CONSTITUTIO DEO
AUCTORE DE CONCEPTIONE DIGESTORUM ( December 15, AD 530 ) |
|
( Based upon the Latin text of Mommsen's edition ). |
|
IMPERATOR
CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS PIUS FELIX INCLUTUS VICTOR AC TRIUMFATOR SEMPER AUGUSTUS TRIBONIANO QUAESTORI SUO SALUTEM |
|
Deo
auctore nostrum gubernantes imperium, quod nobis a caelesti maiestate
traditum est, et bella feliciter peragimus et pacem decoramus et statum
rei publicae sustentamus: et ita nostros animos ad dei omnipotentis
erigimus adiutorium, ut neque armie confidamus neque nostris militibus
neque bellorum ducibus uel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam referamus
summae prouidentiam trinitatis : unde et mundi totius elementa
processerunt et eorum dispositio in orbem terrarum producta est. 1. Cum
itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus inuenitur quam legum auctoritas,
quae et diuinas et humanas res bene disponit et omnem iniquitatem expellit,
repperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe Roma condita et Romuleis
descendit temporibus, ita esse confusum, ut in infinitum extendatur
et nullius humanae naturae capacitate concludatur: primum nobis fuit
studium a sacratissimis retro principibus
initium sumere et eorum constitutiones emendare et uiae dilucidae tradere,
quatenus in unum codicem congregatae et omni superuacua similitudine
et iniquissima discordia absolutae uniuersis hominibus promptum suae
sinceritatis praebeant praesidium. 2. Hocque
opere consummato et in uno uolumine
nostro nomine praefulgente coadunato, cum ex paucis et tenuioribus releuati
ad summam et plenissimam iuris emendationem peruenire properaremus et
omnem Romanam sanctionem et colligere et emendare et tot auctorum dispersa
uolumina uno codice indita ostendere, quod nemo neque sperare neque
optare ausus est, res quidem nobis difficillima, immo magis impossibilis
uidebatur. sed manibus ad caelum erectis et aeterno auxilio inuocato
eam quoque curam nostris reposuimus animis, deo freti, qui et res penitus
desperatas donare et consummare suae uirtutis magnitudine potest. 3. Et
ad tuae sinceritatis optimum respeximus ministerium tibique primo et
hoc opus commisimus, ingeni tui documentis ex nostri codicis ordinatione
acceptis, et iussimus quos probaueris tam ex facundissimis antecessoribus
quam ex uiris disertissimis togatis fori amplissimae sedis ad sociandum
laborem eligere. his itaque collectis et in nostrum palatium introductis
nobisque tuo testimonio placitis totam rem faciendam permissimus, ita
tamen, ut tui uigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur. 4. Iubemus
igitur uobis antiquorum prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum
interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros
ad ius Romanum pertinentes et legere et elimare, ut ex his omnis materia
colligatur, nulla (secundum quod possibile est) neque similitudine neque
discordia derelicta, sed ex his hoc colligi quod unum pro omnibus sufficiat.
quia autem et alii libros ad ius pertinentes scripserunt, quorum scripturae
a nullis auctoribus || receptae nec usitatae sunt, neque nos eorum uolumina
nostram inquietare dignamur sanctionem. 5. Cumque
haec materia summa numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam
pulcherrimo opere extruere et quasi proprium et sanctissimum templum
iustitiae consecrare et in libros quinquaginta et certos titulos totum
ius digerere, tam secundum nostri constitutionum codicis quam edicti
perpetui imitationem, prout hoc uobis commodius esse patuerit, ut nihil
extra memoratam consummationem possit esse derelictum, sed his quinquaginta
libris totum ius antiquum, per millesimum et quadringentesimum paene
annum confusum et a nobis purgatum, quasi quodam muro uallatum nihil
extra se habeat: omnibus auctoribus iuris aequa dignitate pollentibus
et nemini quadam praerogatiua seruanda, quia non omnes in omnia, sed
certi per certa uel meliores uel deteriores inueniuntur. 6. Sed
neque ex multitudine auctorum quod melius et aequius est iudicatote,
cum possit unius forsitan et deterioris
sententia et multos et maiores in aliqua parte superare. et ideo ea,
quae antea in notis Aemilii Papiniani ex Ulpiano et Paulo nec non Marciano
adscripta sunt, quae antea nullam uim optinebant propter honorem splendidissimi
Papiniani, non statim respuere, sed, si quid ex his ad repletionem summi
ingenii Papiniani laborum uel interpretationem necessarium esse perspexeritis,
