DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS
IUSTINIANI
IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI
DIGESTORUM SEU PANDECTARUM
liber tricesimus
 

 
Based upon the Latin text of Mommsen's edition ).
 

 

     •  30.0. De legatis et fideicommissis.

 
 

  

30.1

Ulpianus libro 67 ad edictum

Per omnia exaequata sunt legata fideicommissis.

30.2

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Sciendum est eos demum fideicommissum posse relinquere, qui testandi ius habent.

30.3

Ulpianus libro quarto ad Sabinum

Haec verba testatoris: "Quisquis mihi ex supra scriptis heres erit" aut "si heres erit Seius" vel "si hereditatem adierit" subiectum legatum vel fideicommissum non faciunt condicionale.

30.4

Ulpianus libro quinto ad Sabinum

pr. Si quis in fundi vocabulo erravit et Cornelianum pro Semproniano nominavit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore erravit, non debebitur. Quod si quis, cum vellet vestem legare, suppellectilem adscripsit, dum putat suppellectilis appellatione vestem contineri, Pomponius scripsit vestem non deberi, quemadmodum si quis putet auri appellatione electrum vel aurichalcum contineri vel, quod est stultius, vestis appellatione etiam argentum contineri. Rerum enim vocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia.

1. Si quis heredes instituerit et ita legaverit: "Quisquis mihi Gallicanarum rerum heres erit, damnas esto dare", ab omnibus heredibus videri legatum, quoniam ad omnes eos res Gallicanae pertinent.

30.5

Paulus libro primo ad Sabinum

pr. Servi electione legata semel dumtaxat optare possumus.

1. Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: "Qui meus erit cum moriar, heres dato" et communis sit, totum deberi. Trebatium vero respondisse partem deberi Cassius scripsit, quod et verius est.

2. Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed "meum" nominaverit, portionem deberi constat.

30.6

Iulianus libro 33 digestorum

"Stichum, qui meus erit cum moriar, heres meus dato": magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare voluisse patrem familias apparet eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset "Stichus qui meus est", non "qui meus erit". Sed condicio talis accipi debet "quatenus "meus erit", ut, si totum alienaverit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit .

30.7

Paulus libro secundo ad Sabinum

Legatum servo delatum dominus potest repudiare.

30.8

Pomponius libro secundo ad Sabinum

pr. Si ex toto fundo legato testator partem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet.

1. Si ita scriptum sit: "Lucius Titius heres meus aut Maevius heres meus decem Seio dato", cum utro velit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solitum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissententiarum quid ergo si ab altero partem petierit? Liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. Idem erit et si alter partem solvisset.

2. Si ita legatum sit: "Lecticarios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius volet", non potest legatarius partem servorum vindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: ne aliter observantibus etiam uno homine legato divisio concedatur. Nec interest, divisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo servis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse invitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere.

30.9

Pomponius libro tertio ad Sabinum

Id quod apud hostes est legari posse octavenus scripsit et postliminii iure consistere.

30.10

Paulus libro secundo ad Sabinum

Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est verum.

30.11

Papinianus libro nono quaestionum

Cum filio familias vel servo alieno legatum vel hereditas datur, fidei committi patris vel domini potest ac tunc demum ex persona ipsorum fideicommissum vires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis vel legati patri dominove quaeritur, fideicommissum relinquitur. Denique Iulianus non insuptili ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi vero filio non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligare non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari videtur. Et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se pervenit ex legato vel hereditate filio relictis, restituere isque vivo patre decedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris vires acceperit.

30.12

Pomponius libro tertio ad Sabinum

pr. Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si voluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse.

1. Proculus ait, si quis servos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnaverit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere.

2. Regula iuris civilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque servis legare possumus.

3. In legatis novissimae scripturae valent, quia mutari causa praecedentis legati vel die vel condicione vel in totum ademptione potest. Sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, novissima ademptio spectanda est. Interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura valet: nam si ita scripsero: "Quod Titio infra legavero, id neque do neque lego", quod infra legatum erit, non valebit. Nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. Voluntas ergo facit, quod in testamento scriptum valeat.

30.13

Pomponius libro quarto ad Sabinum

Cum incertus homo legatus tibi esset, heres Stichum servo tuo tradidit. Neratius respondit, si voluntate domini tradidit vel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si Stichus legatus esset.

30.14

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

pr. Si ita sit adscriptum: "Si cui legavero bis, semel heres ei dato" vel "ut semel debeatur", et eidem duas quantitates adscripserit vel duos fundos, an utrumque debeatur? Et ait Aristo unum videri legatum: nam quod ademptum est, nec datum videri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae vera est.

1. Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari velle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure videri cetera legata adempta. Sed quo magis erit ademptum? Non enim apparet. Et ait posse dici exiguius esse praestandum.

30.15

Paulus libro tertio ad Sabinum

pr. Qui quartam partem bonorum legare voluit, dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesset dimidiae. Idem erit et si quinquaginta voluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim debebuntur. Sed et si plus legare voluit et minus scripsit, valebit legatum.

1. Si quis unam summam filiabus legaverit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur.

30.16

Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr. Si duobus res coniunctim legata sit, quamvis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto verum esse.

1. Heres adiecto ei nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adisset, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset pervenerit.

2. Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius vindicabit. Sed et si testator Titio et postumis viriles partes dari voluisset vel etiam id expressisset, totum legatum Titio debetur non nato postumo.

30.17

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

pr. Qui filiabus legavit, si mentionem aliqua parte testamenti postumae fecit, videtur in filiarum legato et de postuma sensisse.

1. Si quis ita legaverit: "Si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato", pluribus natis videtur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi evidens sit contraria sententia testatoris.

2. Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat.

30.18

Iulianus libro 31 digestorum 

Et quidem totum legatum petere potest, quamvis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset.

30.19

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

pr. Legata inutiliter data Papinianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: "Hoc amplius ei heres meus dato", et diversum esse in illa scriptura: "Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto": non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret.

1. Idem eodem loco et in substituto impuberis scripsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum, substitutus hoc debeat, si "hoc amplius" legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit.

2. In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae servantur.

30.20

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Qui duos servos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio.

30.21

Ulpianus libro 15 ad Sabinum

Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent.

30.22

Pomponius libro quinto ad Sabinum

Si grege legato aliqua pecora vivo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem videri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et vel unus bos superesset, eum vindicari posse, quamvis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit vindicari.

30.23

Paulus libro tertio ad Sabinum

Si quis bonorum partem legaverit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis.

