( Based upon the Latin text of Mommsen's edition ).
29.1.0. De testamento militis. Ulpianus libro 45 ad edictum pr. Militibus liberam testamenti factionem primus quidem divus Iulius Caesar concessit: sed ea concessio temporalis erat. Postea vero primus divus Titus dedit: post hoc Domitianus: postea divus Nerva plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque Traianus secutus est et exinde mandatis inseri coepit caput tale. Caput ex mandatis: "Cum in notitiam meam prolatum sit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controversiam deduci, si ad diligentiam legum revocentur et observantiam: secutus animi mei integritudinem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimavi, ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum voluntas. Faciant igitur testamenta quo modo volent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum divisionem faciendam nuda voluntas testatoris". 1. Miles autem appellatur vel a militia, id est duritia, quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut a numero mille hominum, ductum a Graeco verbo, tractum a tagmate: nam Graeci mille hominum multitudinem tagma appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum ducem xiliarxon appellant. Exercitus autem nomen ab exercitatione traxit. Gaius libro 19 ad edictum provinciale De militis testamento ideo separatim proconsul edicit, quod optime novit ex constitutionibus principalibus propria atque singularia iura in testamenta eorum observari. Ulpianus libro secundo ad Sabinum Si miles, qui destinaverat communi iure testari, ante defecerit quam testaretur? Pomponius dubitat. Sed cur non in milite diversum probet? Neque enim qui voluit iure communi testari, statim beneficio militari renuntiavit, nec credendus est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua iudicia, sed magis utroque genere voluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani solent, cum testamenti faciunt perscripturam, adicere velle hoc etiam vice codicillorum valere. Quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam secundum nostram sententiam etiam divus Marcus rescripsit. Ulpianus libro primo ad Sabinum Iure militari surdum et mutum testamentum facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet. Ulpianus libro quarto ad Sabinum Milites etiam his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti. Ulpianus libro quinto ad Sabinum Si miles unum ex fundo heredem scripserit, creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte testatus potest decedere, pro parte intestatus. Ulpianus libro nono ad Sabinum Qui iure militari testatur etsi ignoraverit praegnatem uxorem vel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut vellet quisquis sibi nascetur exheredem esse, testamentum non rumpitur. Marcellus libro decimo digestorum Idem est et si adrogaverit filium neposve successerit in locum filii. Ulpianus libro nono ad Sabinum pr. Idemque erit dicendum et si nato filio vivo se maluit eodem testamento durante decedere: nam videtur iure militari refecisse testamentum: 1. Ut est rescriptum a divo Pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet valere, si hoc maluit miles. Ulpianus libro 11 ad Sabinum Facere testamentum hostium potitus nec iure militari potest. Ulpianus libro 45 ad edictum pr. Ex militari delicto capite damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure militari an iure communi, quaeritur. Magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari ei testandum. Quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit. 1. Si miles incertus, an sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut valeat: nam et si incertus, an pater suus vivat, testamentum fecerit, testamentum eius valebit. 2. Si filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit, non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia: Papinianus libro sexto responsorum Milites enim ea dumtaxat, quae haberent scriptis, relinquunt. Ulpianus libro 45 ad edictum pr. Idem est, etsi de testamento mutando cogitavit, non quia adimere volebat castrensia bona heredi scripto, sed quia de paternis testari volebat et alium heredem scribere. 1. Sed si iam veteranus decessit, universa bona etiam paterna ad heredem pertinere castrensium Marcellus libro decimo digestorum scribit: neque enim iam potuit de parte bonorum testari. 2. Et deportati et fere omnes, qui testamenti factionem non habent, a milite heredes institui possunt. Sed si servum poenae heredem scribat, institutio non valebit: sed si mortis tempore in civitate inveniatur, institutio incipit convalescere quasi nunc data hereditate. Et generaliter in omnibus id poterit dici quos miles scribit heredes, ut institutio incipiat vires habere, si mortis tempore talis inveniatur, ut a milite institui potuerit. 3. Si servum proprium, quem liberum esse credidisset, miles heredem sine libertate instituit, in ea condicione est, ut institutio non valeat. 4. Cum miles in testamento suo servo libertatem dederit eidemque et a primo et a secundo herede per fideicommissum hereditatem reliquerit, quamvis et primus heres et substitutus, priusquam adierint hereditatem, mortem obierunt, non debere intestati exitum facere imperator noster cum divo Severo rescripsit: sed perinde habendum est, ac si eidem servo libertas simul et hereditas directo data esset, quae utraque ad eum pervenire testatorem voluisse negari non potest. Maecianus libro quarto fideicommissorum Tractabatur, an tale aliquid et in paganorum testamentis indulgendum esset: et placet non sine distinctione hoc fieri, sed, si quidem vivo testatore et sciente decessissent, nihil novi statuendum, si autem ignorante aut post mortem eius, omnimodo subveniendum. Ulpianus libro 45 ad edictum pr. In fraudem plane creditorum nec miles amplius quam unum necessarium facere poterit. 1. Sicut autem hereditatem miles nuda voluntate dare potest, ita et adimere potest. Denique si cancellaverit testamentum suum vel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellaverit et mox valere voluerit, valebit ex suprema voluntate. Et ideo cum miles induxisset testamentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo proposito id fecerit: nam si mutatae voluntatis eum paenituisse probabitur, renovatum testamentum intellegitur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa irriti facti iudicii potior existimabitur. 2. Testamentum ante militiam factum a milite, si in militia decesserit, iure militari valere, si militis voluntas contraria non sit, divus Pius rescripsit. 3. Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus consulti poena. 4. Miles ad tempus heredem facere potest et alium post tempus vel ex condicione vel in condicionem. 5. Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum valebit, si forte pater vel in militia vel intra annum militiae decessit. 6. Bonorum possessionem ultra tempora edicto determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit, quia generalis est ista determinatio. Paulus libro 43 ad edictum Dotalem fundum si legaverit miles, non erit ratum legatum propter legem Iuliam. Gaius libro 15 ad edictum provinciale pr. Si certarum rerum heredes instituerit miles, veluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium ceterarum rerum, valebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset. 1. Iulianus etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. Cui scilicet conveniens videtur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, vel huic heredi vel illi ipso iure debeatur. Quod si alterutra pars bonorum aeri alieno, quod ex ea causa pendebit, non sufficiat et propter hoc is qui ex parte heres institutus est non adierit, alterum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam creditoribus solvere. 2. Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit, adempta videtur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione adimi non possit. 3. Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa causa testamenti aliquid ex peculio possidebit dolove malo fecerit, quo minus possideret, datur in eum legatorum actio. 4. Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post militiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris civilis regulam spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento confirmati sunt. Ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi Falcidiae locum non esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse. Tryphoninus libro 18 disputationum pr. Si vero composita utraque legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quaeritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet. Commodissime autem id statuetur, ut ex universitate bonorum in solidum solutis legatis quae testamento miles dederat id quod supererit pro dodrante et quadrante dividatur inter heredes et eos, quibus codicillis legata data sunt. 1. Quid ergo si consumant universorum bonorum quantitatem legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an aliquid? Et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legaverat quam in bonis habuerat, nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his solis, quibus codicillis legata sunt. 2. Quod si post utraque legata solida computata deprehenderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legatorum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt. Ulpianus libro quarto disputationum pr. Quaerebatur, si miles, qui habebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset se fidei heredis committere, ut priores tabulae valerent, quid iuris esset. Dicebam: militi licet plura testamenta facere, sed sive simul fecerit sive separatim, utique valebunt, si hoc specialiter expresserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit, hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. Quin immo et si codicillos ante fecerat, poterit eos per testamentum sequens cavendo in potestatem institutionis redigere et efficere directam institutionem, quae erat precaria. Secundum haec in proposito referebam, si hoc animo fuerit miles, ut valeret prius factum testamentum, id quod cavit valere oportere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. Sed in proposito cum fidei heredis committatur, ut valeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure valere voluisse, sed magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum vim prioris testamenti convertisse. 1. Utrum autem totum testamentum in eam causam conversum sit, hoc est et heredis institutio, an vero legata tantum et fideicommissa et libertates, quaeritur. Sed mihi videtur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et [es] ipsam institutionem in causam fideicommissi vertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur. 2. Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior heres a priore relicta legata debet. Et arbitror hunc non debere, nisi alia voluntas militis probetur. Iulianus libro 27 digestorum pr. Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra venerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra venit, ideo communi iure civium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt. 1. Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, veluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signaverit, amplius si et aliquid interleverit perduxerit adiecerit emendaverit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad privilegia militum non pertinebit. Africanus libro quarto quaestionum Quod constitutum est, ut testamentum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem valeret, quantum ad verba eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimavit: secundum quod neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, hoc privilegium habituros. Marcianus libro quarto institutionum Miles filius familias si capite minutus fuerit vel emancipatus vel in adoptionem datus a patre suo, testamentum eius valet quasi ex nova voluntate. Tertullianus libro singulari de castrense peculio Idem et si pater familias miles de castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si vero missus iam hoc fecerat, non valet testamentum. Florentinus libro decimo institutionum Divus Traianus Statilio Severo ita rescripsit: "Id privilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. Si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet, quem vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere: potest videri sine scripto hoc modo esse testatus et voluntas eius rata habenda est. Ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: "Ego te heredem facio", aut " tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento observari. Nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui visum sit, et per hoc iudicia vera subvertuntur". Marcellus libro singulari responsorum Titius priusquam tribunus legionis factus esset, testamentum fecit et postea cinctus manente eodem defunctus est: quaero, an militis testamentum videatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribunatum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod valere vellet, ad commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum est, qui se velle testamentum quod ante fecerat valere aliquo modo declaravit. Macer libro secundo militarium Testamenta eorum, qui ignominiae causa missi sunt, statim desinunt militari iure valere, quod anni spatium testamentis eorum, qui honestam vel causariam missionem meruerunt, tribuitur. Ius testandi de castrensi, quod filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est. Papinianus libro sexto responsorum Centurio secundo testamento postumos heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non editis ad superius testamentum se redire testatus est. Cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi nominatim ea confirmasset ad priorem voluntatem reversus. Ulpianus libro 36 ad Sabinum Cum filius familias miles decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in avi potestate manenti tutoresque dedisset, divi fratres rescripserunt substitutionem quidem valere, tutoris autem dationem non valere, quia hereditati quidem suae miles qualem vellet substitutionem facere potest, verum tamen alienum ius minuere non potest. Marcellus libro decimo digestorum pr. Si a milite scriptus heres sua sponte adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt actiones. 1. Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Aelia Sentia vel alia qua impeditur. 2. Edictum praetoris, quo iusiurandum heredibus institutis legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fideicommissis: idemque si turpis esset condicio. 3. Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet: Paulus libro septimo quaestionum Nam in bona castrensia non esse dandam contra tabulas filii militis bonorum possessionem divus Pius Antoninus rescripsit. Marcellus libro 13 digestorum Si miles Titio et Seio servum legaverit et eum Titius manumisisset deliberante Seio moxque is legatum omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres servum alicui legatum interim manumisisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset. Modestinus libro nono regularum Si secundum probabilem voluntatem militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt. Tertullianus libro singulari de castrense peculio pr. Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rumpitur eius testamentum. Verum si perseverasset in ea voluntate, ut vellet adhuc illud testamentum valere, valiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi postumus. 1. Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea vivo eo et adhuc avo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rumpitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perveniret, non videtur suus heres adgnasci: ac ne avo quidem suo hunc nepotem postumum, cum vivo filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec avi testamentum rumpi, quoniam, licet in potestate avi protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius. 2. Secundum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, non quod volebat exheredatum, deinde postumus post mortem avi vivo adhuc filio, id est patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. Sed si quidem pagano iam illo facto natus sit, nec convalescet ruptum: si vero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, deinde, si voluerit ratum illud esse pater, convalescet sic quasi denuo factum. 3. Sed et si vivo avo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si supervixerit post mortem avi vivo adhuc patre, rumpet, quod novus illi nunc primum heres adgnascitur: ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et avi et patris. Papinianus libro 14 quaestionum pr. Eius militis, qui doloris impatientia vel taedio vitae mori maluit, testamentum valere vel intestati bona ab his qui lege vocantur vindicari divus Hadrianus rescripsit. 1. Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si valuit iure communi, non esse iure rescissum. 2. Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testamentum fecerit, novissima voluntate rescindetur, quoniam voluntas quoque militis testamentum est. Papinianus libro 19 quaestionum Miles si testamentum imperfectum relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testamentum sola perficitur voluntate: quique plura per dies varios scribit, saepe facere testamentum videtur. Papinianus libro sexto responsorum pr. Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure videtur dari. Quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testamento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data communiter debentur. 1. Miles castrensium bonorum et non castrensium diversis heredibus institutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. Prioribus tabulis tantum abstulisse videtur, quantum in posteriores contulerit: nec videtur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset. 2. Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem ventris non habuit mentionem. Post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi. Si qua vero medio tempore scriptus heres legata solvisset, utilibus actionibus filiae datis ob improvisum casum esse revocanda nec institutum, cum bonae fidei possessor fuerit, quod inde servari non potuisset, praestare. 3. Veteranus moriens testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse voluit et intestatus esse maluit. Heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata vero petens exceptione doli mali secundum ius commune summoveri, cuius exceptionis vires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris. 4. Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto post annum militiae vita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari vires constitit. Paulus libro septimo quaestionum Si duobus a milite liberto scriptis heredibus alter omiserit hereditatem, pro ea parte intestatus videbitur defunctus decessisse, quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, nisi si haec voluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ab alterum vellet totam redire hereditatem. Paulus libro octavo quaestionum pr. Quod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, valere eius testamentum quod iure militari fecerat, verum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. Et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse. 1. Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testamentum eius, quod in militia fecerat, valeret. Quaesivi, utrum iure militari an communi iure testatus est. Et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin valeat. Sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognovi intra annum eum adsumptum. Ergo si, cum adhuc iure militari valeret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo valeat testamentum? Me movebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere valere testamentum, quasi coniuncto munere militiae. Non loquor de eo, qui voluit valere testamentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit. Paulus libro nono quaestionum Si filius familias miles captus apud hostes decesserit, dicemus legem Corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. Sed quaeramus, si pater eius prius in civitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum patris rumpatur. Et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus est, videtur decessisse. Paulus libro 11 responsorum pr. Lucius Titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictavit et antequam litteris praescriberetur, vita defunctus est: quaero, an haec dictatio valere possit. Respondi militibus, quoquo modo velint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur. 1. Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, servum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi vindicare. 2. Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: "Pamphila serva mea ex asse mihi heres esto": alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila atque si directo accepisset libertatem. Respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio voluntati facto frustra legata est. Tryphoninus libro 18 disputationum pr. Miles ita heredem scribere potest: "Quoad vivit, Titius heres esto, post mortem eius septicius". Sed si ita scripserit: "Titius usque ad annos decem heres esto" nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit. Et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies veniat, quo admittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem privilegio competat. 1. Mulier, in qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut divus Hadrianus rescripsit. 2. Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest. 3. Si miles exheredaverit filium vel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum a substituto eius dare possit, quaesitum est. Dixi non posse, licet ampla legata reliquerit exheredato. 4. Miles et emancipato filio substituere potest: verum hoc ius in his exercebitur, quae ab ipso ad eum cui substituit pervenerint, non etiam in his, si quae habuerit vel postea adquisierit. Nam et si filio suo vivo adhuc substituit, post adquisitam ei avi hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere. 5. Si militis adita non fuerit hereditas, an substitutio quam pupillo fecit valeat, quaeritur. Et consequens erit hoc dicere, quia permittitur militem filio facere testamentum, quamvis sibi non fecerit. Ulpianus libro 45 ad edictum Ex eo tempore quis iure militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui nondum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, nondum milites sunt: debent enim in numeros referri. Papinianus libro sexto responsorum Filius familias equestri militia exornatus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi facere potest. Ulpianus libro 45 ad edictum Rescripta
principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure
militari testari non possint, si in hostico deprehendantur et illic
decedant, quomodo velint et quomodo possint, testari, sive praeses
sit provinciae sive quis alius, qui iure militari testari non potest. 29.2.0. De adquirenda vel omittenda hereditate. Paulus libro secundo ad Sabinum Qui totam hereditatem adquirere potest, is pro parte eam scindendo adire non potest: Ulpianus libro quarto ad Sabinum Sed et si quis ex pluribus partibus in eiusdem hereditate institutus sit, non potest quasdam partes repudiare, quasdam adgnoscere. Ulpianus libro sexto ad Sabinum Quamdiu prior heres institutus hereditatem adire potest, substitutus non potest. Ulpianus libro tertio ad Sabinum Nolle adire hereditatem non videtur, qui non potest adire. Ulpianus libro primo ad Sabinum pr. Mutum nec non surdum, etiam ita natos pro herede gerere et obligari hereditati posse constat. 1. Eum, cui lege bonis interdicitur, institutum posse adire hereditatem constat. Ulpianus libro sexto ad Sabinum pr. Qui in aliena est potestate, non potest invitum hereditati obligare eum in cuius est potestate, ne aeri alieno pater obligaretur. 1. Sed in bonorum possessione placuit ratam haberi posse eam, quam citra voluntatem adgnovit is qui potestati subiectus est. 2. Sed et si legitima hereditas filio delata sit ex senatus consulto Orfitiano matris, idem erit probandum. 3. Sed et si non adierit filius, diu tamen possedit pater hereditatem, credendus est admisisse hereditatem, ut divus Pius et imperator noster rescripserunt. 4. Si is, qui putabat se filium familias, patris iussu adierit, eum neque sibi neque ei qui iussit quaesisse hereditatem constat: quamquam is, quem pater iussit adire et decessit, si adierit iam mortuo patre, obliget se hereditati, ut Iulianus libro trigesimo primo digestorum scripsit: nam eum, qui dubitat, utrum filius familias an pater familias morte patris factus sit, posse adire hereditatem magis admittit. 5. Interdum filii familias et sine aditione adquirent hereditatem his in quorum sunt potestate, ut puta si nepos ex filio exheredato heres sit institutus: patrem enim suum sine aditione faciet heredem et quidem necessarium. 6. Sed si quis heres institutus adoptetur a filio exheredato, necessarium eum non facit, sed iuberi debet, ut adeat, quoniam mortis tempore in potestate non fuerit: nam per eum quis existere necessarius non potest qui ipse non esset exstaturus. 7. Celsus libro quinto decimo digestorum scripsit eum, qui metu verborum vel aliquo timore coactus fallens adierit hereditatem, sive liber sit, heredem non fieri placet, sive servus sit, dominum heredem non facere. Paulus libro primo ad Sabinum pr. Si quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: "Si mihi Titius iste filius familias heres non erit, Sempronius heres esto" filio adeunte iussu patris substitutus excluditur. 1. Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti abstinere se avi hereditate, quia et patri eius idem tribueretur. 2. In omni successione qui ei heres exstitit, qui Titio heres fuit, Titio quoque heres videtur esse nec potest Titii omittere hereditatem. Ulpianus libro septimo ad Sabinum pr. More nostrae civitatis neque pupillus neque pupilla sine tutoris auctoritate obligari possunt: hereditas autem quin obliget nos aeri alieno, etiam si non sit solvendo, plus quam manifestum est. De ea autem hereditate loquimur, in qua non succedunt huiusmodi personae quasi necessariae. 1. Impubes qui in alterius potestate est si iussu eius adierit hereditatem, licet consilii capax non fuerit, ei adquirit hereditatem. Paulus secundo ad Sabinum Pupillus si fari possit, licet huius aetatis sit, ut causam adquirendae hereditatis non intellegat, quamvis non videatur scire huiusmodi aetatis puer (neque enim scire neque decernere talis aetas potest, non magis quam furiosus), tamen cum tutoris auctoritate hereditatem adquirere potest: hoc enim favorabiliter eis praestatur. Ulpianus libro septimo ad Sabinum Si ex asse heres destinaverit partem habere hereditatis, videtur in assem pro herede gessisse. Pomponius libro tertio ad Sabinum Impuberibus liberis omnimodo abstinendi potestas fit, puberibus autem ita, si se non immiscuerint. Ulpianus libro 11 ad edictum Ei, qui se non miscuit hereditati paternae, sive maior sit sive minor, non esse necesse praetorem adire, sed sufficit se non miscuisse hereditati. Et est in semenstribus Vibiis Soteri et Victorino rescriptum, non esse necesse pupillis in integrum restitui ex avito contractu, quorum pater constituerat non adgnoscere hereditatem neque quicquam amoverat vel pro herede gesserat. Ulpianus libro septimo ad Sabinum pr. Is qui heres institutus est vel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit. Hoc ita verum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiavit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium collata est. 1. Si quis dubitet, vivat testator nec ne, repudiando nihil agit. 2. Substitutus quoque similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil valebit repudiatio. 3. Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare. Paulus secundo ad Sabinum Idem est etiam si legitima hereditas filiis obvenit. Ulpianus libro septimo ad Sabinum Is qui putat se necessarium, cum sit voluntarius, non poterit repudiare: nam plus est in opinione, quam in veritate. Ulpianus libro 24 ad edictum Et e contrario qui se putat necessarium, voluntarius existere non potest. Ulpianus libro septimo ad Sabinum pr. Nec is, qui non valere testamentum aut falsum esse putat, repudiare potest. Sed si certum sit falsum non esse, quod falsum dicitur, sicut adeundo adquirit, ita et repudiando amittit hereditatem. 1. Heres institutus idemque legitimus si quasi institutus repudiaverit, quasi legitimus non amittit hereditatem: sed si quasi legitimus repudiavit, si quidem scit se heredem institutum, credendus est utrumque repudiasse: si ignorat, ad neutrum ei repudiatio nocebit neque ad testamentariam, quoniam hanc non repudiavit, neque ad legitimam, quoniam nondum ei fuerat delata. Paulus libro secundo ad Sabinum Is potest repudiare, qui et adquirere potest. Paulus libro 59 ad edictum Qui hereditatem adire vel bonorum possessionem petere volet, certus esse debet defunctum esse testatorem. Ulpianus libro 61 ad edictum pr. Pro herede gerere videtur is, qui aliquid facit quasi heres. Et generaliter Iulianus scribit eum demum pro herede gerere, qui aliquid quasi heres gerit: pro herede autem gerere non esse facti quam animi: nam hoc animo esse debet, ut velit esse heres. Ceterum si quid pietatis causa fecit, si quid custodiae causa fecit, si quid quasi non heres egit, sed quasi alio iure dominus, apparet non videri pro herede gessisse. 1. Et ideo solent testari liberi, qui necessarii existunt, non animo heredis se gerere quae gerunt, sed aut pietatis aut custodiae causa aut pro suo. Ut puta patrem sepelivit vel iusta ei fecit: si animo heredis, pro herede gessit: enimvero si pietatis causa hoc fecit, non videtur pro herede gessisse. Servos hereditarios pavit iumenta aut pavit aut distraxit: si hoc ut heres, gessit pro herede: aut si non ut heres, sed ut custodiat, aut putavit sua, aut dum deliberat, quid fecit consulens ut salvae sint res hereditariae, si forte ei non placuerit pro herede gerere, apparet non videri pro herede gessisse. Proinde et si fundos aut aedes locavit vel fulsit vel si quid aliud fecit non hoc animo, quasi pro herede gereret, sed dum ei, qui substitutus est vel ab intestato heres exstaturus, prospicit, aut res tempore perituras distraxit: in ea causa est, ut pro herede non gesserit, quia non hoc animo fuerit. 2. Si quid tamen quasi heres petit, sed ex his, quae ad heredem extraneum non transeunt, videamus, an oneribus se immerserit hereditariis. Ut puta a liberto parentis operas petit: has heres extraneus petere non potuit, hic tamen petendo consequi potest. Et constat pro herede eum non gessisse, cum petitio earum etiam creditoribus competat et maxime futurarum. 3. Sed et qui in sepulchrum hereditarium mortuum intulit, obligari paternis creditoribus non est existimandus, ut Papinianus ait: quae sententia humanior est, licet Iulianus contra scripserit. 4. Papinianus scribit filium heredem institutum qui se bonis paternis abstinuit volgo putare quosdam, si a statulibero pecuniam accepit, a creditoribus conveniendum, sive nummi peculiares fuerint sive non fuerint, quia ex defuncti voluntate accipitur, quod condicionis implendae causa datur. Iulianus autem et si non abstinuit, idem existimavit. Ita demum autem pro herede gessisse ait Papinianus, si solus heres sit: ceterum si coheredem habeat et coheres adiit, non est cogendus, inquit, is qui accepit a statulibero actiones creditorum suscipere: nam cum se filius abstinet, idem debebit consequi iure praetorio, quod emancipatus consequitur qui hereditatem repudiavit, quo facto statuliber filio nominatim pecuniam dare iussus potuisset non heredi dando ad libertatem pervenire. Itaque tunc pro herede geri dicendum esse ait, quotiens accipit quod citra nomen et ius heredis accipere non poterat. 5. Si sepulchri violati filius aget quamvis hereditarii, quia nihil ex bonis patris capit, non videtur bonis immiscere: haec enim actio poenam et vindictam quam rei persecutionem continet. Ulpianus libro septimo ad Sabinum pr. Si quis extraneus rem hereditariam quasi subripiens vel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam voluntatem declarat. 1. Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit. 2. Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est. 3. Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, Iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret. Quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est. Quid tamen si ignorat condicionem exstitisse? Puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit. Paulus libro secundo ad Sabinum Si is, ad quem legitima hereditas pertinet, putaverit defunctum servum suum esse et quasi peculium eius nactus sit, placet non obligari eum hereditati. Idem ergo dicemus, ut ait Pomponius, si quasi libertini sui, cum ingenuus esset, bona eius occupavit. Nam ut quis pro herede gerendo obstringat se hereditati, scire debet, qua ex causa hereditas ad eum pertinet: veluti adgnatus proximus iusto testamento scriptus heres, antequam tabulae proferantur, cum existimaret intestato patrem familias mortuum, quamvis omnia pro domino fecerit, heres tamen non erit. Et idem iuris erit, si non iusto testamento scriptus heres prolatis tabulis, cum putaret iustum esse, quamvis omnia pro domino administraverit, hereditatem tamen non adquiret. Pomponius libro tertio ad Sabinum In repudianda hereditate vel legato certus esse debet de suo iure is qui repudiat. Ulpianus libro septimo ad Sabinum Fuit quaestionis, an pro herede gerere videatur, qui pretium hereditatis omittendae causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen praetoris incidere. Sive igitur a substituto non heres accepit sive a legitimo, mortis causa accepisse videtur. Idemque erit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit. Ulpianus libro octavo ad Sabinum pr. Si quis mihi bona fide serviat servus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promovebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem servus. 1. Servus municipum vel collegii vel decuriae heres institutus manumissus vel alienatus adibit hereditatem. 2. Si fisci servus sit, iussu procuratoris Caesaris adibit hereditatem, ut est saepe rescriptum. 3. Si quis plane servus poenae fuerit effectus ad gladium vel ad bestias vel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque divus Pius rescripsit. 4. Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut Gaius Cassius libro secundo iuris civilis scribit: et putat vel per internuntium fieri posse vel per epistulam. 5. Sed utrum generaliter "quaecumque tibi hereditas fuerit delata", an specialiter? Et magis placet, ut Gaius Cassius scribit, specialiter debere mandare. 6. An nominatim de vivi hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de vivi hereditate mandetur. Plane si rumor fuit Lucium Titium decessisse, poterit ei mandare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres. 7. Sed quid si mandavit, ut hereditatem colligat, an videtur mandasse, ut adeat? Quid si ut petat bonorum possessionem? Aut ut rem hereditariam distrahat? Aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? Vel quid si pro herede gerere mandavit, filius adiit hereditatem? An iussu videatur adisse, dubitari potest. Immo verius est ex his omnibus aditionem esse introducendam. 8. Pater filio ita scripsit: "Scio, fili, quod pro tua prudentia invigilabis hereditati delatae tibi Lucii Titii". Puto iussu patris adisse. 9. Quid si mandavit: "Si expedit adire, adito?" "Si putas expedire adire, adito?" Erit iussu aditum. 10. Si "coram Titio" iussit adire, si "arbitrio Lucii Titii", recte puto iussisse. 11. Sed si mandavit quasi ex asse instituto et inveniatur ex parte, non puto ex iussu adisse. Quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. Aliter atque si mandavit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. At si ex testamento mandavit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. Idemque et si quasi instituto praecepit et inveniatur substitutus, vel contra. 12. Sed si mandavit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum. 13. Plane si sic mandavit "si qua ex testamento Lucii Titii deferatur hereditas", potest defendi iussu adisse. 14. Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo. 15. Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est adquisita hereditas. Paulus libro secundo ad Sabinum Si ego et servus meus vel filius heres institutus sit, si iussero filio vel servo adire, statim et ex mea institutione me heredem esse pomponius scribit: idem et Marcellus probat et Iulianus. Pomponius libro tertio ad Sabinum Neminem pro herede gerere posse vivo eo, cuius in bonis gerendum sit, Labeo ait. Ulpianus libro octavo ad Sabinum Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate. Pomponius libro tertio ad Sabinum Qui heres institutus prohibeatur ab eo, qui una institutus iam hereditatem adiit, tabulas litteras rationes inspicere mortui, unde scire posset an sibi adeunda esset hereditas, non videtur pro herede gerere. Ulpianus libro octavo ad Sabinum pr. Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in provincia agentem, divus Pius rescripsit consulibus subvenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat. 1. Quod dicitur: "Proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut putatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest" accipe proximus a ventre, qui suum heredem pariturus est. Et non solum ad testatos haec verba, verum ad intestatos quoque pertinent. Et in eo ventre idem accipias, qui legitimum vel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. Idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor ventrem mittit in possessionem. 2. Sive igitur putem praegnatem sive sit re vera praegnas, quae eum paritura est qui suus futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rumpatur testamentum, nisi si proponas ventrem institutum vel exheredatum. 3. Quod dicitur "si putetur esse praegnas", sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. Quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? Adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. Quid si ipse putat solus? Si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem potest. 4. Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? Procul dubio nihil egerit. Totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum veritate. 5. Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit. 6. Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. Quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, sive institutum postumum proponas sive intestatum patrem decessisse? Quod et Sextum Pomponium Opinatum Tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum vacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eveniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat. 7. Scientia autem vel opinio, si filius familias vel servus instituti sunt, utrum ipsorum an domini vel patris accipienda sit? Finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? Puto adquirere: sed contra non adquirere. 8. Si certus sum non esse falsum testamentum vel irritum vel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem. Paulus libro secundo ad Sabinum Heredi cum postumo instituto reliquae partes adcrescunt, quae postumo datae sunt, si certum sit non esse praegnatem, licet heres ignoret. Ulpianus libro octavo ad Sabinum pr. Heres institutus si putet testatorem vivere, quamvis iam defunctus sit, adire hereditatem non potest. 1. Sed et si scit se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni. 2. Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familias sit, non poterit adire hereditatem, etsi eius condicionis sit in veritate, ut testari potuerit. Paulus libro 12 ad Plautium Quod si dubitet, apud hostes decessit an civis Romanus, quoniam utroque casu est ius adeundi et in re est, ut possit adire, dicendum est posse adire. Ulpianus libro octavo ad Sabinum pr. Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est. Cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? Illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est. 1. Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? Consequens est dicere posse eum adire, maxime cum haec suspicio nihil ei offuerit nec periculum adtulerit. Facilius quis admittet, si quis pure institutus putavit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in eventum putabat: nam in nullo haec suspicio offuit. Ulpianus libro nono ad Sabinum pr. Si quis heres institutus ex parte, mox titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam invito quoque ei adcrescit portio. Idem dico et si filius familias vel servus iussu domini vel patris adierint hereditatem, mox emancipatus vel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices praecedentis institutionis. 1. Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quaesisse suam portionem. 2. Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire. Pomponius libro tertio ad Sabinum Si ex sua parte dominus vel pater adierit, necessarium est iussum, ut filius vel servus coheredes adeant. Pomponius libro quinto ad Sabinum Heres in omne ius mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant. Ulpianus libro 43 ad edictum Si duo sint necessarii heredes, quorum alter se abstinuit, alter posteaquam prior abstinuit immiscuit se, dicendum est hunc non posse recusare, quo minus tota onera hereditaria subeat: qui enim scit aut scire potuit illo abstinente se oneribus fore implicitum, ea condicione adire videtur. Ulpianus libro 46 ad edictum Quam diu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur. Ulpianus libro quarto disputationum Quaesitum est, an, licet quis paternae hereditatis nihil attingat, aliquid tamen propter patris voluntatem habeat vel faciat, an creditoribus paternis cogatur respondere: ut puta si impuberi fuerit substitutus. In qua specie Iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit incidere eum in edictum, si se immiscuerit impuberis hereditati: nam qui iudicium parentis oppugnaverit, non debet ex eadem hereditate quicquam consequi. Sed Marcellus eleganter distinguit multum interesse, utrum ex asse fuerit institutus in patris testamento an ex parte, ut, si ex parte, potuerit sine metu remota patris successione impuberis hereditatem amplecti. Iulianus libro 26 digestorum Filius, qui se paterna hereditate abstinuit, si exheredati fratris hereditati se immiscuerit et pro herede gesserit, poterit ex substitutione hereditatem optinere. Ulpianus libro quarto disputationum pr. Iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit, si pupillus paterna hereditate se abstinuisset, deinde ei aliquis heres exstitisset, non esse eum compellendum creditoribus paternis respondere, nisi substitutus ei fuit: inclinat enim in hoc, ut putet substitutum etiam patris onera subiturum. Quae sententia a Marcello recte notata est: impugnat enim utilitatem pupilli, qui ipse saltem potest habere successorem: metu enim onerum patris timidius quis etiam impuberis hereditatem adibit. Alioquin, inquit, et si frater fuit, omissa causa testamenti ab intestato possidebit hereditatem et quidem impune: nec enim videtur voluisse fraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur. Sed quod in fratre scripsit, credo ita intellegendum, si non impuberis frater fuit, sed testatoris: ceterum utique si frater a patre fratri substitutus impuberi sit, sine dubio necessarius heres existet. 1. Si in societate, quam vivo patre inchoaverat, filius post mortem patris perseveraverit, Iulianus recte distinguit interesse, utrum rem coeptam sub patre perficit an novam inchoavit: nam si quid novum in societate inchoavit, non videri miscuisse hereditati patris scripsit. 2. Si servum paternum filius manumiserit, sine dubio miscuisse se paternae hereditati videbitur. 