et hoc ponere legis uicem optinens non moremini: ut omnes qui relati
fuerint in hunc codicem prudentissimi uiri habeant auctoritatem tam,
quasi et eorum studia ex merito nostra facimus, quia ex nobis omnis
eis impertietur auctoritas. nam qui non suptiliter factum emendat, laudabilior
est eo qui primus inuenit. 7. Sed
et hoc studiosum uobis esse uolumus, ut, si quid in ueteribus non bene
positum libris inueniatis uel aliquod superfluum uel minus perfectum,
superuacua longitudine semota et quod imperfectum est repleatis et omne
opus moderatum et quam pulcherrimum ostendatis. Hoc etiam nihilo minus
observando, ut, si aliquid in veteribus legibus vel constitutionibus,
quas antiqui in suis libris posuerunt , non recte scriptum inveniatis,
et hoc reformetis et ordini moderato tradatis: ut hoc videatur esse
verum et optimum et quasi ab initio scriptum, quod a vobis electum et
ibi positum fuerit, et nemo ex comparatione veteris voluminis quasi
vitiosam scripturam arguere audeat. Cum enim lege antiqua, quae regia
nuncupabatur, omne ius omnisque potestas populi romani in imperatoriam
translata sunt potestatem, nos vero sanctionem omnem non dividimus in
alias et alias conditorum partes, sed totam nostram esse volumus, quid
possit antiquitas nostris legibus abrogare? et in tantum volumus eadem
omnia, cum reposita sunt, obtinere, ut si aliter fuerant apud veteres
conscripta, in contrarium autem in compositione inveniantur, nullum
crimen scripturae imputetur, sed nostrae electioni hoc adscribatu. 8. Nulla
itaque in omnibus praedicti codicis membris antinomia ( sic enim a vetustate
graeco vocabulo nuncupatur) aliquem sibi vindicet locum, sed sit una
concordia, una consequentia, adversario nemine constituto. 9. Sed
et similitudinem ( secundum quod dictum est) ab huiusmodi consummatione
volumus exulare: et ea, quae sacratissimis constitutionibus quas in
codicem nostrum redegimus cauta sunt, iterum poni ex veteri iure non
concedimus, cum divalium constitutionum sanctio sufficit ad eorum auctoritatem:
nisi forte vel propter divisionem vel propter repletionem vel propter
pleniorem indaginem hoc contigerit : et hoc tamen perraro, ne ex continuatione
huiusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum. 10. Sed
et si quae leges in veteribus libris positae iam in desuetudinem abierunt,
nullo modo vobis easdem ponere permittimus, cum haec tantummodo obtinere
volumus , quae vel iudiciorum frequentissimus ordo exercuit vel longa
consuetudo huius almae urbis comprobavit, secundum salvii iuliani scripturam,
quae indicat debere omnes civitates consuetudinem romae sequi, quae
caput est orbis terrarum, non ipsam alias civitates. Romam autem intellegendum
est non solum veterem, sed etiam regiam nostram, quae deo propitio cum
melioribus condita est auguriis. 11. Ideoque
iubemus duobus istis codicibus omnia gubernari, uno constitutionum,
altero iuris enucleati et in futuro codici componendi: vel si quid aliud
a nobis fuerit promulgatum institutionum vicem obtinens, ut rudis animus
studiosi simplicibus enutritus facilius ad altioris prudentiae redigatur
scientiam. 12. Nostram
autem consummationem, quae a vobis deo adnuente componetur, digestorum
vel pandectarum nomen habere sancimus, nullis iuris peritis in posterum
audentibus commentarios illi adplicare et verbositate sua supra dicti
codicis compendium confundere: quemadmodum et in antiquioribus temporibus
factum est, cum per contrarias interpretantium sententias totum ius
paene conturbatum est sed sufficiat per indices tantummodo et titulorum
subtilitatem quae paratitla nuncupantur quaedam admonitoria eius facere,
nullo ex interpretatione eorum vitio oriundo. 13. Ne
autem per scripturam aliqua fiat in posterum dubitatio, iubemus non
per siglorum captiones et compendiosa aenigmata, quae multas per se
et per suum vitium antinomias induxerunt, eiusdem codicis textum conscribi:
etiam si numerus librorum significatur aut aliud quicquam: nec haec
etenim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum
consequentiam explanari concedimus. 14. Haec
omnia igitur deo placido facere tua prudentia una cum aliis facundissimis
viris studeat et tam subtili quam celerrimo fini tradere, ut codex consummatus
et in quinquaginta libros digestus nobis offeratur in maximam et aeternam
rei memoriam deique omnipotentis providentiae argumentum nostrique imperii
vestrique ministerii gloriam. Data octavo decimo calendas Ianuarias
Constantinopoli Lampadio et Oreste viris clarissimis consulibus. |
|
|
|