30.24

Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr. Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, veluti "quidquid illa ancilla peperisset", constitit: vel ita "ex vino quod in fundo meo natum est" vel "fetus tantum dato".

1. Si usum fructum habeam eumque legaverim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est.

2. Si quis post testamentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani destinaret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluvionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit.

3. Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, videndum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura constituerentur.

4. Et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse videatur. Si navem legavero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario vindicaretur.

30.25

Paulus libro tertio ad Sabinum

A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam.

30.26

Pomponius libro quinto ad Sabinum

pr. Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere videtur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset.

1. Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit legatarii condicio.

2. Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerva rerum partes esse legatas existimaverunt. Sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, sive rerum partes sive aestimationem dare maluerit. In his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno dividi possunt: sin autem vel naturaliter indivisae sint vel sine damno divisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est.

30.27

Paulus libro nono ad Plautium

Potest autem heres vel paucioribus vel in una re relictam partem legatario dare, in quam vel legatarius consenserit vel iudex aestimaverit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus vindicare portionem.

30.28

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

pr. Si creditori meo, tutus adversus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio videtur, sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum valere, quia civilis mihi datur actio pro honoraria.

1. Marcellus libro vicesimo octavo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaveris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat:

30.29

Paulus libro sexto ad legem Iuliam et Papiam

Sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum.

30.30

Ulpianus libro 19 ad Sabinum

pr. Talis scriptura: "Quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato", ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.

1. Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.

2. Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an vero praesentia? Et ait Servius et Labeo praesens deberi. Quamvis igitur supervacua sit haec adiectio, quantum ad vim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.

3. Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.

4. Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.

5. Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc clausulam cessare.

6. Item si legetur pecunia quae in arca est vel vinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.

7. Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque verum est.

30.31

Paulus libro tertio ad Sabinum

Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet.

30.32

Ulpianus libro 20 ad Sabinum

pr. Si quis a filio pupillo herede instituto, cum is in tutelam suam venisset, pecuniam legaverit et a substituto herede legata repetierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. Quod ita verum esse tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta sit veluti: "Quae a filio meo legavi quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato": sed si ita repetita fuerint: "Quae a filio meo legavi, heres meus dato", pure repetita videbuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur.

1. Si quis plures Stichos habens Stichum legaverit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet praestare.

2. Si parti civitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum vel compendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur.

30.33

Paulus libro tertio regularum

Si pluribus eadem res legata fuerit, si quidem coniunctim, etiamsi alter vindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem evidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem convolasse, solum posteriorem ad legatum pervenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro virili portione ad legatum omnes venire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere voluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res adsignatur electione rei vel pretii servanda ei, qui prior de legato sive fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire.

30.34

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

pr. Plane ubi transferre voluit legatum in novissimum, priori non debebitur, tametsi novissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. At si coniuncti disiunctive commixti sint, coniuncti unius personae potestate funguntur.

1. Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque vel rem consequi vel rei aestimationem.

2. Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem.

3. Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, divus Pius rescripsit tunc saepius praestandam summam, si evidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum voluisse: idemque et in fideicommisso constituit. Eiusque rei ratio evidens est, quod eadem res saepius praestari non potest, eadem summa volente testatore multiplicari potest.

4. Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legavit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo.

5. Sed si pondus auri vel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta videatur.

6. Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit dicendum, id est saepius deberi, si hoc testator voluerit.

7. Quod si rem emissem mihi legatam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio.

8. Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogaverit vel ipsam rem vel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res videtur, quatenus sum praestaturus.

9. Si coniunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. Nec solum hi partem faciunt, in quorum persona constitit legatum, verum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et servo proprio sine libertate.

10. Sed si in pupillari testamento alii eandem legaverit, quam mihi in suo testamento legavit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legavit.

11. Si duobus sit legata, quorum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter videtur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit.

12. Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam.

13. Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum.

14. Si ita Titio legetur: "Fundum Seianum vel usum fructum eius sibi habeto", duo esse legata et arbitrio eius esse, an velit usum fructum vindicare.

15. Sed et si quis ita leget Titio: "Fundum do lego, ut eum pro parte habeat", mihi videtur posse dici partem habiturum: videri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem appellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur.

30.35

Paulus libro tertio ad Sabinum

Si heres alienum hominem dare damnatus sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur.

30.36

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. "Titiae textores meos omnes, praeterquam quos hoc testamento alii legavi, lego. Plotiae vernas meos omnes, praeterquam quos alii legavi, lego". Cum essent quidam et vernae idem et textores, Labeo ait, quoniam nec quos Titiae textores non legaverit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, quos eorum Plotiae legaverit, nec quos Plotiae vernas non legaverit, possit, neutrius legato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum.

1. Quod si hoc modo esset legatum "textores omnes praeter vernas" et rursus "vernas omnes praeter textores", qui et verna et textor esset, neutri fuisse legatum.

2. Nihil distat, utrum ita legetur "Titio et Maevio" an ita "Titio cum Maevio": utrubique enim coniunctim legatum videtur.

3. Si alteri Stichum heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur.

30.37

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

pr. Legato generaliter relicto, veluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse observandum, ne optimus vel pessimus accipiatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et divi Severi iuvatur, qui rescripserunt homine legato actorem non posse eligi.

1. Si de certo fundo sensit testator nec appareat de quo cogitavit, electio heredis erit, quem velit dare: aut si appareat, ipse fundus vindicabitur. Sed et si lancem legaverit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam velit dare.

30.38

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Legatarius pro parte adquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam adquirat, alter repudiet.

1. Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas servitutes, si forte praedium mihi legatum praedio meo debuerit servitutes, et integra furti actio manebit, si servus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius.

30.39

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

pr. Cum servus legatus in fuga esset vel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro vicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestandum, quod et ego arbitror sequendum.

1. Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis servorum vel vecturis iumentorum vel naulis navium dicendum. Quod in fructibus dicitur, hoc et in pensionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. In usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. Ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interieret, aestimatio eius praestatur. Item partus ancillarum et, si servus fuerit legatus, et hereditas vel legatum vel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet.

2. Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium recepero, videtur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non consistere. Sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem vindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex vendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento vero, ut rem quam vendidi et tradidi recipiam. Idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradideram, ex testamento me agentem liberationem consequi.

3. Idem Iulianus scribit, si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legavit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit vel defuncto vel heredi.

4. Si quis alicui legaverit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. Et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit.

5. Heres cogitur legati praedii solvere vectigal praeteritum vel tributum vel solarium vel cloacarium vel pro aquae forma.

6. Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: volgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius.

7. Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit.

