam famosa actio intendatur sive in ius vocetur qui se patronum dicit sive nulla causa interveniat, redditur praeiudicium. Sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, libertum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. Redditur autem alterutro desiderante: sed actoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse habet aut, si non probet, vincitur.

 

40.15.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.


 
40.15.1

Marcianus libro singulari de delatoribus

pr. De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque privatim neque fisci nomine.

1. Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo.

2. Immo nec de vivi statu quaerendum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita divus Hadrianus constituit.

3. Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu defuncti dicere: nam oratione divi Marci cavetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed vivo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur, ut eadem oratione cavetur.

4. Si quidem in deteriorem condicionem quis statum retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. Quid ergo si in meliorem? Veluti pro servo libertus dicitur: quare non admittatur? Quid enim si servus quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? Quare non liceat probare liberam fuisse? Hoc enim et pro mortua est. Et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum.

40.15.2

Papinianus libro 14 responsorum

pr. Non esse libertatis quaestionem filiis inferendam propter matris vel patris memoriam [memeriam] post quinquennium a morte non retractatam convenit.

1. Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus restitutionis auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores non haberent, excesserit.

2. Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie litis ante mortem illatae non fit irrita, si veterem causam desistente qui movit longo silentio finitam probetur.

40.15.3

Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum

Ante quinquennium defuncto status honestior, quam mortis tempore fuisse existimabatur, vindicari non prohibetur. Idcirco et si quis in servitute moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest.

40.15.4

Callistratus libro primo de iure fisci

Primus omnium divus Nerva edicto vetuit post quinquennium mortis cuiusque de statu quaeri, sed et divus Claudius Claudiano rescripsit, si per quaestionem nummariam praeiudicium statui videbitur fieri, cessare quaestionem.

 

40.16.0. De collusione detegenda.


 
40.16.1

Gaius ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa

Ne quorundam dominorum erga servos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, quod paterentur servos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus consultum factum est domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collusionem quicquam factum, si iste homo servus sit, fieret eius servus qui detexisset collusionem.

40.16.2

Ulpianus libro secundo de officio consulis

pr. Collusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium posse divus Marcus constitit.

1. Quinquennium autem continuum utique accipiemus.

2. Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur collusio, differendam retractationem in tempus pubertatis vel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est.

3. Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam puto praefinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se in ingenuitatem petit.

4. Oratione divi Marci cavetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.

40.16.3

Callistratus libro quatro de cognitionibus

Cum non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res intervenisset: idque principalibus constitutionibus cavetur.

40.16.4

Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam

Si libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, collusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. Medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur.

40.16.5

Hermogenianus libro quinto iuris epitomarum

pr. Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur.

1. Si plures ad collusionem detegendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet.