CONSTITUTIO TANTA DE CONFIRMATIONE DIGESTORUM ( December 16, AD 533 ) |
|
( Based upon the Latin text of Mommsen's edition ). |
|
IN NOMINE DOMINI DEI NOSTRI IHESU CHRISTI | |
IMPERATOR
CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS UANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLUTUS UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AD SEMATUM ET OMNES POPULOS |
|
Tanta
circa nos divinae humanitatis est providentia, ut semper aeternis liberalitatibus
nos sustentare dignetur. Post bella enim parthica aeterna pace sopita
postque Vandalicam gentem ereptam et Carthaginem, immo magis omnem Libyam
Romano imperio iterum sociatam et leges antiquas iam senio praegravatas
per nostram vigilantiam praebuit in novam pulchritudinem et moderatum
pervenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium umquam speravit
neque humano ingenio possibile esse penitus existimavit. Erat enim mirabile
Romanam sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora,
quae paene in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis proeliis
vacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in unam
reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium neque idem neque simile
in ea inveniatur et ne geminae leges pro rebus singulis positae usquam
appareant. Namque hoc caelestis quidem providentiae peculiare fuit,
humanae vero imbecillitati nullo modo possibile. Nos itaque more solito
ad immortalitatis respeximus praesidium et summo numine invocato deum
auctorem et totius operis praesulem fieri optavimus et omne studium
Triboniano viro excelso magistro officiorum et ex quaestore sacri nostri
palatii et ex consule credidimus eique omne ministerium huiuscemodi
ordinationis imposuimus, ut ipse una cum aliis illustribus et prudentissimis
viris nostrum desiderium adimpleret. Nostra quoque maiestas semper investigando
et perscrutando ea quae ab his componebantur, quidquid dubium et incertum
inveniebatur, hoc numine caelesti erecta emendabat et in competentem
formam redigebat. Omnia igitur confecta sunt domino et deo nostro i
Hesu Christo possibilitatem tam nobis quam nostris in hoc satellitibus
praestante. 1. Et
principales quidem constitutiones duodecim libris digestas iam ante
in codicem nostro nomine praefulgentem contulimus. Postea vero maximum
opus adgredientes ipsa vetustatis studiosissima opera iam paene confusa
et dissoluta eidem viro excelso permisimus tam colligere quam certo
moderamini tradere. Sed cum omnia percontabamur, a praefato viro excelso
suggestum est duo paene milia librorum esse conscripta et plus quam
tricies centena milia versuum a veteribus effusa, quae necesse esset
omnia et legere et perscrutari et ex his si quid optimum fuisset eligere.
Quod caelesti fulgore et summae trinitatis favore confectum est secundum
nostra mandata, quae ab initio ad memoratum virum excelsum fecimus,
et in quinquaginta libros omne quod utilissimum erat collectum est et
omnes ambiguita tes decisae nullo seditioso relicto. Nomenque libris
imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationes et decisiones
in se habent legitimas et quod undique fuit collectum, hoc in sinus
suos receperunt, in centum quinquaginta paene milia versuum totum opus
consummantes. Et in septem partes eos digessimus , non perperam neque
sine ratione, sed in numerorum naturam et artem respicientes et consentaneam
eis divisionem partium conficientes. |
|
2. Igitur
prima quidem pars totius contextus, quae Graeco vocabulo prwta
nuncupatur, in quattuor libros seposita est. 3. Secundus
autem articulus septem libros habet, qui de iudiciis appellantur. 4. In
tertia vero congregatione omnia quae de rebus nominantur contulimus,
octo libris eis deputatis. 5. Quartus
autem locus, qui et totius compositionis quasi quidam invenitur umbilicus,
octo libros suscepit. In quibus omnia quae ad hypothecam pertinent oreposita
sunt, ut non a pigneraticia actione in libris de rebus posita multum
distarent: alio libro eodem inserto volumine, quae aedilicium edictum
et redhibitoriam actionem et duplae stipulationem, quae de evictionibus
proposita est, continet. Quia haec omnia titulis emptionum et venditionum
consentanea sunt et praedicta actiones quasi pedisequae illarum ab initio
processerunt, in vetustioris quidem edicti ordinatione in loca devia
et multo distantia devagantes, per nostram autem providentiam his congregatae,
cum oportuerat ea quae de eodem paene loquuntur in confinio ponere.
Alius itaque liber post duo primos nobis excogitatus est de usuris et
traiecticiis pecuniis et de instrumentis et testibus et probationibus
nec non praesumptionibus. Et memorati tres singulares libri iuxta compositionem
de rebus positi sunt. Post hos si qua de sponsalibus vel nuptiis vel
dotibus legibus dicta sunt reposuimus, tribus librorum voluminibus ea
concludentes. De tutelis autem et curationibus geminos libros conscripsimus.
Et memoratam ordinationem octo librorum mediam totius operis reposuimus,
omnia undique tam utilissima quam pulcherrima iura continentem. 6. Quintus
autem exoritur nobis digestorum articulus, in quo de testamentis et
codicillis tam privatorum quam militum omne, quidquid antiquis dictum
est, inveniat quis depositum: qui de testamentis appellatur. De legatis
autem et fideicommissis quinque librorum numerus adgregatus est. 6a. Cumque
nihil tam peculiare fuerat, quam ut legatis quidem legis Falcidiae narratio,
fideicommissis autem senatus consulti Trebelliani, singulis libris utrique
eorum adplicatis tota pars quinta in novem libros coadunata est. Solum
autem senatus consultum Trebellianum ponendum esse existimavimus: captiosas
etenim et ipsis veteribus odiosas Pegasiani senatus consulti ambages
et utriusque senatus consulti ad se tam supervacuas quam scrupulosas
diversitates respuentes totum ius super his positum Trebelliano senatus
consulto adiudicavimus. 6b. Sed
in his nihil de caducis a nobis memoratum est, ne causa, quae in rebus
non prospere gestis et tristibus temporibus Romanis increbuit calamitatibus,
bello coalescens civili, nostris remaneant temporibus, quae favor caelestis
et pacis vigore firmavit et super omnes gentes in bellicis victoriis
posuit, ne luctuosum monumentum laeta saecula inumbrare concedatur. 7. Sexta
deinde pars digestorum exoritur, in quibus omnes bonorum possessiones
positae sunt, quae ad ingenuos, quae ad libertinos respiciunt: ut et
ius omne, quod de gradibus et adfinitatibus descendit, legitim aeque
hereditates et omnis ab intestato successio et Tertullianum et Orfitianum
senatus consultum, ex quibus matres et filii invicem sibi heredes existunt,
in geminos libros contulimus, bonorum possessionis multitudinem in compendiosum
et manifestissimum ordinem concludentes. 7a. Post
haec ea, quae de operis novi nuntiationibus damnique infecti et pro
aedificiis dirutis et eorum insidiis et quae de aqua pluvia arcenda
veteribus auctoribus placita sunt, nec non de publicianis et donationibus
tam inter vivos quam mortis causa conficiendis cauta legibus invenimus,
in librum singularem deduximus. 7b. De
manumissionibus autem et de liberali causa alius liber res pondit :
7c. Quemadmodum
et de adquisitione tam dominii quam possessionis et titulis qui eam
inducunt multae et variae lectiones uni sunt insertae volumini : 7d. Alio
libro deputato his, qui iudicati vel in iure confessi sunt, et de bonorum
detentionibus et venditionibus et ut ne quid in fraudem creditorum fiat. 7e. Postque
haec omnia interdicta glomerata sunt: et deinceps exceptiones et de
temporum prolixitatibus et de obligationibus et actionibus liber iterum
singularis extenditur: ut praefata sexta pars totius digestorum voluminis
octo libris definiatur. 8. Septimus
autem et novissimus articulus digestorum sex libris formatus est. Quo
de stipulationibus seu verborum obligationibus et fideiussoribus et
mandatoribus, nec non novationibus et solutionibus et acceptilationibus
et de praetoris stipulationibus omne quod ius invenitur gemino volumine
inscriptum est, quod in libris antiquis nec numerari possibile fuit. 8a. Et
post hoc duo terribiles libri positi sunt pro delictis privatis et extraordininariis
nec non publicis criminibus, qui omnem continent severitatem poenarumque
atrocitatem. Quibus permixta sunt et ea quae de audacibus hominibus
cauta sunt, qui se celare conantur et contumaces existunt: et de poenis,
quae condemnatis infliguntur vel conceduntur, nec non de eorum substantiis. 8b. Liber
autem singularis pro appellationibus nobis excogitatus est contra sententias
tam civiles quam criminales causas finientes. 8c. Cetera
autem omnia, quae ad municipales vel de decurionibus et muneribus vel
publicis operibus vel nundinis et pollicitationibus ac diversis cognitionibus
et censibus vel significatione verborum veteribus inventa sunt quaeque
regulariter definita, in se recepit quinquagesimus, totius consummationis
perfectus. |
|
9. Quae
omnia confecta sunt per virum excelsum nec non prudentissimum magistrum
ex quaestore et ex consule Tribonianum, qui similiter eloquentiae et
legitimae scientiae artibus decoratus et in ipsis rerum experimentis
emicuit nihilque maius nec carius nostris umquam iussionibus duxit:
nec non per alios viros magnificos et studiosissimos perfecta sunt,
id est Constantinum virum illustrem comitem sacrarum largitionum et
magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, qui semper nobis
ex bona opinione et gloria sese commendavit: nec non Theophilum virum
illustrem magistrum iurisque peritum in hac splendissima civitate laudabiliter
optimam legum gubernationem extendentem: et Dorotheum virum illustrem
et facundissimum quaestiorum, quem in Berytiensium splendidissima civitate
leges discipulis tradentem propter eius optimam opinionem et gloriam
ad nos deduximus participemque huius operis fecimus: sed et Anatolium
virum illustrem magistrum, qui et ipse apud Berytienses iuris interpres
constitutus ad hoc opus adlectus est, vir ab antiqua stirpe legitima
procedens, cum et pater eius Leontius et avus Eudoxius post patricium
inclutae recordationis quaestorium et antecessorem et Leontium virum
gloriosissimum praefectorium et consularem atque patricium filium eius
optimam sui memoriam in legibus reliquerunt: nec non Cratinum virum
illustrem et comitem sacrarum largitionum et optimum antecessorem huius
almae urbis constitutum: qui omnes ad praedictum opus electi sunt una
cum Stephano, Mena, Prosdocio, Eutolmio, Timotheo, Leonide, Leontio,
Platone, Iacobo, Constantino, Iohanne, viris prudentissimis, qui patroni
quidem sunt causarum apud maximam sedem praefecturae, quae Orientalibus
praetoriis praesidet, omne autem suae virtutis testimonium undique accipientes
et a nobis ad tanti operis consummationem electi sunt. Et cum omnes
in unum convenerunt gubernatione Triboniani viri excelsi, ut tantum
opus nobis auctoribus possint conficere, deo propitio in quinquaginta
libros opus consummatum est. 10. Tanta
autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentium
taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed unusquisque eorum, qui
auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a
nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum vel supervacuum vel imperfectum
aut minus idoneum visum est, vel adiectionem vel deminutionem necessariam
accipiat et rectissimis tradatur regulis. Et ex multis similibus vel
contrariis quod rectius habere apparebat, hoc pro aliis omnibus positum
est unaque omnibus auctoritate indulta, ut quidquid ibi scriptum est,
hoc nostrum appareat et ex nostra voluntate compositum: nemine audente
comparare ea quae antiquitas habebat his quae nostra auctoritas introduxit,
quia multa et maxima sunt, quae propter utilitatem rerum transformata
s unt. Adeo ut et si principalis constitutio fuerat in veteribus libris
relata, neque ei pepercimus, sed et hanc corrigendam esse putavimus
et in melius restaurandam. Nominibus etenim veteribus relictis, quidquid
legum veritati decorum et necessarium fuerat, hoc nostris emendationibus
servavimus. Et propter hanc causam et si quid inter eos dubitabatur,
hoc iam in tutissimam pervenit quietem, nullo titubante reliquimus. 11. Sed
cum prospeximus, quod ad portandam tantae sapientiae molem non sunt
idonei homines rudes et qui in primis legum vestibulis stantes intrare
ad arcana eorum properant, et aliam mediocrem eruditionem praeparandam
esse censuimus, ut sub ea colorati et quasi primitiis omnium imbuti
possint ad penetralia eorum intrare et formam legum pulcherrimam non
coniventibus oculis accipere. Et ideo Triboniano viro excelso, qui ad
totius operis gubernationem relectus est, nec non Theophilo et Dorotheo
viris illustribus et facundissimis antecessoribus accersitis mandavimus,
quatenus libris, quos veteres composuerunt, qui prima legum argumenta
continebant et institutiones vocabuntur, separatim collectis, quidquid
ex his utile et aptissimum et undique sit elimatum et rebus, quae in
praesenti aevo in usu vertuntur, consentaneum invenitur, hoc et capere
studeant et quattuor libris reponere et totius eruditionis prima fundamenta
atque elementa ponere, quibus iuvenes suffulti possint graviora et perfectiora
legum scita sustentare. Admonuimus autem eos, ut memores etiam nostrarum
fiant constitutionum, quas pro emendatione iuris promulgavimus, et in
confectione institutionum etiam eadem emendatione ponere non morentur:
ut sit manifestum et quid antea vacillabat et quid postea in stabilitatem
redactum est. Quod opus ab his perfectum ut nobis oblatum et relectum
est, et prono suscepimus animo et nostris sensibus non indignum esse
iudicavimus et praedictos libros constitutionum vicem habere iussimus:
quod in oratione nostra, quam eisdem libris praeposuimus, apertius declaratur. 12. Omni
igitur Romani iuris dispositione composita et in tribus voluminibus,
id est institutionum et digestorum seu pandectarum nec non constitutionum,
perfecta et in tribus annis consummata, quae ut primum separari coepit,
neque in totum decennium compleri sperabatur: omnipotenti deo et hanc
operam ad hominum sustentationem piis obtulimus animis uberesque gratias
maximae deitati reddidimus, quae nobis praestitit et bella feliciter
agere et honesta pace perpotiri et non tantum nostro, sed etiam omni
aevo tam instanti quam posteriori leges optimas ponere. 12(13). Omnibus
itaque hominibus eandem sanctionem manifestam facere necessarium esse
perspeximus, ut sit eis cognitum, quanta confusione et infinitate absoluti
in quantam moderationem et legitimam veritatem pervenerunt: legesque
in posterum habeant tam directas quam compendiosas omnibusque in promptu
positas et ad possidendi libros earum facilitatem idoneas: ut non mole
divitiarum expensa possint homines supervacuae legum multitudinis adipisci
volumina, sed vilissima pecunia facilis eorum comparatio pateat tam
ditioribus quam tenuioribus, minimo pretio magna prudentia reparanda. 13. Si
quid autem in tanta legum compositione, quae ab immenso librorum numero
collecta est, simile forsitan raro inveniatur, nemo hoc vituperandum
existimet, sed primum quidem imbecillitati humanae, quae naturaliter
inest, hoc inscribat , quia omnium habere memoriam et penitus in nullo
peccare divinitatis magis quam mortalitatis est: quod et a maioribus
dictum est. Deinde sciat, quod similitudo in quibusdam et his brevissimis
adsumpta non inutilis est, et nec citra nostrum propositum hoc subsecutum:
aut enim ita lex necessaria erat, ut diversis titulis propter rerum
cognationem adplicari eam oporteat, aut, cum fuerat aliis diversis permixta,
impossibile erat eam per partes detrahi, ne totum confundatur. Et in
his partibus, in quibus perfectissimae visiones expositae veterum fuerant,
quod particulatim in eas fuerat sparsum, hoc dividere ac separare penitus
erat incivile, ne tam sensus quam aures legentium ex hoc perturbentur. 14. Similique
modo si quid principalibus constitutionibus cautum est, hoc in digestorum
volumine poni nullo concessimus modo, quasi constitutionum recitatione
sufficiente: nisi et hoc raro ex isdem causis, quibus similitudo adsumpta
est. 15. Contrarium
autem aliquid in hoc codice positum nullum sibi locum vindicabit nec
invenitur, si quis subtili animo diversitatis rationes excutiet: sed
est aliquid novum inventum vel occulte positum, quod dissonantiae querellam
dissoluit et aliam naturam inducit discordiae fines effugientem. 16. Sed
et si quid forsitan praetermissum est, quod in tantis milibus quasi
in profundo positum latitabat, et, cum idoneum fuerat poni, obscuritate
involutum necessario derelictum est: quis hoc apprehendere recto animo
possit? primo quidem propter ingenii mortalis exiguitatem: deinde propter
ipsius rei vitium, quod multis inutilibus permixtum nullam sui ad eruendum
praebuit copiam: deinde quod multo utilius est pauca idonea effugere,
quam multis inutilibus homines praegravari. 17. Mirabile
autem aliquid ex his libris emersit, quod multitudo antiqua praesente
brevitate paucior invenitur. Homines etenim, qui antea lites agebant,
licet multae leges fuerant positae, tamen ex paucis lites perferebant
vel propter inopiam librorum, quos comparare eis impossibile erat, vel
propter ipsam inscientiam, et voluntate iudicum magis quam legitima
auctoritate lites dirimebantur. In praesenti autem consummatione nostrorum
digestorum e tantis leges collectae sunt voluminibus, quorum et nomina
antiquiores homines non dicimus nesciebant, sed nec umquam audiebant.