8. Si vero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, vel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legaverit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere,

9. Item Campum Martium aut Forum Romanum vel aedem sacram legari non posse constat.

10. Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant.

30.40

Ulpianus libro secundo fideicommissorum

Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi.

30.41

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

pr. Cetera igitur praeter haec videamus. Et quidem corpora legari omnia et iura et servitutes possunt.

1. Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Aviola et Pansa consulibus.

2. Tractari tamen poterit, si quando marmora vel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum convalescat. Et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non convalescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia vires ab initio legatum non habuit. Sed si sub condicione legetur, poterit legatum valere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit vel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. Purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia Catoniana non pertinet.

3. Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legaverit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legavit, an legatum valebit? Movet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et divus Severus rescripserunt. Numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? Sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus.

4. Si duobus domum legaverit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus Seianae quam ei legaverat, non male agitabitur, an valeat, quia dominus est utriusque legatarius. Et quid si quis domum deductis marmoribus legaverit, quae voluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? Sed melius dicetur in utroque detractionem non valere: legatum tamen valebit, ut aestimatio eorum praestetur.

5. Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legavit, puto valere legatum: nam et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et divum Severum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id ad opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. Sed videamus, utrum ei soli civitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia civitate in aliam transferre possit. Et puto non esse permittendum, quamquam constitutum sit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius civitatis transferre.

6. Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias civitates pertinet.

7. Sed et divorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegaverunt.

8. Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea vel aliud quod aedificium vel porticus sine aedibus vel tabernas vel popinas extenditur.

9. Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est marmora, vel columnae. Idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus.

10. Sed si cancelli sint vel vela, legari poterunt, non tamen fistulae vel castelli.

11. Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint.

12. Quid ergo in statuis dicendum? Si quidem inhaerent parietibus, non licebit, si vero alias exsistant, dubitari potest: verum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint.

13. Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas vel singula sigilla adaequata legari posse.

14. Sed si paravit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legavit, dubitari poterit, an valeat: et puto valere.

15. Sed si ea quae legavit aedibus iunxit, extinctum erit legatum.

16. Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui,

30.42

Ulpianus libro 2 fideicommissorum

sive scit, sive ignoravit.

30.43

Ulpianus libro 21 ad Sabinum

pr. Senatus enim ea, quae non sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem praestabit. Sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamvis ut non vendat, detraxit, sed ut exsolvat.

1. Marcellus etiam scribit, si maritus diaetam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum impedimento. Ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest.

2. Legatum in aliena voluntate poni potest, in heredis non potest.

3. Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad liberationem vinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit.

30.44

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Servum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si vivo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in servo peculiari habuisse.

1. Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legaverit, postea cognoverit et voluerit ad se pertinere, legatum valebit, quia, ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est: si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis.

2. Si Pocula quis legavit et Massa facta est vel contra, item si Lana legetur et vestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto veram, si modo non mutaverit testator voluntatem.

3. Sed et si Lancem legavit et Massam fecit, mox Poculum, debebitur Poculum, durante scilicet voluntate.

4. Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem.

5. Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est venditio: nam cum chirographa veneunt, nomen venisse videtur.

6. Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones adversus debitorem cedantur.

7. Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: vel si is sit servus, qui in perpetuam servitutem venierit, idem erit: vel si servus sit forte pignori datus.

8. Si statuliberum heres legaverit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. Etenim aestimationem veram praestabit: ipsum vero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi.

9. Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redimere aditum et praestare.

30.45

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Si a substituto pupilli ancillas tibi legassem easque tu a pupillo emisses et antequam scires tibi legatas esse alienaveris, utile legatum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant.

1. Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem servi ad proprietatem eius nihil pertinet: sed ob id, quod furtum fecit servus aut noxam nocuit, evenit, quo minus eum habere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat.

2. Si vero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est.

30.46

Pomponius libro nono epistularum

Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui vel Stichum vel hominem dari promiserit.

30.47

Ulpianus libro 22 ad Sabinum

pr. Cum res legata est, si quidem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. Sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestandam, ubi relicta est, nisi alibi testator voluit: nam si alibi voluit, ibi praestanda est, ubi testator voluit vel ubi verisimile est eum voluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. Sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit.

1. Sed si id petatur quod pondere numero mensura continetur, si quidem certum corpus legatum est, veluti frumentum ex illo horreo vel vinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin vero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur.

2. Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla intervenit, cavere heres debet de restitutione servi, non aestimationem praestare. Sed et si alienus servus in fuga sit sine culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa admitti potest: cavebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio praestetur: quod et in servo ab hostibus capto constat.

3. Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his vel in fuga sit vel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut absentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. Qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestandum, fortassis vel mortui pretium. Sed si ambo sint in fuga, non ita cavendum, ut, "si in potestate ambo redirent", sed "si vel alter", et " vel ipsum vel absentis aestimationem praestandam".

4. Item si res aliena vel hereditaria sine culpa heredis perierit vel non compareat, nihil amplius quam cavere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est.

5. Culpa autem qualiter sit aestimanda, videamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, verum etiam quae levis est? An numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? Quod verius est.

6. Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non deberi: quod ita verum est, si non post moram factam id evenerit: potuit enim eum acceptum legatarius vendere.

30.48

Pomponius libro sexto ad Sabinum

pr. Si heredis servus rem legatam ignorante domino subtraxisset et vendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut vel noxae servum dederet dominus vel ex peculio praestaret, quod ex venditione eius rei haberet.

1. Si unus ex heredibus servum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, cuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit.

30.49

Ulpianus libro 23 ad Sabinum

pr. Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit.

1. Ergo cum esset sic relictum: "Cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die", et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. Proinde si quindecim annorum, consequetur dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. Haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.

2. Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.

3. Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. Quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.

4. Si Titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum.

5. Sed si testator decem mihi sub fideiiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne.

6. Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. Et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit.

7. Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere.

8. Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum "fundum vendere", non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio.

9. Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.

30.50

Ulpianus libro 24 ad Sabinum

pr. Si servus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret.

1. Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiaverit non agentem causam vel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. Quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen provocavit? Iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat. Si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis teneatur, videamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, numquid legatariis teneatur? Nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. Respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus.

2. Si quis ante quaestionem de familia habitam adierit hereditatem vel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio adversus fiscum locum habet. Quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? Ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. Sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas abiudicetur et oneribus careret, vel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigavit.

3. Si numerus nummorum legatus sit neque apparet quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua versatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas vel caritas et necessitudo, item earum quae praecedunt vel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda.