3. Proponebatur filius a patre de castrensi peculio servos comparasse eosque a patre manumittere rogatus, cum heres esset ab eo institutus: quaerebatur, si se abstinuisset paterna hereditate eosque manumisisset, an miscuisse se paternae hereditati videatur. Dicebamus, nisi evidenter quasi heres manumiserit, non debere eum calumniam pati, quasi se miscuerit hereditati. Iulianus libro 30 digestorum Heres per servum hereditarium eiusdem hereditatis partem vel id, quod eiusdem hereditatis sit, adquirere non potest. Iulianus libro 47 digestorum Quotiens pupillus patri heres exstitit et abstinet se hereditate, quamvis patris bona sub creditoribus fiant, tamen rata haberi debent, quaecumque pupillus bona fide gesserit: et ideo ei, qui fundum tutore auctore a pupillo emerit, succurrendum erit: nec interest, pupillus solvendo sit nec ne. Iulianus libro primo ad Urseium Ferocem pr. Aditio hereditatis non est in opera servili. 1. Idcirco si servus dotalis adierit, actione de dote eam hereditatem mulier reciperabit, quamvis ea, quae ex operis dotalium adquiruntur, ad virum pertineant. 2. Et cum quaestus et compendii societas initur, quidquid ex operis suis socius adquisierit, in medium conferet: sibi autem quisque hereditatem adquirit. 3. Praeterea nec fructuarius quidem servus iussu eius, qui usum fructum in eo habet, adire hereditatem poterit. 4. Et quod a quibusdam respondetur, si liber homo, qui bona fide mihi serviebat, propter me heres institutus erit, posse eum iussu meo adire hereditatem, potest verum esse, ut intellegatur non opera sua mihi adquirere, sed ex re mea, sicut in stipulando et per traditionem accipiendo ex re mea mihi adquirat. Africanus libro primo quaestionum Cum falsum testamentum diceretur, si quidem ipse heres accusaretur, quoniam certus esse debeat se falsum non fecisse, recte adibit hereditatem: sin autem alius argueretur citra conscientiam eius, non potest adire, quasi dubitet verum esse testamentum. Africanus libro quarto quaestionum Qui servum suum heredem institutum adire iusserat, priusquam ille adiret, furiosus est factus. Negavit recte servum aditurum, quoniam non nisi voluntate domini adquiri hereditas potest, furiosi autem voluntas nulla est. Paulus libro primo manualium Si quis alicui mandaverit, ut, si aestimaverit, peteret sibi bonorum possessionem, et postquam ille petit, furere coeperit, nihilo minus adquisita est ei bonorum possessio. Quod si antequam ille petat, is qui mandavit petendum furere coeperit, dicendum est non statim ei adquisitam bonorum possessionem: igitur bonorum possessionis petitio ratihabitione debet confirmari. Africanus libro quarto quaestionum Pupillum etiam eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait. Modestinus libro singulari de heurematicis Si per epistulam servo pupilli tutor hereditatem adire iusserit, si post subscriptam epistulam tutor moriatur, antequam ex epistula servus adiret, nemo dicturus est obligari postea pupillum hereditati. Africanus libro quarto quaestionum pr. Eum, qui duobus testamentis eiusdem testatoris heres scribitur, cum dubitet, num posterius falsum sit, ex neutro eorum posse adire hereditatem placet. 1. Filius familias heres scriptus patrem suum certiorem fecerat videri sibi solvendo esse hereditatem: pater rescripserat sibi parum idoneam renuntiari itaque debere eum diligentius explorare et ita adire, si idoneam comperisset: filius acceptis litteris patris adiit hereditatem: dubitatum est, an recte adisset. Probabilius diceretur, quamdiu persuasum ei non sit solvendo esse hereditatem, patrem non obligasse. 2. Sed et si quis ita dixerit: "Si solvendo hereditas est, adeo hereditatem", nulla aditio est. Marcianus libro quarto institutionum pr. Cum heres institutus erat filius et habebat patrem furiosum, in cuius erat potestate, interponere se suam benivolentiam divus Pius rescripsit, ut, si filius familias adierit, perinde habeatur atque si pater familias adisset, permisitque ei et servos hereditatis manumittere. 1. Qui ex parte heres institutus est pure, ex parte sub condicione solus, etiam pendente condicione, si adierit hereditatem, ex asse heres erit, quia solus heres futurus est omnimodo, nisi habeat in condicionalem partem substitutum. Gaius libro 14 ad legem Iuliam et Papiam pr. Qui ex duabus partibus heres institutus fuerit, ex alia pure, ex alia sub condicione, et ex pura institutione adierit et decesserit posteaque condicio exstiterit, ea quoque pars ad heredem eius pertinet. 1. Qui semel aliqua ex parte heres exstitit, deficientium partes etiam invitus excipit, id est tacite ei deficientium partes etiam invito adcrescunt. Florentinus libro octavo institutionum Heres quandoque adeundo hereditatem iam tunc a morte successisse defuncto intellegitur. Marcianus libro secundo regularum Cum hereditate patris necessarius heres se abstineat, condicio coheredi sive suo sive extraneo defertur, ut aut totam adgnoscat aut a toto recedat, et ita se abstinere potest propter alium, qui per suam personam non poterat. Si tamen creditores dicant se contentos esse eius portione, quia non potest exonerari, nisi deferatur condicio, et alterius parte abstinere se creditores debent, ut eius actiones ei qui convenitur dentur. Ulpianus libro 57 ad edictum Si is qui immiscuit se hereditati decessisset, deinde alter se abstinet, eadem condicio deferenda est heredi eius quae et ipsi, quod Marcellus ait. Gaius libro 23 ad edictum provinciale pr. Necessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut, quamvis creditoribus hereditariis iure civili teneantur, tamen in eos actio non detur, si velint derelinquere hereditatem. Sed impuberibus quidem, etiamsi se immiscuerint hereditati, praestat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non immiscuerint. 1. Sed tamen et puberibus minoribus viginti quinque annis, si temere damnosam hereditatem parentis appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus viginti quinque annis succurrit, cum et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit. 2. Servis autem necessariis heredibus, sive puberes sive impuberes sint, hoc non permittitur. Paulus libro secundo regularum Ex parte heres institutus servus et nondum adita hereditate a coherede eius liber et heres fit necessarius, quia non a coherede, sed a semet ipso accipit libertatem: nisi ita institutus fuerit: "Cum mihi quis heres erit, Stichus liber et heres esto". Neratius libro secundo membranarum Qui patri heres exstitit si idem filio impuberi substitutus est, non potest hereditatem eius praetermittere: quod sic recipiendum est etiam si vivo pupillo mortuus erit, deinde pupillus impubes decesserit. Nam is qui heres exstiterit pupillo quoque heres necessario erit: nam si ipsum invitum obligat, coniungi eam paternae hereditati et adcrescendi iure adquiri cuicumque patris heredi existimandum est. Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis Filium emancipatum pater solum heredem instituit et, si is heres non esset, servum liberum et heredem esse iusserat: filius, tamquam pater demens fuisset, bonorum possessionem ab intestato petit et ita hereditatem possedit. Labeo ait, si probaretur sana mente pater testamentum fecisse, filium ex testamento patri heredem esse. Hoc falsum puto: nam filius emancipatus cum hereditatem testamento datam ad se pertinere noluit, continuo ea ad substitutum heredem transit nec potest videri pro herede gessisse, qui, ut hereditatem omitteret, ex alia parte edicti possessionem bonorum petat. Paulus: et Proculus Labeonis sententiam improbat et in Iavoleni sententia est. Macer libro primo de officio praesidiis Si minor annis, posteaquam ex parte heres exstitit, in integrum restitutus est, divus Severus constituit, ut eius partis onus coheres suscipere non cogatur, sed bonorum possessio creditoribus detur. Iavolenus libro primo ex posterioribus Labeonis pr. Antistius Labeo ait, si ita institutus sit "si iuraverit, heres esto", quamvis iuraverit, non tamen eum statim heredem futurum, antequam pro herede aliquid gesserit, quia iurando voluntatem magis suam declarasse videatur. Ego puto satis eum pro herede gessisse, si ut heres iuraverit: Proculus idem, eoque iure utimur. 1. Si servus heres institutus post iussum domini, antequam adiret, alienatus esset, novum iussum posterioris domini, non iussum prioris exigitur. Marcellus notat ad Pomponii libro singulari regularum Furiosus adquirere sibi commodum hereditatis ex testamento non potest, nisi si necessarius patri aut domino heres existat: per alium autem adquiri ei potest, veluti per servum vel eum quem in potestate habet. Iavolenus secundo ex posterioribus Labeonis Servus duorum heres institutus et adire iussus si alterius domini iussu adierit, deinde manumissus fuerit, poterit ipse adeundo ex parte dimidia heres esse, Paulus libro secundo ad Sabinum Et si substitutum haberet idem servus ita "si heres non erit, ille heres esto", substitutus locum non habet. Ulpianus libro 61 ad edictum Si servus communis vel uni ex dominis vel pluribus vel omnibus heres exstiterit necessarius, nullius eorum hereditate se poterit abstinere. Ulpianus libro primo regularum Servus communis ab extero heres institutus si iussu unius adierit hereditatem, non pro maiore parte interim heredem eum facit, quam pro dominica, deinde ceteris sociis non iubentibus tacito iure partes ei adcrescunt. Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Cum solus servus heres institutus sit, sicut licet uno tempore omnium dominorum iussu adire hereditatem, ita et separatis temporibus singulorum iussu recte adit: nam quia saepius adit, non ex testamento, sed ex iure dominorum venire utilitatis causa videtur, ne alterius festinatione alterius ius laedatur. Ulpianus libro 60 ad edictum Quamdiu institutus admitti potest, substituto locus non est nec ante succedere potest quam excluso herede instituto. Eveniet igitur, ut necessarium sit remedium praetoris et circa denegandas primo actiones et circa praestituendum tempus substituto, quia intra diem primo praestitutum neque adire hereditatem potest neque pro herede gerere. Is autem, qui tertio gradu scriptus est, si primo deliberante secundus decedat, ipse potest succedere. Ergo exspectamus in singulis, ut prius eis deferatur hereditas: tunc deinde, posteaquam delata est, exspectamus diem praestitutum, intra quem diem nisi aut adeat aut pro herede gerat, denegamus ei actiones. Paulus libro 57 ad edictum pr. In plurium heredum gradibus hoc servandum est, ut, si testamentum proferatur, prius a scriptis incipiatur, deinde transitus fiat ad eos ad quos legitima hereditas pertinet, etiamsi idem sit, ad quem utroque modo pertineat: nam hoc gradatim consequitur, ut prius ex testamento delatam, deinde legitimam repudiet. Idem iuris est in bonorum possessione, ut prius scriptus repellat bonorum possessionem, deinde is qui ab intestato petere potest. 1. Si vero ei, ad quem legitima hereditas potest pertinere, condicio data sit, nihil constituere potest de legitima, antequam dies condicionis transeat, et ideo dicendum est et in eo casu. 2. Si respondit neutram hereditatem ad se velle pertinere, bona defuncti a creditoribus possidenda sunt. Ulpianus libro 61 ad edictum pr. Si servum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, vinculo suo resolvit. Et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum servus eius fiat, cuius erat antequam caperetur (hoc enim satis impium est), sed ut pristino domino suam aestimationem omnimodo offerat vel maneat ei obligatus, donec pretium solvat: quod libertatis favore introductum est. 1. Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manumittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, videamus. Magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies praeteritus fuerit, tunc non necessarius, sed voluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fideicommissaria libertas sub condicione debebatur. 2. Si quis dederit nummos domino, ut manumittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum. 3. Praetor ait: "Si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea hereditate amoveretur". 4. Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amoverit, abstinendi beneficium non habebit. 5. Non dixit praetor "si quid amoverit", sed "si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea amoveretur": sive ergo ipse amoverit sive amovendum curaverit, edictum locum habebit. 6. Amovisse eum accipimus, qui quid celaverit aut interverterit aut consumpserit. 7. Ait praetor quo quid ex ea amoveretur: sive autem una res sive plures fuerint amotae, edicto locus est, sive ex ea hereditate sint sive ad eam hereditatem pertineant. 8. Amovere non videtur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re erravit, dum putat non esse hereditariam. Si igitur non animo amovendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amovisse non videri. 9. Haec verba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amovit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amovit, hic videamus an edicto locus sit. Magisque est, ut putem istic Sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur? Paulus libro primo ad Plautium Si quis heres ita scriptus fuerit, ut intra certum tempus adeat hereditatem et, si non ita adierit, alius ei substituatur, prior autem heres antequam adiret decesserit: nemo dubitat, quin substitutus ultimum diem aditionis exspectare non solet. Paulus libro septimo ad Plautium Si quis non quasi heres, sed quasi patroni filius egens a liberto paterno ali velit, procul dubio hoc extra causam est immiscendi se bonis paternis, et ita recte Labeo scribit. Paulus libro 12 ad Plautium pr. Qui putat se decem dare iussum, cum quinque iussus sit, si decem dederit, fiet heres adeundo. 1. At si quinque putet se iussum dare, cum decem dare iussus est, et dat quinque, non implet condicionem, sed ad aliquid proficit, ut, si adimpleverit reliquum, aliorum quinque datione videatur condicio esse impleta. 2. Qui bona fide servit si quasi iussu domini adierit, non obligabitur. 3. Similis est huic statuliber, qui iussus ab herede adire hereditatem post condicionem libertatis existentem, cum hoc ignoraret, adiit. 4. De eo, qui heres institutus ab aliquo dubitat, an libertas ei ex testamento domini optigerit, cum nesciat condicionem libertatis exstitisse vel hereditatem aditam, an adeundo heres fiat, videndum. Iulianus hunc diceret fieri heredem. Marcellus libro nono digestorum Ex semisse Titius heres scriptus est: quadrantis bonorum possessionem per errorem petit. Quaero, an nihil actum sit an vero perinde omnia servanda sint, ac si quadrans nominatus non sit. Respondit magis nihil actum esse, quemadmodum cum ex semisse scriptus heres ex quadrante per errorem adiit hereditatem. Iavolenus libro quarto epistularum pr. Si tu ex parte sexta sub condicione institutus fuisses heres et omittente partem suam Titio, cui substitutus eras, ex substitutione adisses, deinde condicio iure sextantis exstitisset, quaero, an adire necesse habueris, ne sextans tuus intereat. Respondit: nihil interest, utrum ex substitutione prius adierim an ex prima institutione, cum ab utraque causa una aditio sufficiat: sextans itaque, qui sub condicione datus mihi est, ad me solum pertinet. 1. Item si tu sextantis, ex quo institutus esses heres, omiseris actionem, numquid dubitas, quin ex substitutione adeundo Titianae partis habiturus partem esses? Respondit: non dubito, quin, si prima institutione adeundo heres esse possim, in potestate mea sit, quam partem hereditatis aut amittere velim aut vindicare. Pomponius libro octavo ad Quintum Mucium Illud dubitari potest, an, si, cum testamento heres institutus essem ab eo, qui etiamsi intestatus decessisset, legitima hereditas eius ad me pertineret, an simul utramque hereditatem repudiare possim, quoniam antequam ex testamento hereditatem repudiarim, legitima nondum ad me pertinet. Verum eodem momento intellegor et ex testamento et legitimam repudiare, sicuti, si legitimam velim ad me pertinere, cum sciam testamento mihi relictam, videbor ante repudiare testamentum et ita legitimam adquisisse. Pomponius libro 35 ad Quintum Mucium Duo fratres fuerant, bona communia habuerant: eorum alter intestato mortuus suum heredem non reliquerat: frater qui supererat nolebat ei heres esse: consulebat, num ob eam rem, quod communibus, cum sciret eum mortuum esse, usus esset, hereditati se alligasset. Respondit, nisi eo consilio usus esset, quod vellet se heredem esse, non adstringi. Itaque cavere debet, ne qua in re plus sua parte dominationem interponeret. Ulpianus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam Placet, quotiens adquiritur per aliquem hereditas vel quid aliud ei cuius quis in potestate est, confestim adquiri ei cuius est in potestate, neque momento aliquo subsistere in persona eius per quem adquiritur et sic adquiri ei cui adquiritur. Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Si solus heres ex pluribus partibus fuero institutus, unam partem omittere non possum nec interest, in quibusdam habeam substitutum nec ne. 1. Idem puto etiam, si aliis mixtus heredibus ex pluribus partibus heres institutus sim, quod et hic adeundo unam portionem omnes adquiro, si tamen delatae sint. 2. Item si servus meus ex parte heres institutus sit pure, ex parte sub condicione, dato scilicet coherede, et iussu meo adierit, deinde eo manumisso condicio alterius portionis exstiterit, verius est non mihi esse adquisitam illam portionem, sed ipsum comitari: omnia enim paria permanere debent in id tempus, quo alterius portionis condicio exstet, ut adquiratur ei, cui prior portio adquisita est. 3. Ego quidem puto et si adhuc in potestate sit, iterum adeundum esse, si condicio exstiterit, et illud quod dicimus semel adeundum, in eiusdem persona locum habet, non cum per alium adquirenda est hereditas. Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam Totiens videtur heres institutus etiam in causa substitutionis adisse, quotiens adquirere sibi possit: nam si mortuus esset, ad heredem non transferret substitutionem. Clementius libro 16 ad legem Iuliam et Papiam Si servus eius qui capere non potest heres instituatur et antequam iussu domini adeat hereditatem, manumissus alienatusve sit et nihil in fraudem legis factum esset, ipse admittitur ad hereditatem. Sed et si partem capere possit dominus eius, eandem dicenda sunt de parte, quam ille capere non potest: nihil enim interest, de universo quaeratur quod capere non possit an de portione. Ulpianus libro 18 ad legem Iuliam et Papiam Si totam an partem, ex qua quis heres institutus est, tacite rogatus sit restituere, apparet nihil ei debere adcrescere, quia rem non videtur habere. Papinianus libro 16 quaestionum Ventre praeterito si filius qui fuit emancipatus aut exter heres institutus sit, quamdiu rumpi testamentum potest, non defertur ex testamento hereditas. Sed si vacuo ventre mulier fuit et incerto eo filius in familia retentus vita decessit, heres fuisse intellegitur: emancipatus aut exter non aliter possunt hereditatem quaerere, quam si non esse praegnatem sciant. Ergo si ventre pleno sit mulier, nonne iniquum erit interea defunctum filium heredi suo relinquere nihil? Et ideo decreto filio succurrendum est, quia, sive frater ei nascatur sive non nascatur, patri heres futurus est. Eademque ratio facit, ut emancipato quoque subveniri debeat, qui alterutro casu rem omnimodo habiturus est. Papinianus libro 30 quaestionum Si metus causa adeat aliquis hereditatem, fiet ut, quia invitus heres existat, detur abstinendi facultas. Papinianus libro sexto responsorum Pannonius avitus cum in Cilicia procuraret heres institutus ante vita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret. Quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes aviti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competit, quia intra diem aditionis avitus obisset. Divum tamen Pium contra constituisse Maecianus libro quaestionum refert in eo, qui legationis causa Romae erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum habere. Quod et hic humanitatis gratia optinendum est. 1. Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere. 2. Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem suam intestato vita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum servum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possessione matris monumentum exstrueret. Papinianus libro decimo responsorum pr. Eum bonis patris se miscere convenit, qui remoto familiae vinculo pro herede gerere videtur. Et ideo filius, qui tamquam ex bonis matris, cuius hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinendi consilium, quod in bonis patris tenuit, amisisse non videtur. 1. Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet. Paulus libro primo quaestionum Gerit pro herede, qui animo adgnoscit successionem, licet nihil attingat hereditarium. Unde et si domum pignori datam sicut hereditariam retinuit, cuius possessio qualisqualis fuit in hereditate, pro herede gerere videtur: idemque est et si alienam rem ut hereditariam possedisset. Scaevola libro 13 quaestionum Si pupillus se hereditate abstineat, succurrendum est et fideiussoribus ab eo datis, si ex hereditario contractu convenirentur. Paulus libro 12 responsorum pr. Respondit per curatorem hereditatem adquiri non posse. 1. Idem respondit, si iussu avi nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adisset, adquisisse ei ea de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personae desierint. Paulus libro 15 responsorum Respondit, si is qui bonis paternis se abstinuit per suppositam personam emptoris bona patris mercatus probatur, perinde eum conveniri oportere a creditoribus atque si bonis paternis se immiscuisset. Paulus libro 17 responsorum Filius familias duxit uxorem: ea filiis sublatis intestata decessit: filii iussu patris, non avi adierunt hereditatem: quaero, an avo adquisita sit hereditas. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur nihil actum esse. Paulus libro tertio sententiarum pr. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres existat. 1. Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum. 2. Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati. Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Qui superstitis bona repudiat, post mortem eius adire hereditatem, item bonorum possessionem petere non prohibetur. Paulus libro quarto sententiarum Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest et alio quovis indicio voluntatis. Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Qui se pupillum falso existimans, cum esset pubes, pro herede gessit, quo minus heres existat, nihil error talis ei nocebit. Paulus libro tertio decretorum Clodius Clodianus facto prius testamento postea eundem heredem in alio testamento inutiliter facto instituerat: scriptus heres cum posterius putaret valere, ex eo hereditatem adire voluit, sed postea hoc inutile repertum est. Papinianus putabat repudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adire. Dicebam non repudiare eum, qui putaret posterius valere. Pronuntiavit Clodianum intestatum decessisse. Scaevola libro 26 digestorum Quae neptis suae nomine, quam ex Seia habebat, Sempronio tot dotis nomine spoponderat et pro usuris in exhibitionem certam summam praestabat, decessit relicta Seia filia et aliis heredibus: cum quibus Sempronius iudicio egit condemnatique pro portionibus hereditariis singuli heredes, inter quos et Seia, Sempronio caverunt summam, qua quisque condemnatus erat usuris isdem, quae ad exhibitionem a testatrice praestabantur: postea excepta Seia filia ceteri heredes abstinuerunt hereditate beneficio principis et tota hereditas ad Seiam pertinere coepit. Quaero, an in Seiam, quae sola heres remansit et omnia ut sola heres erat, pro eorum quoque portionibus, qui beneficio principali hereditate abstinuerint, utilis actio dari debeat. Respondit pro parte eorum, qui se abstinuissent, actiones solere decerni in eam, quae adisset et maluisset integra hereditaria onera subire. Pomponius libro primo senatus consultorum Aristo in decretis Frontianis ita refert: cum duae filiae patri necessariae heredes exstitissent, altera se paterna abstinuerat hereditate, altera bona paterna vindicare totumque onus suscipere parata erat. Sanctum cassium praetorem causa cognita actiones hereditarias utiles daturum recte pollicitum ei, quae ad hereditatem patris accesserat denegaturumque ei quae se abstinuerat. 29.3.0. Testamenta quemadmodum aperiuntur inspiciantur et describantur. Gaius libro 17 ad edictum provinciale pr. Omnibus, quicumque desiderant tabulas testamenti inspicere vel etiam describere, inspiciendi describendique potestatem facturum se praetor pollicetur: quod vel suo vel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est. 1. Ratio autem huius edicti manifesta est: neque enim sine iudice transigi neque apud iudicem exquiri veritas de his controversiis, quae ex testamento proficiscerentur, aliter potest quam inspectis cognitisque verbis testamenti. 2. Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, sed alias suspectae fiunt. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Tabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed universorum, quibus quid illic adscriptum est: quin potius publicum est instrumentum. 1. Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusive testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt vel iniusta vel irrita vel rupta: itemque imperfecta solemus testamenta dicere. 2. Ad causam autem testamenti pertinere videtur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam voluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur. 3. Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, universorum ei facultas facienda est. 4. Si dubitetur, utrum vivat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum vivere, non permittat. 4a. Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis velit spectare. 5. Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat. 6. Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi vel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest. 7. Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi vel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? Et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates. 8. Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Ipsi tamen heredi vindicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum quoque agere potest. Ulpianus libro 50 ad edictum Cum ab initio aperiendae sint tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores convenire et sigilla sua recognoscere. Paulus libro octavo ad Plautium Vel negare se signasse: publice enim expedit suprema hominum iudicia exitum habere. Ulpianus libro 50 ad edictum Sed si maior pars signatorum fuerit inventa, poterit ipsis intervenientibus resignari testamentum et recitari. Gaius libro septimo ad edictum provinciale Sed si quis ex signatoribus aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti agnoscat: nam revocari eum adgnoscendi causa onerosum est. Quippe saepe cum magna captione a rebus nostris revocamur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. Nec ad rem pertinet, unus absit an omnes. Et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut intervenientibus optimae opinionis viris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus intervenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua. Ulpianus libro 50 ad edictum Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur. Paulus libro 45 ad edictum Si mulier ventris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio. Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam pr. Si in duobus exemplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt. 1. Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum videri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, a quo aperiantur. 2. Si tabulae non compareant vel exustae sint, futurum est, ut subvenire legatariis debeat. Idem est, si subpressae vel occultae sint. Gaius libro 11 ad legem Iuliam et Papiam Sicut codicilli pars intelleguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabularum partem optinere videntur. Ulpianus libro 13 ad legem Iuliam et Papiam Si quis fecerit testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum: quod si authenticum patefactum est totum, apertum. 29.4.0. Si quis omissa causa testamenti ab intestato vel alio modo possideat hereditatem. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Praetor voluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemve eius possident ad hoc, ut eos circumveniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur. 1. Et parvi refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum praetoris: 2. Praetermittere autem causam testamenti videtur, qui, cum posset iubere, noluit id facere. 3. Quid ergo si servus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? Sed compellendus est servus hoc facere ideoque dominus ab intestato veniens incidit in edictum. 4. Sin autem nec certioratus est dominus a servo et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam. 5. Si proponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edictum, quaeritur. Et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit. 6. Praetermittere est causam testamenti, si quis repudiaverit hereditatem. 7. Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quicquam facit. Quod si postea miscuerunt, ex testamento videntur heredes: nisi si abstinuerint quidem se testamento, verum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum. 8. Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi. 9. Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem vel partem eius, conveniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum servandorum causa: vel si proponas eum crediti servandi causa venisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. Totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interveniente cautione "evicta hereditate legata reddi". 10. Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eveniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset. 11. Dolo autem malo fecisse videtur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt. 12. Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere videatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an vero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. Labeo sibi videri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet. 13. Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perveniat, legatorum petitione tenebitur. Ulpianus libro septimo ad Sabinum pr. Licet pro herede gerere non videatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, divus Hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur. 1. Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic ad heredem veniendum an convertemus ordinem? Mihi videtur humanior esse haec sententia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucrativam habet possessionem. Pomponius libro tertio ad Sabinum Si pecuniam a substituto acceperis, ut praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. Et puto, si ipse quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque vestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum vult praestitum ei qui substitutus est vel legitimo, numquid locus non sit edicto? Plane indignandum est circumventam voluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamvis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni adversus eum qui possidet hereditatem. 1. Et recte dicetur, ubicumque quis, dum vult praestitum ei, qui se repudiante venturus est, non repudiaturus, nisi praestitum vellet, et maxime si ob evertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est adversus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiavit, ibi dicamus eum qui omisit conveniendum, ubi vero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conveniri utili actione. 2. Quamquam de heredibus institutis videatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conveniri debet. 3. Si quis vendiderit hereditatem, utique possidere videtur, non dolo fecisse, quo minus possideat. Marcellus libro 12 digestorum Excusatus videtur patronus, qui institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui oportet: nam et si servus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conveniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ex voluntate testatoris videatur omisisse, an cogatur praestare. Ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an legatariis cogatur respondere. Et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet. Ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. Ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato. 1. Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit. 2. Quid deinde dicemus, is isdem et ex testamento legata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? An ordinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an vero contribuemus omnes fideicommissarios quasi aequales? Et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non. Nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quaedam: sin vero non incidit, quia haec fuit testatoris voluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, vel quia alia causa intercessit, quae secundum ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicommissa debere quasi exaequata. 3. Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam sive invenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque permisisse ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi intervenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum. 4. Item si invenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si vero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit. 5. Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit sine dolo malo, magis est, ut desinat conveniri. 6. Quod ergo tempus spectabimus, possideat nec ne? Litis contestatae tempus spectari debet. 7. Certe si vacantia bona quis possederit et quadriennium praeterierit, indubitate conveniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione quadriennii tutus sit. 8. Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et coheres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat. Haec autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat. 9. Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat hereditatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit. 10. Si libertas sub condicione fuerit data "si decem dederit" et omissa causa testamenti fuerit, non aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit. Marcellus libro 12 digestorum QuidamTitium et Maevium instituit heredes et centum Titio legavit: uterque omissa testamento legitimam adiit hereditatem. Non probe legatorum actionem Titius postulabit. Idem, si utrique legasset. Ulpianus libro 50 ad edictum Si quis sub condicione dandorum decem vel qua alia, quae in dando vel in faciendo fuit, heres institutus omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an huic, in cuius personam condicio collata est, subveniri debeat. Et magis est, ne subveniatur: neque enim legatarius est. Paulus libro 45 ad edictum Sed et si adhuc parendi condicioni tempus habeat, hac parte edicti non tenetur. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Si non solus, sed cum alio possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari debet obesse sibi factum heredis scripti, cui etiam profuerit. Hoc autem ita est, nisi si pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur. 1. Cum substitutis ab institutis legata fuissent relicta et tam instituti quam substituti omissa causa testamenti possideant ab intestato hereditatem, divus Pius rescripsit neque improbe neque imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari legatorum fideive commissorum petitionem substitutio, cui liberum fuit adeunti hereditatem non fideicommissum petere, sed universa bona optinere. 2. Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta sunt an vero ambo utraque legata cogantur praestare. Ego puto in solidum adversus singulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an vero etiam eorum quae ab altero herede, videamus. Et alias proponamus institutum solum possidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt a substituto relicta, actionem patietur? Dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perveniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substitutus, ipse erit conveniendus. Item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia accepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, adversus substitutum dabimus actionem. Nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere. Iavolenus libro septimo epistularum Si ab instituto et substituto eadem res mihi legata sit et omissa causa testamenti hereditatem possideant lege, etiamsi ab utroque solidum mihi debetur, tamen ab uno legatum consecutus ab altero petere non potero: eligere itaque reum potero. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. De libertatibus quoque in hoc casu quaesitum est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. Et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae. 1. Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse. Hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conveniatur heres: tunc enim in id quod ad eum pervenit conveniretur. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Etsi non totam aliquis hereditatem partemve eius, ex qua heres institutus est, ab intestato possideat, sed vel minimam portiunculam vel etiam unam aliquam rem, tenetur hoc edicto, Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani Quamvis non proprie pars hereditatis in una re intellegatur. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Nec id iniquum est, cum ex suo quisque vitio hoc incommodo adficiatur. Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani Cum enim hereditas ab eo quoque peti possit, qui unam aliquam rem hereditario nomine possideat, dubitari non oportet, quin verum sit quod diximus. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Si quis omissa causa testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque intercidunt. Sed in fideicommissariis hereditatibus id provisum est, ut, si scriptus heres nollet adire hereditatem, iussu praetoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus singulae res per fideicommissum relictae sint, non magis tributum est quam legatariis. Gaius libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani pr. Si duo heredes instituti ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, tunc, quia uterque praetorio iure perinde habetur atque si ex testamento hereditatem adisset, pro partibus in singulos competit actio. 1. Admonendi sumus huic, in quem ex hac parte edicti legatorum actio datur, beneficium legis Falcidiae concedendum. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Praeterea patrono quoque qui ex asse heres institutus est si ab intestato possederit hereditatem, commodum partis debitae, quod habiturus foret, si ex testamento adisset hereditatem, salvum ei debet esse. Ulpianus libro quarto disputationum Si eadem res diversis personis ab instituto et substituto fuerit relicta, non uterque, sed qui ab instituto accepit solus vindicabit. Iulianus libro 27 digestorum Si filius meus a matre sua heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem. Iulianus libro 31 digestorum pr. Si in testamento ita scriptum fuerit: "Titius heres esto: si Titius heres erit, Maevius heres esto" et Titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, Maevio adversus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. Cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis vero quae ita data est rationem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare. 1. Quare et si ita scriptum fuisset: "Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto" et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare. 2. Si quis hoc modo testamentum scripserit: "Titius heres esto: si Titius heres non erit, Maevius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Maevio, si mihi heres non erit, centum dato", deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an Maevio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam hereditatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. Et placet dari, quia nihil prohibet Maevium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari. Ulpianus libro 46 ad edictum Si filius qui mansit in patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta videatur hereditatem habere. Paulus libro 60 ad edictum pr. Si dolo tutoris omiserit pupillus causam testamenti et legitimam hereditatem possideat, danda est legatorum actio in pupillum, sed eatenus, quatenus hereditas ei adquisita est. Quid enim, si cum alio possideat hereditatem? 1. Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant observandum, ut pro qua parte possideat, teneatur, quamvis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset hereditatem. Celsus libro 16 digestorum Cui servus ipsius substitutus est, servum suum adire iussit. Si idcirco fecit, ne legata praestaret, utraque praestabit, et qua heres est et qua omissa causa testamenti possidet ex substitutione hereditatem, salva Falcidia ei servata. Papinianus libro 16 quaestionum pr. Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi relinquatur: sed si varia legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quae a filia relicta sunt. Non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit. 1. Denique si filiae pater substitutus adiit hereditatem, nihil eum dolo facere Iulianus existimat, quia nemo filiae patrem contra votum parentium substituere videtur, sed ut arbitrium eligendi relinquat. Papinianus libro sexto responsorum pr. Mater secundis tabulis impuberi filio substituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. Idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta. 1. In sententiam edicti propter legatorum causam frater incidisse non videbatur, qui filium suum substitutum impuberi testamento fratris non emancipavit, sed ab intestato per eum possidere coepit. 2. In eum, qui testamento scriptus heres non fuit, si fraudis consilio cum heredibus scriptis participato legitimam hereditatem solus possideat, actio legatorum ex sententia praetoris dabitur. Maecianus libro quarto fideicommissorum pr. Si servum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, vendiderit, praestare id debet, cum per pretium servi hereditatis quoque aestimationem consequatur. 1. Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita hereditatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicommissarias. Sed si alienos servos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit. Eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit. Ulpianus libro quinto fideicommissorum Qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, servos ad libertatem perducere debet, ne eis factum noceat eius qui ex testamento adire noluit: sic tamen, ut habeat libertos. Hermogenianus libro tertio iuris epitomarum Qui omissa causa testamenti pro emptore vel pro dote vel pro donato sive alio quolibet titulo, exceptis pro herede et pro possessore, possideat hereditatem, a legatariis et fideicommissariis non convenitur. 29.5.0. De senatus consulto Silaniano et Claudiano: quorum testamenta ne aperiantur. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare servi cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a familia necatorum habenda. 1. Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit. 2. Qui servum bona fide possedit, domini appellatione non continebitur, nec qui usum fructum solum habuit. 3. Servus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset. 4. Servi appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne videantur interim eius. Idemque erit dicendum in statulibero. 5. Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum divi Pii ad Iuventium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit. 6. Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est. 7. Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias, verum ad liberos quoque pertinet. 8. Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt. 9. In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamvis in adoptato locum habet. 10. Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto. 11. De matris servis filio filiave occisis quaestio non habebitur. 12. Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de servis habendam et supplicium filio occiso eleganter Scaevola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam suus ei heres existat, occisus fuerit. 