Quae omnia collecta sunt substantia amplissima congregata, ut egena
quidem antiqua multitudo inveniatur, opulentissima autem brevitas nostra
efficiatur. Antiquae autem sapientiae librorum copiam maxime Tribonianus
vir excellentissimus praebuit, in quibus multi fuerant et ipsis eruditissimis
hominibus incogniti, quibus omnibus perlectis, quidquid ex his pulcherrimum
erat, hoc semotum in optimam nostram compositionem pervenit. Sed huius
operis conditores non solum ea volumina perlegerunt, ex quibus leges
positae sunt, sed etiam alia multa, quae, nihil vel utile vel novum
in eis invenientes, quod exceptum nostris digestis applicarent, optimo
animo respuerunt. 18. Sed
quia divinae quidem res perfectissimae sunt, humani vero iuris condicio
semper in infinitum decurrit et nihil est in ea, quod stare perpetuo
possit ( multas etenim formas edere natura novas deproperat), non desperamus
quaedam postea emergi negotia, quae adhuc legum laqueis non sunt innodata.
Si quid igitur tale contigerit, Augustum imploretur remedium, quia ideo
imperialem fortunam rebus humanis deus praeposuit, ut possit omnia quae
noviter contingunt et emendare et componere et modis et regulis competentibus
tradere. Et hoc non primum a nobis dictum est, sed ab antiqua descendit
prosapia: cum et ipse Iulianus legum et edicti perpetui subtilissimus
conditor in suis libris hoc rettulit, ut, si quid imperfectum inveniatur,
ab imperiali sanctione hoc repleatur. Et non ipse solus, sed et divus
Hadrianus in compositione edicti et senatus consulto, quod eam secutum
est, hoc apertissime definivit, ut, si quid in edicto positum non inveniatur,
hoc ad eius regulas eiusque coniecturas et imitationes possit nova instruere
auctoritas. |
|
19. Haec
igitur omnia scientes, patres conscripti et omnes orbis terrarum homines,
gratias quidem amplissimas agite summae divinitati, quae vestris temporibus
tam saluberrimum opus servavit: quo enim antiquitas digna divino non
est visa iudicio, hoc vestris temporibus indultum est. Hasce itaque
leges et adorate et observate omnibus antiquioribus quiescentibus: nemoque
vestrum audeat vel comparare eas prioribus vel, si quid dissonans in
utroque est, requirere, quia omne quod hic positum est hoc unicum et
solum observari censemus. Nec in iudicio nec in alio certamine, ubi
leges necessariae sunt, ex aliis libris, nisi ab isdem institutionibus
nostrisque digestis et constitutionibus a nobis compositis vel promulgatis
aliquid vel recitare vel ostendere conetur, nisi temerator velit falsitatis
crimini subiectus una cum iudice, qui ei audientiam accommodabit, poenis
gravissimis laborare. |
|
20. Ne
autem incognitum vobis fiat, ex quibus veterum libris haec consummatio
ordinata est, iussimus et hoc in primordiis digestorum nostrorum inscribi,
ut manifestissimum sit, ex quibus legis latoribus quibusque libris eorum
et quot milibus hoc iustitiae Romanae templum aedificatum est. 20a. Legis
latores autem vel commentatores eos elegimus, qui digni tanto opere
fuerant et quos et anteriores piissimi principes admittere non sunt
indignati, omnibus uno dignitatis apice impertito nec sibi quodam aliquam
praerogativam vindicante. Cum enim constitutionum vicem et has leges
obtinere censuimus quasi ex nobis promulgatas, quid amplius aut minus
in quibusdam esse intellegatur, cum una dignitas, una potestas omnibus
est indulta ? |
|
21. Hoc
autem quod et ab initio nobis visum est, cum hoc opus fieri deo adnuente
mandabamus, tempestivum nobis videtur et in praesenti sancire, ut nemo
neque eorum, qui in praesenti iuris peritiam habent, nec qui postea