30.51

Papinianus libro quarto quaestionum

Sed si certos nummos (veluti quos in arca habet) aut certam lancem legavit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum vel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt.

30.52

Paulus libro quarto ad Sabinum

pr. Si cui servi omnes cum peculio legati sint, etiam hi servi debentur, qui nullum peculium habent.

1. Si a filio impubere sub condicione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legavit, a substituto pure repetit, statim voluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset.

30.53

Ulpianus libro 25 ad Sabinum

pr. Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? Quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod vero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.

1. Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legaverat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.

2. Si quis duos heredes scripserit et damnaverit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio vel servo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio valeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.

3. Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.

4. Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? Et puto teneri.

5. Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet vel cetera leiqana, sed ut praestet pretium, quanti esset, si viveret.

6. Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.

7. Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset vel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an vero teneatur, ut pretium loci praestet? Et si quidem ipse pater familias illo inferri voluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legavit vel alio inferri voluit vel pretium loci legatario offerri.

8. Item si servum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur vel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.

9. Servus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.

30.54

Pomponius libro octavo ad Sabinum

pr. Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur.

1. Si Titiae legatum relictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et vivo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi.

2. Sed et si servi mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perveniat ad libertatem.

3. Si pars heredum nominata sit in legando, viriles partes heredes debent, si vero omnes, hereditarias.

30.55

Pomponius libro nono ad Sabinum

Nemo potest in testamento suo cavere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest.

30.56

Pomponius libro 14 ad Sabinum

Si legati servi nomine stipuletur legatarius fugitivum eum non esse praestari, nihil veniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur.

30.57

Ulpianus libro 33 ad Sabinum

Si res obligata per fideicommissum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si vel hanc vel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), vel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere alieno. Quod si testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommissarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictionem praesidis provinciae id ei praestabitur.

30.58

Papinianus libro nono responsorum

Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas viri boni arbitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi,

30.59

Ulpianus libro 33 ad edictum

Si modo nulla culpa eius incendium contigisset.

30.60

Iulianus libro 39 digestorum 

Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito solverit.

30.61

Papinianus libro nono responsorum

Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimavi.

30.62

Paulus libro 41 ad edictum

Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur.

30.63

Celsus libro 17 digestorum

Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legaverit, una mortua servius partum eius negat deberi, quia accessionis loco legatus sit: quod falsum puto et nec verbis nec voluntati defuncti accommodata haec sententia est.

30.64

Gaius libro 15 ad edictum provinciale

Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis valent.

30.65

Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris

pr. Si ita legatum sit: "Seio servos decem do praeter eos decem, quos Titio legavi", si quidem decem tantum inveniantur in hereditate, inutile est legatum, si vero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris valet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inveniantur.

1. "Illi, si volet, Stichum do": condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius voluerit, quamvis alias quod sine adiectione "si volet" legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contineatur, aliud, si verbis exprimatur.

2. Si domus fuerit legata, licet particulatim ita refecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificaverit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum.

30.66

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

Etsi aequo pretio emere vel vendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. Quid enim si legatarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum venderet, nullum inveniret emptorem? Vel ex diverso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres venditurus esset, quam si testator iussisset?

30.67

Gaius libro primo de legatis ad edictum praetoris

pr. Servus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interlevisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo volentibus coheredibus quaestio habeatur. Idem est et si extraneo fuerit legatus.

1. Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro virili id legatum habere debent.

30.68

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

pr. Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne,

1. sed si servo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo exsistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad heredem eius, a quo libertatem consequitur.

2. Si pure legatus servus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione valet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. Et ideo si pendente condicione libertatis legatarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum.

3. Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem venturam certum est. Ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si servus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est.

30.69

Gaius libro secundo de legatis ad edictum praetoris

pr. Servo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim servus adquiritur legatario, deinde sequetur legatum.

1. Si servum sub condicione legatum heres alienaverit, deinde condicio exstiterit, potest nihilo minus a legatario vindicari nec extinguitur legatum.

2. Si testator quosdam ex heredibus iusserit aes alienum solvere, non creditores habebunt adversus eos actionem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. Nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, veluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest indotatam non esse.

3. Si fundus qui legatus est servitutem debeat impositam, qualis est, dari debet: quod si ita legatus sit "uti optimus maximusque", liber praestandus est.

4. Servus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent.

5. Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus vivat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caveret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum [restiturum].

30.70

Gaius libro 18 ad edictum provinciale

pr. Si servus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto servum tibi legaverit, non est iniquum talem servum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium.

1. Nam et si fundus, qui meo fundo serviebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam servitutem recipiam.

2. Nec dissimile est ei qui mandato alicuius servum emit vel ei qui servum redhibet, qui omnes non aliter restituere servum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo servo factum fuerit vel antequam negotium contraheretur vel postea.

3. Quare et si post aditam hereditatem servus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi.

30.71

Ulpianus libro 51 ad edictum

pr. Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam vellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.

1. De evictione an cavere debeat is, qui servum praestat ex causa legati, videamus. Et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata evincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.

2. In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem observare oportebit.

3. Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam vendere vel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si servum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum vel matrem vel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.

4. Cum alicui poculum legatum esset velletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetravit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probavimus.

5. Si fundus municipum vectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, videamus. Et Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit, quamvis fundus vectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legavit habet, valere legatum.

6. Sed et si non municipibus, sed alii fundum vectigalem legaverit, non videri proprietatem rei legatam, sed id ius in vectigalibus fundis habemus.

30.72

Paulus libro 48 ad edictum

Si quis legaverit fundum Cornelianum exceptis vineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae vineae erunt, legato nihil decedit.

30.73

Gaius libro tertio de legatis ad edictum praetoris

pr. Si heres iussus sit facere, ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut ego habeam centum, nisi mihi dederit.

1. Vicis legata perinde licere capere atque civitatibus rescripto imperatoris nostri significatur.

30.74

Ulpianus libro quarto disputationum

Licet imperator noster cum patre rescripserit videri voluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant relicta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit evidens diversa voluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum vel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi. Quid enim si aliam rem reliquit a substituto ei fideicommissario vel legatario, quam ab instituto non reliquerat? Vel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinqueret, quae in substituto cessaret? Vel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab instituto reliquerat fideicommissum? In obscura igitur voluntate locum habere rescriptum dicendum est.

30.75

Ulpianus libro quinto disputationum

pr. Si sic legatum vel fidei commissum [fideicommissum] sit relictum "si aestimaverit heres" "si comprobaverit" "si iustum putaverit", et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi viro potius bono ei commissum est, non in meram voluntatem heredis collatum.

1. Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum. Et quidem si quantitas non sit adiecta, evidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid [quod] ego Titio debeo ei legavero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legavero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.

2. Quod si addiderit: "Decem quae mihi Titius debet lego", sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem sive causam multum interest. Proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legavero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si vivus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones adversus eum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.

3. Si quis ita stipulatus: "Stichum aut decem, utrum ego velim" legaverit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.

4. Proinde si Stichum legaverit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario adversus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. Secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.

30.76

Iulianus libro 34 digestorum

Quod si quis Stichum aut Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maevio Pamphilum, oneratus heres intellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pamphili dare.

30.77

Ulpianus libro quinto disputationum

Si pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto divi Pii debebitur, quasi videatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conveniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. Quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest.

30.78

Ulpianus libro octavo disputationum

Fideicommissum, quod a legatario relinquitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum pervenerit.

30.79

Iulianus libro quinto digestorum

Si quis testamento suo Titio et Seio decem dari iusserit, nullam haec verba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse videatur, qui decem dixit.

30.80

Marcellus notum ad Iuliani libro 32 digestorum

Is, qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legavit, Seio viginti, Maevio decem. Massurius Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maevium quinque consecuturos, ita tamen, ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat.

30.81

Iulianus libro 32 digestorum

pr. Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legaverat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.

1. Si servo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam servus communis quasi duo servi sunt.

2. "Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego". Quaesitum est, quid iuris esset. Respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumisisset, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.

3. Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. Si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus vindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in villa liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. Si vero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta villa vindicari debebit et servitus ipso iure villae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legaverit ita, ut alteri serviret. Sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.

4. Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legaverit: "Quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, servos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos vicenis aureis", intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in servis vindicare posse. Adiectio autem illa "quos aestimo singulos vicenis aureis" non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim verum pretium servorum in aestimationem deducetur.

5. "Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit". Si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum vindicare potest.

6. Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legaverit et heres Titii legatum non repudiaverit, Stichum Seius vindicabit.

7. Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legaverit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: sive vindicaverit Titius legatum sive repudiaverit, quamvis filius impubes decesserit, a substituto vindicare non poterit. Hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essententiarum quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia servabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum valebit.

8. His verbis "Lucio et Titio eorumve cui fundum do lego" utiliter legatur et, si utrique vixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.

9. Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum vires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.

10. A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem pervenerit, ab eo cui legatus fuerat vindicabitur: mortuo vero pupillo libertas competit. Longe magis hoc servari conveniet, si idem servus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.

30.82

Iulianus libro 33 digestorum

pr. Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo avelli non possit. Ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per traditionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. Nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub condicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucrativa, nihilo minus exsistente condicione ex stipulatu agere potero.

1. Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquisierim et ea antequam evinceretur mihi legata sit, deinde postea evincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere.

2. Fundus mihi legatus est: proprietatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea venditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. Si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare debebit, quantum mihi aberit.

3. Marcellus. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo.

4. Iulianus. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me peperit, non possum videri partum ex causa lucrativa habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod evicto eo actio ex empto competit.

5. Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legaverit: "Quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maevio damnas esto dare", eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. Si tamen vivus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maevii legatum inutile sit.

6. Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucrativa meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem.

30.83

Marcellus 13 digestorum

Titius Stichi partem tibi legavit: eiusdem Stichi partem Seius tibi legavit: ex utriusque testamento consequeris.

30.84

Iulianus 33 digestorum

pr. Huiusmodi legatum: "Si Titius heredi meo caverit centum Maevio se daturum, et heres meus Titio centum dato", utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur.

1. Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: "Si Titius heredi meo caverit se in municipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto".

2. Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maevio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maevio praesenti die legaverit et Maevius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fundum petere velit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit.

3. Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere volebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit.

4. Aedes, quibus heredis aedes serviebant, legatae sunt traditae legatario non imposita servitute. Dixi posse legatarium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debilitatum ab herede servum acceperit, recte ex testamento agere.

5. Qui servum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et servum acceperit, actione ex vendito absolvi debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. Quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo evictus fuisset. Quod si iudicio ex empto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolvi heredem oportebit, quam si pretium restituerit et hominem actoris fecerit.

6. Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: convenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint.

7. Si ita cui legatum esset: "Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato", huiusmodi condicio hanc vim habet "si heredem meum debito liberaverit". Quare et, si tabulae exstabunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur implesse condicionem, si heredem liberaverit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea vel mortuo testatore.

8. Si Titio et Maevio legatus fuerit Stichus, qui Titii erat, debebitur pars Stichi Maevio: nam Titius, quamvis ad legatum non admittatur, partem faciet.

9. "Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus volet, Titio dato". Si dixerit heres Stichum se velle dare, Sticho mortuo liberabitur. Cum autem semel dixerit heres, utrum dare velit, mutare sententiam non poterit.

10. Legatum est ita: "Fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato". Ancilla, quae in eo fundo esse consueverat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an vel ipsa vel partus eius legato cedat. Respondi: ancilla quamvis in fuga sit, legata videtur et, licet fugitiva erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic consequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset.

11. Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donavit, Stichus in obligatione remanet.

12. Quibus ita legatum fuerit: "Titio et Maevio singulos servos do lego", constat eos non concursuros in eundem servum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: "Titio servum do lego: Maevio alterum servum do lego".

13. Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti vellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul venientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem vindicare vult, alter in personam agere non potest. Sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem vel sua sponte debent vel iudice imminente.

30.85

Paulus libro 11 ad Plautium

Duobus coniunctim fundus erat legatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. Alter si fundum totum vindicare velit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel ad eos legatum pervenire voluit.

30.86

Iulianus libro 34 digestorum 

pr. Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis adversus heredem, ut pignus luatur.

1. Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maevio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maevius litis aestimationem consecutus fuerit, ipso iure vindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum pervenire voluit.

2. Cum servus legatur, et ipsius servi status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. Nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse videbitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intellegetur. Secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem servus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei vel donata fuerunt, statuetur, ut vel heredis vel legatarii servus singula gessisse existimetur.

3. Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur.

4. Valet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac servitute liberetur et superficiem lucrifaciat.

30.87

Papinianus libro 18 quaestionum

Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. Durissima sententia est existimantium denegandam ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim impugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari.

30.88

Marcianus libro sexto institutionum

Sed si non alias voluit pater habere eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque adversus coheredem dandam ei legati petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non videretur esse solvendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen manifestissime adprobetur.