13. Idem Scaevola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati vel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamvis enim, si viveret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit. 14. Si pater necatus sit, an de servis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio servos habuit? Et magis est quaestionem de servis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius. 15. Si vir aut uxor occisi esse proponantur, de servis eorum quaestio habetur, quamquam neque viri servi proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie viri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit. 16. Sed neque uxore occisa neque marito de servis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri servis idem quod in mariti recte dixit. 17. Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per vim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum vel saxo vel fuste vel lapide percussum vel quo alio telo necatum. 18. Quod si quis puta veneno vel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum vindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt servi, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei adversus vim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere adversus eos, qui veneno vel quo alio more insidiantur? 19. Plane si venenum per vim infusum sit, senatus consultum locum habet. 20. Ubicumque igitur vis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore. 21. Quid ergo, si dominus veneno non per vim necatus esse proponatur? Impunitum erit factum? Nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii vel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt. 22. Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius vindicatur, scilicet ut, si in conspectu servorum hoc fecit potueruntque eum in se saevientem prohibere, poena adficiantur, si vero non potuerunt, liberentur. 23. Si quis non metu criminis imminentis, sed taedio vitae vel impatientia doloris sibi manus intulit, eius testamentum aperiri et recitari mortis casus non impedit. 24. Item illud sciendum est, nisi constet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit. 25. Quaestionem autem sic accipimus non tormenta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis. 26. Hoc autem senatus consultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos vero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissententiarum 27. "Eodem" autem "tecto" qualiter accipiatur, videamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam vel cubiculum vel eandem domum vel eosdem hortos vel totam villam. Et ait Sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde vocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii validioris vocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt. 28. Iuxta hoc tamen videtur et divus Hadrianus rescripsisse in haec verba: "Servi quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclavi cum domina sua fuerat, auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe voce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut vicini audirent, hoc ipso manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem minatum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet vel hoc, ne ceteri servi credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere". 29. Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclavi fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod vel voce oporteat servos dominis auxilium ferre, ostendit. 30. Si quis in villa agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint servis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi videbuntur, de his quaestionem haberi. 31. Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occiditur vel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumendum est. Quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta. 32. Impubes servus vel ancilla nondum viripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur. 33. Impuberi autem utrum in supplicio tantum parcimus an vero etiam in quaestione? Et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu observari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena et ferula vel caedi. 34. Excusantur autem servi, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit se quis auxilium ferre vel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit. 35. Tulisse autem auxilium non tantum is videtur qui servavit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut salvus esset dominus, verum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: veluti si quis clamavit, ut ad auxilium conveniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam convocavit aut si corpus suum obiecit vel alias corpore suo auxilium tulit. 36. Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse videtur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? Plectendus utique erit. 37. Quid si vulnerati sint servi, cum protegerent dominum? Dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi vulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut talia vulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si voluissententiarum 38. Si dominus mortifere vulneratus supervixerit nec de quoquam servorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit. Callistratus libro quinto de cognitionibus Divus Marcus Commodus Pisoni rescripsit in haec verba: "Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium donatum, posteaquam conterritus adventu latronum profugerat villam suam, vulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium servorum suorum, nec pietas pro servis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam vocentur, quos absolvit dominus ipse". Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Si quis in gravi valetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subveniendum est ei. 1. Si quis moriens dixisset a servo vim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari. 2. Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cubantem necaverit vel uxor maritum, servi poena senatus consulti liberabuntur. Sed si exaudissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti. 3. Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris servos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt. 4. Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni servus opem tulit, an sit excusandus, an vero quia omnibus non tulit plectendus? Et magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamvis quibusdam tulit, supplicio adficiendum: si vero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. Nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse. 5. Quare et si servus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae vel contra, dicendum est ignosci ei debere. 6. Subvenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominave occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera voluerint se ita includi, ne opem ferre possint. Clusos accipere debemus et si sunt vincti, si tamen ita vincti, ut omnino rumpere vincula et auxilio esse non potuerint. 7. Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt. 8. Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit. 9. Caecus quoque veniam mereri debet. 10. Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi vocis tantum auxilium superfuit. 11. Furiosos excipi nequaquam dubium est. 12. Si quis quem eorum servum servamve ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit vel celaverit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit. 13. Si ex stipulatu servus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulato actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. Quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione servi utilis erit creditori. 14. Utrum autem is solus videatur indicasse vel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? Et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. 15. Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem pervenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem pervenire. 16. De his quoque servis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque servis supplicium sumendum est. 17. De his, qui antequam testamentum occisi occisaeve aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti invenirentur, perinde ac si de servis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo graviorem sceleri suo poenam merebitur. 18. Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cavetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit. 19. Aperire autem hic ille videtur qui naturaliter aperit, sive sint signatae sive non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae. 20. Aperire accipere debemus prohibitos nos vel palam publice vel secreto: omnis enim apertura prohibita est. 21. Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri. 22. Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam vel per rusticitatem ignarus edicti praetoris vel senatus consulti aperuit. 23. Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit. 24. Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parvi enim refert, utrum totum an pars aperiatur. 25. Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codicilli ad causam testamenti pertinent. 26. Item sive iure valeat id quod apertum est sive non valeat, attamen edicto locus est. 27. Eadem servantur et de his, quae ad causam substitutionis pertinent, si pupillus pupillave occisus occisave esse dicetur. 28. Si alius aperuit, alius recitavit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt. 29. Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumve possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret. 30. Eleganter Scaevola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur. 31. Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem. 32. Si et aliud impedimentum sit de non adeunda hereditate vel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: veluti si praegnas uxor occisi fuit vel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit. Papinianus libro sexto responsorum Qui postumos heredes instituerat, non natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. Eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam iniuriae querellam intervenisse. Ulpianus libro 50 ad edictum pr. Necessarios heredes puto edicto comprehendi, si se misceant hereditati. 1. Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere. 2. Non alias bona publicantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem. 3. Ubi quis incuria necatus est vel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit. Paulus libro 46 ad edictum pr. Etsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inveniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamvis et ceteri puniantur. 1. Quamvis alias in caput domini servi non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accusent, sive extraneus heres sive ex suis sit. 2. Si unus ex dominis non compareat, querendum est de casu eius per servos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur. 3. Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cavetur: ipse enim in familiam suam potest animadvertere. Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum Et in libertos extraordinarium auxilium habebit. Paulus libro 46 ad edictum pr. Senatus consulto Pisoniano cavetur, ut, si poenae obnoxius servus venisset, quandoque animadversum in eum esset, ut venditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse videatur senatus. 1. Si filius familias, qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, potius quam ad heredes, qui deliquerunt in adeundo et similibus ultive non sunt. Gaius libro 17 ad edictum provinciale Cum fisco caduca bona defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates ratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur. Paulus libro singulari ad senatus consultum Silanianum pr. Si exheredatus filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex eventu inspicietur, ut, si adita fuerit hereditas, quasi alieni fuisse videantur: si vero irritum testamentum factum sit, quia ipsius essent si viveret, omnia perinde aguntur ac si dominus esset. 1. Sub divo Traiano constitutum est de his libertis, quos vivus manumiserat, quaestionem haberi. Tryphoninus libro secundo disputationum Idemque erit et de his, qui ius anulorum petierant. Paulus libro singulari ad senatusconsulto Silaniano Si servus a testatore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem. Venuleius Saturninus libro secundo de publicis iudiciis In cognitione aperti adversus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quinquennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et Lepido consulibus: quod tamen ad extraneos pertinet. Namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare permittitur eodem senatus consulto. Maecianus libro 11 de publicis iudiciis Excipiuntur senatus consulto Silaniano impuberes servi. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. Ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui vero ministri vel participes caedis fuissent et eius aetatis, quamquam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini quam in ulla alia causa parci oportere. Marcianus libro singulari de delatoribus pr. Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? Et ait Papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet. 1. Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessaverat, divi Severus et Antoninus rescripserunt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum. 2. Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessaverant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus venit, quamvis hi suo iure admittantur. Marcellus libro 12 digestorum Domino a familia occiso servus communis necem eius detexit: favore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet. Modestinus libro octavo regularum Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit. Modestinus libro nono regularum Et inofficioso testamento queri idem et mortem vindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit. Modestinus libro octavo pandectarum Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur. Papinianus libro secundo responsorum Heres, qui veneni causam persequitur, res hereditarias urguentes ordinare salvis probationum indiciis non prohibetur. Papinianus libro sexto responsorum pr. Propter veneni quaestionem tempus petendae possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. Aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, servorum videlicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est. 1. Neptis, quae possessionem aviae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. Fideicommissum, quod avia ex alio testamento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. Si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fideicommissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est. 2. Praesidis iniquitate reis illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleverant, quamvis non provocassent, hereditatem auferri non oportere visum est. Paulus libro 16 responsorum Gaius Seius cum languesceret, questus est se veneno occidi a servo suo et sic exspiravit: cui heres exstitit Lucia Titia soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non videri. Maecianus libro 13 fideicommissorum Si antequam patefieret testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, et ex Trebelliano senatus consulto restituere. Ulpianus libro 50 ad edictum Si quis quasi suspectam hereditatem coactus adit, non tenetur edicto. Gaius libro 17 ad edictum provinciale pr. Lege Cornelia cavetur de praemio accusatoris, qui requisivit et renuntiavit eos servos, qui ex ea familia ante quaestionem fugerint, ut in singulos servos quos convicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. Quod praemium non in omnes servos, qui sub eodem tecto locove fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisissent, accusatori tribuitur. 