~  NOV. XCIX  ~
  
DE REIS PROMITTENDI.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem.
     <Praefatio> Novimus pridem ponentes legem de electione mandatorum et fideiussorum et sponsorum multas habentem et in commune utiles nostris subiectis legislationes. In praesenti vero et aliud nobis visum est egere quadam explanatione et incremento non exgenere neque usui imperfecto et inutili consistente.
CAPUT I.
     Si quis enim alterna fideiussione obligatos sumat aliquos, si quidem non adiecerit oportere et unum horum in solidum teneri, omnes ex aequo conventionem sustinere. Si vero aliquid etiam tale adiciatur, servari quidem pactum, non tamen mox ab initio unumquemque in solidum exigi, sed interim secundum partem qua unusquisque obligatos est, cedere autem eum et contra reliquos, sive et idonei sunt et in eo loco. Et si hoc ita se habere videatur, si quidem idonei sunt et praesentes inveniantur, illos periclitari complere [in] singulos in propria parte quod sub alterna promissione creditum est, aut ex quo omnino obligati sunt, et non commune debitum proprium cuiuspiam fieri onus. Si vero minus idonee se habere reliqui videantur, sive omnes seu quidam, sive in partem seu in solidum, sive absentes forte, in illud teneri quod accipere ab aliis non potuit. Sic enim et illis servabitur pactionis modus, et nullum sustinebit damnum actor, licet aliquid inter se illi pepigerint ignorante isto qui habet eos obligatos, et unusquisque tenebitur quod ab initio scripsit, artibus aut dolis aut transactionibus praevaricari quae constituta sunt non sinendus.
     1. Si autem eisdem commorentur utrique aut omnes locis, sancimus negotii iudicem deducere illos mox, et communiter examinare negotium, communiter autem inferre sententiam. Sic etenim et rei omnes obligabuntur, et substantiae eorum qualitas examinabitur, et debitum similiter quidem secundum iustitiae similiter autem secundum legis ordinem procedet.
     2. Si autem non administrator sit causae iudex sed alter aliquis. damus licentiam aut hic competenti iudici interpellationem suscipienti, aut in provinciis his denuntiatis clarissimo praesidi aut competenti iudici cogere per suum officium et illos interesse liti et partem eius fieri, ut nullum inpedimentum huic nostrae legi fiat. His omnibus incipientibus in contractibus sequentis temporis et ab huius legis positione; quod autem praeteriit [et] ante eam positis pro his relinquimus legibus.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua quoque celsitudo operi effectuique contradere festinet.
     Dat. XIII. kal. Ian. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Apione v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. XCVII ; Coll. VII, tit. 9 ; Ep. Theod. 99 ; Ath. 15, 2 ;
Iul. const. XCII.