30.89

Iulianus libro 36 digestorum

Nam nec emancipatus hereditate omissa legatum ab herede petere prohibetur. Praetor enim permittendo his, qui in potestate fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissententiarum

30.90

Papinianus libro 18 quaestionum

pr. Quid ergo si ita legaverit "Hoc amplius filio meo?" non dubie voluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii providentiam, nisi evidens voluntas contraria patris probetur.

1. Plane si pluribus filiis institutis inter eos verbis legatorum bona diviserit, voluntatis ratione legatorum actio denegabitur ei, qui non agnoverit hereditatem.

30.91

Iulianus libro 36 digestorum

pr. Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. Respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut vel fratri ipsius vel filio vel etiam servo patris sui legetur.

1. Praesenti quidem die data libertate servo legari vel pure vel sub condicione poterit: cum vero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. Nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, veluti: "Stichus si decem Titio dederit" (vel "Capitolium ascenderit"), "liber esto", utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: "Si heredi decem dederit", "si post aditam hereditatem Capitolium ascenderit", inutile legatum efficient. Necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient.

2. Duobus heredibus institutis alteri Stichum legaverat et eidem Sticho decem. Cum Stichus vivo testatore ad libertatem pervenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum constitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit.

3. Servo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit.

4. Cum servus Titio et eidem servo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut servum alicui restituat vel ea quae servo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi servo, cum liber erit, fideicommissum a Titio dari potest.

5. Si quis Stichum legaverit et eundem alienaverit vel manumiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum vel manumisso vel emptori debebitur.

6. Si mihi servus a te herede legatus fuerit et eidem servo aliquis legaverit et vivo eo qui mihi servum legaverat dies legati servo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamvis postea moritur is qui servum mihi legaverat, ad me id quod servo legatum est non pertinebit.

7. Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod servo legatorum vel hereditatis nomine interim obvenerit praestandum est petitori.

30.92

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Si fundum per fideicommissum relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. Marcellus notat: si fundum restituere malit heres, audiendum existimo.

1. Iulianus. Si Titio pecunia legata fuerit et eius fidei commissum, ut alienum servum manumitteret, nec dominus eum vendere velit, nihilo minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et si mortuus fuisset servus, a legato non summoveretur.

2. Sicuti conceditur unicuique ab eo, ad quem legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissum dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas vel bonorum possessio perventura est, fideicommissa recte dabuntur.

30.93

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, valebit: ceterum si pubes factus decesserit, evanescit fideicommissum.

30.94

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Plane si filium impuberem exheredaverit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit.

1. Qui rogatus erat hereditatem, ex qua servus eius heres institutus erat, restituere, cum alii servum vendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit. Dixi compellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui servum suum heredem scriptum vendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. Is autem, ad quem hereditas ex emptione servi heredis scripti pervenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum praestare, id est si dominus servi heredis scripti solvendo non erit.

2. Si cui Stichus aut Dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si Damam vindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit. Sive enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, sive minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testamento haberet quod fideicommissum fuerit.

3. Qui testamento manumittitur et neque legatum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui servum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fideicommissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis vel similis ex testamento consequitur.

30.95

Ulpianus libro primo fideicommissorum

Videndum tamen est, numquid, si vice operarum rogaverit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum valere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae imponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamvis testator ita caverit.

30.96

Iulianus libro 39 digestorum

pr. Quidam testamento vel codicillis ita legavit: "Aureos quadringentos Pamphilae dari volo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot": post multos annos eadem voluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus translatae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. Respondi: vero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus voluisse, unde aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur.

1. Quotiens lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres a quo relicta erant.

2. Si tibi servus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio aliquid praestares usque ad pretium servi, deinde servus decesserit, nihil fideicommissi nomine praestare cogendus eris.

3. Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet.

4. Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adimendi potestatem habeat?

30.97

Iulianus libro 42 digestorum

Si mihi Stichus legatus esset fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum servum redderem, et in Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pamphilum servum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine accepero.

30.98

Iulianus libro 52 digestorum

Servus ab hostibus captus recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus servum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus [possumus].

30.99

Iulianus libro 70 digestorum

Si domino Stichus legatus esset et servo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit servus manumissus eundem Stichum optare.

30.100

Ulpianus libro 77 digestorum

Si mihi Sempronius a Titio herede legaverit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legaverit, exsistente condicione capiam legatum ex testamento Sempronii.

30.101

Iulianus libro 78 digestorum

pr. Si servo meo Stichus legatus fuerit testamento idque legatum repudiavero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem vindicare possum.

1. Si ei qui in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti legatum erit, quamvis postliminio confirmari potuit.

30.102

Iulianus libro 81 digestorum

Si minor quam viginti annis dominus servum causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine libertate datum fuisset.

30.103

Iulianus libro 83 digestorum

In tacitis fideicommissis fraus legi fieri videtur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione vel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non potest.

30.104

Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem

pr. Ab omnibus heredibus legatum ita erat: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum": deinde infra comprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione. Respondit verius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio verborum non repugnet huic sententiae et voluntas testatoris congruat.

1. In testamento sic erat scriptum: "Lucio Titio, si is heredi meo tabellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato": Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesserat: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit. Iulianus notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod adunatos condicio pro non scripta habetur.

2. Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit.

3. Si Attio ita legatum fuerit: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare", deducta sua parte Attius decem petet.

4. Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, deducta sua parte decem dabit.

5. Denique constitit, cum ita legatum fuisset: "Quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare", exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus videtur.

6. Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque viva matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. Verius est legatum heredi deberi, sive pure a substituto legatum datum est primo heredi sive sub hac condicione "si heres non fuerit", quia moriente eo condicio impletur.

7. Si socero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset.

30.105

Iulianus libro primo ex Minicio

Legatum ita erat: "Quae Lucius Titius mihi debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto". Nihil amplius ex hoc legato quam actiones suas heres praestare debet.

30.106

Alfenus libro secundo a Paulo epitomatorum

Si in testamento scriptum esset: "Heres meus aureos centum Licinio damnas esto" neque adscripsisset "dare", deberi legatum constat.

30.107

Africanus libro secundo quaestionum

pr. Si a pluribus heredibus legata sint eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatum, debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere velint an ab eo, qui praecipere sit iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cavere debere coheredibus indemnes eos praestari.

1. Si quis servum, cui aliquid sine libertate legaverit, cum morietur ipse servus, leget, minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente servo id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit perventurum sit.

30.108

Africanus libro quinto quaestionum

pr. Si servus legatus vivo testatore fugisse dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta.