fuerint audeat commentarios isdem legibus adnectere: nisi tantum si
velit eas in Graecam vocem transformare sub eodem ordine eaque consequentia,
sub qua voces Romanae positae sunt ( hoc quod Graeci kata
poda dicunt), et si qui forsitan per titulorum subtilitatem
adnotare maluerint et ea quae paratitla nuncupantur componere. Alias
autem legum interpretationes, immo magis perversiones eos iactare non
concedimus, ne verbositas eorum aliquid legibus nostris adferat ex confusione
dedecus. Quod et in antiquis edicti perpetui commentatoribus factum
est, qui opus moderate confectum huc atque illuc in diversas sententias
producentes in infinitum detraxerunt, ut paene omnem Romanam sanctionem
esse confusam. Quos si passi non sumus, quemadmodum posteritatis admittatur
vana discordia? Si quid autem tale facere ausi fuerint, ipsi quidem
falsitatis rei constituantur, volumina autem eorum omnimodo corrumpentur.
Si quid vero, ut supra dictum est, ambiguum fuerit visum, hoc ad imperiale
culmen per iudices referatur et ex auctoritate augusta manifestetur,
cui soli concessum est leges et condere et interpretari. 22. Eandem
autem poenam falsitatis constituimus et adversus eos, qui in posterum
leges nostras per si glorum obscuritates ausi fuerint conscribere. Omnia
enim, id est et nomina prudentium et titulos et librorum numeros, per
consequentias litterarum volumus, non per sigla manifestari, ita ut,
qui talem librum sibi paraverit, in quo sigla posita sunt in qualemcumque
locum libri vel voluminis, sciat inutilis se esse codicis dominum: neque
enim licentiam aperimus ex tali codice in iudicium aliquid recitare,
qui in quacumque sua parte siglorum habet malitiam. Ipse autem librarius,
qui eas inscribere ausus fuerit, non solum criminali poena secundum
quod dictum est plectetur, sed etiam libri aestimationem in duplum domino
reddat, si et ipse dominus ignorans talem librum vel comparaverit vel
confici curaverit. Quod et antea a nobis dispositum est in constitutione,
quam ad legum professores dimisimus. |
|
23. Leges
autem nostras, quae in his codicibus, id est institutionum seu elementorum
et digestorum vel pandectarum posuimus, suum obtinere robur ex tertio
nostro felicissimo sancimus consulatu, praesentis duodecimae indictionis
tertio kalendas ianuarias, in omne aevum valituras et una cum nostris
constitutionibus pollentes et suum vigorem in iudiciis ostendentes in
omnibus causis, sive quae postea emerserint sive in iudiciis adhuc pendent
nec eas iudicialis vel amicalis forma compescuit. Quae enim iam vel
iudiciali sententia finita sunt vel amicali pacto sopita, haec reuscitari
nullo volumus modo. Bene autem properavimus in tertium nostrum consulatum
et has leges edere, quia maximi dei et domini nostri Ihesu Cristi auxilium
felicissimum eum nostrae rei publicae donavit, cum in hunc et bella
Parthica abolita sunt et quieti perpetuae tradita, et tertia pars mundi
nobis adcrevit ( post Europam enim et Asiam et tota Libya nostro imperio
adiuncta est) et tanto operi legum caput impositum est, omnia caelestia
dona nostro tertio consulatui indulta. 24. Itaque
omnes iudices nostri pro sua iurisdictione easdem leges suscipiant et
tam in suis iudiciis quam in hac regia urbe habeant et proponant, et
praecipue vir excelsus huius almae urbis praefectus. Curae autem erit
tribus excelsis praefectis praetoriis tam Orientalibus quam Illyricis
nec non Libycis per suas auctoritates omnibus, qui suae iurisdictioni
suppositi sunt, eas manifestare. Data septimo decimo calendas Ianuarias
Iustiniano domino nostro ter consule. |
|
|
|