1. Praeterea cavetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inveniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex vinculis causam dicant et convicti perinde ac servi puniantur et ei qui convicerit deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati. 2. Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui adversus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur vel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti constituta est. Palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera convictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum. Scaevola libro 34 digestorum Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit: quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non vindicaverint, an Titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non vindicaverint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. Respondit nihil proponi, cur obstaret. Callistratus libro primo de iure fisci Si de pluribus heredibus quibusdam invitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent. 29.6.0. Si quis aliquem testari prohibuerit vel coegerit. Ulpianus libro 48 ad edictum pr. Qui dum captat hereditatem legitimam vel ex testamento, prohibuit testamentarium introire volente eo facere testamentum vel mutare, divus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatisque ei actionibus fisco locum fore. 1. Si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, in quo servus eius scriptus erat, quamvis manumissus adierit hereditatem, actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi non fuerint in potestate. Sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, consequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset, sed ad alium sit translaturus. 2. Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamentum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt. Paulus libro 44 ad edictum pr. Si quis dolo malo fecerit, ut testes non veniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandae sunt actiones ei qui dolo fecerit, sive legitimus heres sit sive priore testamento scriptus. 1. Fratris autem factum fratri non nocet. 2. Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut hereditatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis Falcidiae fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius. Papinianus libro 15 responsorum Virum, qui non per vim nec dolum, quo minus uxor, contra eum mutata voluntate, codicillos faceret, intercesserat, sed ut fieri adsolet, offensam aegrae mulieris maritali sermone placaverat, in crimen non incidisse respondi, nec ei quod testamento fuerat datum auferendum. 29.7.0. De iure codicillorum. Ulpianus libro quarto disputationum Saepissime rescriptum et constitutum est eum, qui testamentum facere opinatus est nec voluit quasi codicillos id valere, videri nec codicillos fecisse: ideoque quod in illo testamento scriptum est, licet quasi in codicillis poterit valere, tamen non debetur. Iulianus libro 37 digestorum pr. Si ei, qui post testamentum factum et ante codicillos scriptos natus esset, codicillis per fideicommissum aliquid daretur, utile est. 1. Quod si ei, qui post testamentum factum et antequam codicilli scriberentur mortuus esset, datum esset, pro non scripto habetur. 2. Codicillorum ius singulare est, ut quaecumque in his scribentur perinde haberentur, ac si in testamento scripta essententiarum ideoque servo, qui testamenti facti tempore testatoris fuisset, codicillorum tempore alienus, non recte libertas directa datur. Et contra si, cum testamentum fiebat, alienus esset, codicillorum tempore testatoris, intellegitur alieno servo libertas data. Et ideo licet directae libertates deficiunt, attamen ad fideicommissarias eundum est. 3. Furiosus non intellegitur codicillos facere, quia nec aliud quicquam agere intellegitur, cum per omnia et in omnibus absentis vel quiescentis loco habetur. 4. Hereditas testamento inutiliter data non potest codicillis quasi hereditas confirmari, sed ex fideicommisso petitur salva ratione legis Falcidiae. Iulianus libro 39 digestorum pr. Si quis cum testamentum nullum habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: "Quisquis mihi heres erit bonorumve possessor, eius fidei committo", fideicommissa praestari debent, quia pater familias, qui testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes eius essent, ad quos legitima eius hereditas vel bonorum possessio perventura esset. 1. Sed et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus vel suus heres, fideicommissum praestari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde habendus est ac si rupisset hos codicillos. 2. Testamento facto etiamsi codicilli in eo confirmati non essent, vires tamen ex eo capient. Denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit. Iulianus libro 63 digestorum Eum, qui codicillorum tempore solvendo sit, recte libertatem dare placuit, quamvis testamenti facti tempore solvendo non fuerit. Papinianus libro septimo responsorum Ante tabulas testamenti codicilli facti non aliter valent, quam si testamento quod postea factum est vel codicillis confirmentur aut voluntas eorum quocumque indicio retineatur: sed non servabuntur ea, de quibus aliter defunctus novissime iudicavit. Marcianus libro septimo institutionum pr. Divi Severus et Antoninus rescripserunt nihil egisse matrem, quae, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo potest. 1. Codicillos et plures quis facere potest et ipsius manu neque scribi neque signari necesse est. 2. Licet in confirmatione codicillorum pater familias adiecerit, ut non alias valere velit quam sua manu signatos et subscriptos, tamen valent facti ab eo codicilli, licet neque ab eo signati neque manu eius scripti fuerint: nam ea quae postea geruntur prioribus derogant. 3. Codicillos is demum facere potest, qui et testamentum facere potest. 4. Si post testamentum factum mortuo codicillis quis legaverit licet testamento confirmatis, pro non scripto legatum fit. Marcianus libro secundo regularum pr. Quaedam non referuntur ad confirmationem codicillorum, veluti si ante captivitatem quis codicillos confirmaverit et in captivitate codicillos scribat: nam non valent. Idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit habere. 1. Praeterea in illis, quae non iuris, sed facti sunt, non est perinde habendum quod codicillis scribitur, atque si ubi confirmatio scriptum fuisset: veluti si ita in codicillis scriptum erit: "Vestem quae mea est", codicillorum tempus spectandum, non quo confirmantur: item "si Titius Vivus est" vel "si tot annis est", codicillis legavit seio, tempus codicillorum, non quo tempore fit testamentum, spectandum. Paulus libro singulari de iure codicillorum pr. Conficiuntur codicilli quattuor modis: aut enim in futurum confirmantur aut in praeteritum aut per fideicommissum testamento facto aut sine testamento. 1. Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem. 2. Codicilli totiens valent, quotiens quis testamentum quoque facere possit. Non tamen hoc ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testamentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? Sed si iure testamenti factionem habuit. 3. Si post factum testamentum codicillos quis confirmaverit, deinde adrogandum se praebuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit, quaeritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum valet, sed eo tempore eos fecit, quo testamenti factionem non habuit. Nec similis est muto, qui recte codicillos confirmaverit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante fecerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodammodo rebus testatur. Sed dicemus codicillos valere: nam et si postumus natus ruperit testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli valent. 4. Si miles testamentum quidem ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari valeant codicilli, quaeritur, quoniam testamentum iure communi valet, nisi si militiae tempore signavit vel quaedam adiecerit. Certe codicilli militiae tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure militari valent. 5. Si ei servo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum. 6. Si quis certi generis codicillos confirmaverit, puta "quos novissimos fecero", non utique statim quae codicillis dantur consistere videbuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata in prioribus data non valebunt. Marcellus libro nono digestorum Aristo negavit valere codicillos ab eo factos, qui pater familias nec ne esset, ignorasset. Ulpianus notat: nisi veteranus fuit: tunc enim et testamentum valebit. Papinianus libro 15 quaestionum Quod per manus traditum est codicillis hereditatem dari non posse rationem illam habet, ne per codicillos, qui ex testamento valerent, ipsum testamentum, quod vires per institutionem heredum accipit, confirmari videretur. Papinianus libro 19 quaestionum Qui gravi utero uxorem esse ignorabat, codicillis ad filium scriptis libertates dedit. Nata post mortem patris filia, cum de ea nihil patrem sensisse constitisset, placuit libertates a solo filio praestari: posse. Papinianus libro 22 quaestionum Redemptis a sorore partibus. Papinianus libro 19 quaestionum pr. Illud enim sine dubio dici non potest etiam filiam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit. 1. Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: "Titium heredem esse volo". Sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere voluit, reliquerit an vero testamentum facere se existimaverit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit. Voluntatis autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a Titio legata reliquit, substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum facere voluisse intellegetur. Scaevola libro octavo quaestionum pr. Quidam referunt, quantum repeto apud Vivianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quaestione huiusmodi controversiam: an legata, quae posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta vel adempta sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore codicillis facta valeat ac si testamento facta esset. Quod Sabinum et Cassium respondisse aiunt Proculo dissentiente. Nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur observationemque et legem iuris inde traditam servent. Ego autem ausim sententiam Proculi verissimam dicere. Nullius enim momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quaeri, an datum consistat, ut non ante iuris ratio quam persona quaerenda sit. Et in proposito igitur quod post obitum heredis codicillis legatum vel ademptum est, nullius momenti est, quia heres, ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc vana efficietur. Haec in eo herede, qui ex asse institutus erit dato substituto, ita ut ab instituto codicilli confirmarentur. 1. Quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum decesserit, utilia videntur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum debeat, si "quisquis mihi heres erit" legatum erit, an vero non, quia sit substitutus heres, qui partem faciat, licet ipse non debeat. Idem etiam potest circa nomina expressa tractari. Multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc cum adiungebatur in rebus humanis non erat. Africanus libro secundo quaestionum Sed cum ea testatoris voluntas fuerit, ut ex universa hereditate legata erogarentur, dicendum scriptis heredibus profuturam doli exceptionem, si amplius quam hereditaria portio petatur. Paulus libro 21 quaestionum Ab intestato factis codicillis relicta etiam postea natus intestati successor debebit: quicumque enim ab intestato successerit, locum habent codicilli: nam unus casus est nec interest qui succedit dum intestato succedat. Ad testamentum autem quod quoquo tempore fecisset, pertinent codicilli. Et ut manifestius dicam, intestato patre familias mortuo nihil desiderant codicilli, sed vicem testamenti exhibent: testamento autem facto ius sequuntur eius. Paulus libro tertio sententiarum Litterae, quibus hereditas promittitur vel animi affectus exprimitur, vim codicillorum non optinent. Celsus libro 20 digestorum Plotiana Celso suo salutem. Lucius Titius his verbis ita cavit: "Si quid tabulis aliove quo genere ad hoc testamentum pertinens reliquero, ita valere volo". Quaero, an codicilli, qui ante hoc testamentum scripti sunt, debeant rati esse. Iuventius Celsus Plotianae salutem. Haec verba: "Si quid ad hoc testamentum pertinens reliquero, valere volo", etiam ea, quae ante testamentum scripta sunt, comprehendere. Marcellus libro 14 digestorum Is qui unum filium habebat, cum codicillos ad eum scripsisset, decessit intestatus herede eo et quem postea procreavit. Adgnatione sui heredis nemo dixerit codicillos evanuisse: igitur si nihil tum de postumis speravit, et codicilli non evanescent et quae relicta sunt, pro parte dimidia filius, ad quem codicillus factus est, solvere compellitur, non etiam postumus. Sed et si codicillos reliquisset duobus superstitibus filiis decedens, cum putaret alterum ex his prius decessisse, simili modo dici potest omnia perinde debere filium, ad quem scripti sunt codicilli, atque si solus heres exstitisset patri. immo dumtaxat partem debet: eorum tamen, quae pro parte praestari non possunt, nihil eorum praestandum, quoniam illi non fuerit filio ablaturus, nisi solum putaret successorem sibi futurum. Paulus libro quinto ad legem Iuliam et Papiam Si palam heres nuncupatus sit, legata autem in tabulis collata fuerint, Iulianus ait tabulas testamenti non intellegi, quibus heres scriptus non est, et magis codicilli quam testamentum existimandae sint: et hoc puto rectius dici. |