1. Si id quod ex testamento mihi debes quilibet alius servo meo donaverit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse servo meo eam donaveris, invito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando ne solutione quidem invito me facta libereris.

2. Cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem velit dandi an potius legatarii. Respondi verius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti velit, id est legatarii.

3. Huiusmodi legatum "Illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit" utile esse evidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum supervixerit proprietatem utiliter legari. Idque et de herede instituendo dicendum existimavit.

4. Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legavit: si quidem non ex lucrativa causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit.

5. Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sempronius mihi legaverit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legaverit: multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. Item si in priore testamento Falcidiae locus sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar.

6. Item si domino heres exstitero, qui non esset solvendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem.

7. Si ita scriptum erit: "Amplius quam Titio legavi heres meus Seio decem dato", dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est sic legare: "Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot".

8. Si ei cui nihil legatum est cum hac adiectione "hoc amplius" aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legaverit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero: "Amplius quam mihi debes decem dare spondes?" quin decem debeantur.

9. Si servus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin valeret, et si solum datum fuisset.

10. Qui quinque in arca habebat ita legavit vel stipulanti promisit "decem quae in arca habeo": et legatum et stipulatio valebit, ita tamen, ut sola quinque vel ex stipulatione vel ex testamento debeantur. Ut vero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, vix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum videtur. Quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit.

11. Si servus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et vivit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur.

12. Cum quid tibi legatum fideive tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimavit: sicut in contractibus fidei bonae servatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur.

13. Qui Margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredavit, deinde ita cavit: "Te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti Margarita, quae tibi pignori dedi, vendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas". Ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas adversus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat.

14. Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso obstringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: "Te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum servum manumittas" vel "Sempronio quid praestes", parum quidem apte scribi, verum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum Titium cum herede acturum et libertatem servo vel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum.

15. Avidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leviores taxaverat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse.

30.109

Africanus libro sexto quaestionum

pr. Si quando quis uxori suae ea, quae vivus donaverat volgari modo, leget, non de aliis donationibus videri eum sentire ait, quam de his quae iure valiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: "quae uxori iure donavero" vel ita: "quae uxori manumissionis causa donavero, ea ei lego": nam inutile legatum futurum est.

1. Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio vendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio convenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. Ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset si alienatus fundus non fuisset, quando etiam adversus ipsum heredem officium praetoris sive arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque minoris quam centum aestimaretur.

30.110

Africanus libro octavo quaestionum

Si heres generaliter servum quem ipse voluerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. Sed quoniam illud verum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat.

30.111

Marcianus libro secundo institutionum

Etiam si partis bonorum se excusaverit tutor, puta Italicarum vel provincialium rerum, totum quod testamento datum est ei auferetur, et ita divi Severus et Antonius rescripserunt.

30.112

Marcianus libro sexto institutionum

pr. Si quis inquilinos sine praediis quibus adhaerent legaverit, inutile est legatum: sed an aestimatio debeatur, ex voluntate defuncti statuendum esse divi Marcus et Commodus rescripserunt.

1. Cum servum suum heres damnatus dare eum manumiserit, tenetur in eius aestimationem, nec interest, scierit an ignoraverit legatum. Sed et si donaverit servum heres et eum is cui donatus est manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit a se eum legatum esse.

2. Si ita legatum fuerit "Titio cum Seio do lego", utrisque legatum est, sicut utrumque legatum est, cum fundus cum domo formiana legatus est.

3. Si quis scripserit testamento fieri, quod contra ius est vel bonos mores, non valet, veluti si quis scripserit contra legem aliquid vel contra edictum praetoris vel etiam turpe aliquid.

4. Divi Severus et Antoninus rescripserunt iusiurandum contra vim legum et auctoritatem iuris in testamento scriptum nullius esse.

30.113

Marcianus libro septimo institutionum

pr. Servo alieno ita legari potest "quoad serviat" vel "si servus" forte "Titii erit", ut et Marcellus ait.

1. Si quis post tempus libertatem servo suo dederit et interea rogaverit heredem, donec ad libertatem perveniat, cibaria ei dare, testatoris voluntati obtemperandum esse divi Severus et Antoninus rescripserunt.

2. Si quis a primo herede centum legaverit alicui et eidem a secundo ducenta posteaque generaliter repetierit legata, trecenta videtur repetisse.

3. Sed si pater impuberi filio substituerit et a substituto legata repetierit: si pupillus heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, repetitio non valet, quia voluntas defuncti haec est, ut semel debeantur.

4. Si ab impubere legatum fuerit sub condicione "si ad pubertatem pervenerit" et a substituto repetitum fuerit, legatum debetur et a substituto nec videtur repetita condicio, quae inutile legatum facit.

5. Ineptas voluntates defunctorum circa sepulturam (veluti vestes aut si qua alia supervacua ut in funus impendantur) non valere Papinianus libro tertio responsorum scribit.

30.114

Marcianus libro octavo institutionum

pr. Filius familias miles vel veteranus licet sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere potest.

1. Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fideicommissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam relinquere.

2. Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum perventura vacantia, fidei fisci committere potest.

3. Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. Quidam ab eo cui fundum legaverat fideicommiserat, ut eum fundum post mortem suam restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commiserat, ut Titio daret centum: quaeritur quid iuris sit. Et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos vivus legatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem restituere quam quantum ei relictum est.

4. Sed si Titii fideicommissum non est in tempus mortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cautione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legatarius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. Sed vix est, ut legatarium ex reditibus voluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, si velit totum fundum praestare, si de restituendo cavetur: absurdum enim est de suo eum praestare centum, maxime si fundus centum vel non multo pluris est: quo iure utimur.

5. Si quid alicui licite fuerit relictum vel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui vitium vel propter qualitatem relicti vel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem accipiet.

6. Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit perinde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui.

7. Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? Verius esse existimo, quod et Scaevola notat et Papirius fronto scribit, valere fideicommissum, atque si de hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum volgarem formam iuris.

8. Sed si liberos suos emancipare rogatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est.

9. Aedes destruendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit.

10. Si fideicommissum relictum fuerit servo alieno sine libertate et ad libertatem pervenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum.

11. Divi Severus et Antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex voluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui vel, si aliquis ex his ante decesserit, non omnibus.

12. Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi venientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse volgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in possessionem fideicommissi servandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant vel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et servus per dominum.

13. Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum restituere, condicio defecisse videbitur, si patri supervixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint.

14. Divi Severus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento vetant quid alienari nec causam exprimunt, propter quam id fieri velint, nisi invenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum reliquerint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi voluntatem significarent, eam servandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona venierunt, fortunam communem fideicommissarii quoque sequuntur.

15. Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredavit, eum fundum extraneo legavit, divi Severus et Antoninus rescripserunt verum esse non paruisse voluntati defuncti filium.

16. Sed et si, cum duos exheredavit, unum heredem instituit, fundum extraneo legavit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. Quod evenit et si vivus filios emancipasset et postea fundum alienasset.

17. Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut viriles, non hereditarias partes in eo habeant: verum est enim in familia reliquisse, licet uni reliquisset.

18. Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil interim, quamdiu in familia res est, petere possunt.

19. Interdum etiam cum lucro heredis moritur servus legatus vel per fideicommissum relictus, veluti si alienus vel licet proprius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit.

30.115

Ulpianus libro secundo institutionum

Etiam hoc modo: "cupio des" "opto des" "credo te daturum" fideicommissum est.

30.116

Florentinus libro 11 institutionum

pr. Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, alicui quid collatum velit.

1. Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. Itaque si fundus legatus sit ei qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est sexta pars fundi pertinet, quia a se vindicare non potest, a coherede vero semissario duobus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede cui legatum est semissem et ab alio herede trientem vindicabunt.

2. Alienus servus heres institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest.

3. Servo hereditario recte legatur, licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, vice fungitur.

4. Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. Itaque sive ipse fundo heredis servitutem debuit sive ei fundus heredis, licet confusione dominii servitus exstincta sit, pristinum ius restituendum est. Et nisi legatarius imponi servitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur: si vero fundo legato servitus non restituetur, actio ex testamento superest.

30.117

Marcianus libro 13 institutionum

Si quid relictum sit civitatibus, omne valet, sive in distributionem relinquatur sive in opus sive in alimenta vel in eruditionem puerorum sive quid aliud.

30.118

Neratius libro decimo regularum

Et eo modo relictum: "exigo" "desidero, uti des", fideicommissum valet: sed et ita: "volo hereditatem meam Titii esse" "scio hereditatem meam restituturum te Titio".

30.119

Marcianus libro primo regularum

Si servus vetitus est a testatore rationes reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit reddat et lucri faciat, sed ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est ut neglegentiae ratio non habeatur, sed tantum fraudium. Ideo et manumisso non videtur peculium legari per hoc, quod vetitus est rationes reddere.

30.120

Ulpianus libro secundo responsorum

pr. Nihil proponi, cur prohibeatur heres aedificia distrahere, quorum reditus sportulae sunt relictae, salva tamen causa legati.

1. Omnibus quibus fideicommissum relictum est ad distractionem consentientibus nullam fideicommissi petitionem superfuturam.

2. Fructus ex fundo pure legato post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex conducto habere actionem.

30.121

Marcianus libro tertio regularum

Si quis legaverit Titio cum Maevio, et sine altero alter ad legatum admittitur. Nam et cum dicit praetor: "ventrem cum liberis in possessionem esse iubeo", etsi non sint liberi, venter in possessionem mittetur.

30.122

Paulus libro tertio regularum

pr. Civitatibus legari potest etiam quod ad honorem ornatumque civitatis pertinet: ad ornatum puta quod ad instruendum forum theatrum stadium legatum fuerit: ad honorem puta quod ad munus edendum venationemve ludos scenicos ludos circenses relictum fuerit aut quod ad divisionem singulorum civium vel epulum relictum fuerit. Hoc amplius quod in alimenta infirmae aetatis, puta senioribus vel pueris puellisque, relictum fuerit ad honorem civitatis pertinere respondetur.

1. "Lucius Titius et Gaius Seius Publio Maevio decem dare damnas sunto": Gaius Seius heres non exstitit. Sabinus ait Titium solum legatum debiturum: nam Seium pro non scripto habendum esse. Haec sententia vera est, hoc est Titius tota decem debebit.

2. Eum cui sub hac condicione fundus legatus est, si centum heredi dedisset, si tantum sit in pretio fundi, quantum heredi dare iussus est, non est legatarius cogendus fideicommissum a se relictum praestare, quoniam nihil ex testamento videtur capere, qui tantum erogat, quantum accipit.

30.123

Marcellus libro singulari responsorum

pr. Lucius Titius cum duos filios heredes relinqueret, testamento ita cavit: "Quisquis mihi liberorum meorum heres erit, eius fidei committo, ut si quis ex is sine liberis decedat, hereditatis meae bessem cum morietur fratribus suis restituat": frater decedens fratrem suum ex dodrante fecit heredem: quaero, an fideicommisso satisfecerit. Marcellus respondit id, quod ex testamento Lucii Titii fratri testator debuisset, pro ea parte, qua alius heres exstitisset, peti posse, nisi diversum sensisse eum probaretur: nam parvum inter hanc speciem interest et cum alias creditor debitori suo exstitit heres. Sed plane audiendus erit coheres, si probare possit ea mente testatorem heredem instituisse fratrem suum, ut contentus institutione fideicommisso abstinere deberet.

1. In testamento ita scriptum est: "Gaio Seio illud et illud heres meus dato. Et te rogo, Sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla mora ei redderes ipse". Quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, cui restitui vellet, testamento non significaverit. Marcellus respondit: si in fraudem legum tacitam fidem Seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his verbis pater familias cum eo locutus esset: non enim ideo circumvenisse minus leges existimandus est, cum perinde incertum sit cui prospectum voluerit.

30.124

Neratius libro quinto membranarum

Si heredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt, propius est, ut viriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, hereditarias partes debituri essententiarum

30.125

Rutilius Maximus libro singulari ad legem Falcidiam

Si heres centum praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur.

30.126

Paulus libro singulari de secundis tabulis

pr. Ab exheredati substituto inutiliter legatum datur. Ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissententiarum sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium pervenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum possessionem filius habuit, a patre accepisset.

1. Cum a postumo ita legetur "si heres erit" et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si viveret, debiturus erat.

30.127

Paulus libro singulari de iure codicillorum

A fratris postumo fideicommissum dari potest: sola enim voluntas servatur in fideicommissis, et optinuit Galli sententia alienos quoque postumos legitimos nobis heredes fieri.

30.128

Marcianus libro secundo institutionum

Si tutor pupillam suam contra senatus consultum uxorem duxit, illa quidem ex testamento eius capere potest, ipse autem non potest, et merito: delinquunt enim hi, qui prohibitas nuptias contrahunt et merito puniendi sunt: quod imputari non potest mulieri, quae a tutore decepta est.