~ NOV. XCVIII ~ |
NEQUE
VIRUM QUOD EX DOTE EST NEQUE MULIEREM EX SPONSALICIA LARGITATE LUCRUM
PROPRIUM HABERE, SED SERVARE DOMINIUM SUIS FILIIS, VEL SI AD SECUNDAS
NON VENIANT NUPTIAS, USU SOLO IN LUCRO CONSISTENTE. ET UT EX REPUDIO
TRANSIGENTES NUPTIAS, LUCRANTES AUTEM AUT DOTEM AUT ANTE NUPTIAS DONATIONEM
ET IPSI SIMILITER DOMINIUM SERVARE FILIIS, USUM HABENTE PERSONA COGENDA
FILIOS ALERE. SI VERO BONA GRATIA SOLVANTUR NUPTIAE ET VIDEANTUR OCCASIONE
DAMNI DETINERI QUAEDAM, ET HAC ARTE PERIMENDA QUAE DETINENTUR ET EA
FILIIS SERVENTUR. |
( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem. |
<Praefatio> Ea
quidem quae semper item se habent legibus non egent variis, simplicitatem
et quod sine ullius diversitatis mixtura est continue possidentia et
utentia legibus sempiternis ac sacris, nulla correctione egentibus;
quod autem secundum nos est in redundationis comprehensum tumultum,
gubernativa indiget sapientia ex legibus superveniente negotiis. Unde.
quoniam nos neque <in> iudicia segnes multis interpellamur causis,
singulis quidem medemur, comprehendentes autem unamquamque quaestionem
dubitatam et nobis et iudicibus nostris per legislationem quae oporteat
agi generaliter in unaquaque quaestione exponimus. Itaque illud ante
omnia visum quidem est forsan esse priscis legislationibus non sine
quadam divisione, nobis autem putatum est bene se habere temperata lege
ad simplicitatem causam transponere ex nunc incohante et nihil perscrutante
horum quae prius terminata sunt, quoniam et nobis ipsis pridem non displicentibus
de hoc ipso legibus visa sunt meliora secunda. Nuptialibus namque lucris,
si quidem aliquis coniunctorum servaverit pudicitiam, manentibus apud
ipsos valide et eorum substantiis infixis, si vero veniat ad alterius
personae coniunctionem, ex prioribus nuptiis filiis servandis, simplici
quadam et meliori lege duplicem hanc placuit interimere. Si enim secundis
mixta nuptiis mulier aut etiam vir forte ad secundam respiciens coniugem
quae ex morte lucrata sunt aut etiam ex repudio forte servat filiis,
cum utique et alii forsan erunt eis filii ex nuptiis sequentibus: quomodo
iustum est eos, qui in solis filiis legitimis moriuntur, non servare
eis lucra ex mortuis eorum parentibus, sed aliis ea transmittere? Scilicet
quid erit pretiosius filiis a parentibus non ingratis? |
CAPUT I. |
Propterea
igitur sancimus, si mulier moriatur et eveniat lucrum fieri viro dotem,
hanc omnino servare filiis, sive ad secundas veniat nuptias sive etiam
non, et ex diverso si mortuus fuerit vir, mulier autem ..... antenuptiali
donatione lucra propriis filiis: usu quidem lucrorum ex nuptiis apud
eos constituto, proprietate vero eorum filiis omnino servanda; his quae
super parentibus ad secundas venientibus nuptias sancita sunt in suo
ordine servandis. Et hoc valere in matrimoniis quocumque modo solutis
ab hodierna die et in omne quod sequitur. et in his matrimoniis quae
iam soluta sunt quidem sive morte sive quolibet alio modo, adhuc autem
pendente eo quod unus superstes sit. Nam si ambo defuncti sunt, hoc
heredibus non damus, sed tamquam semel terminatum veteribus relinquimus
legibus. Illud certum est, quia dum semel fuerint filiorum et proprietatem
lex deferens eis praestiterit, tunc in successionibus et aliis accessionibus
ita et in his erit, sicut et in prioribus sancitum est filiis, qui propter
secundas nuptias parentum lucrum aliquod ex legibus sunt potiti. |
CAPUT II. |
Illud
quoque ex quadam causa denuntiata nobis ad legislationem deducere aestimavimus
oportere. Quia enim transegerunt quidem inter alterutros et vir et uxor,
filii autem eis erant ex matrimonio, despexerunt eos ambo et circuibant
mendicantes. Propterea iudicavimus vehementiori quidem forte, convertenti
<autem> ad melius se habens uti lege, ut timore scilicet poenarum
quiescant aut lucrorum causa iniustorum matrimonia dilacerare aut etiam
proprios neglegere filios. 1. Si enim omnino aut per transactionem aut per modum alium separetur matrimonium, si quidem non sint filii, maneant priora in suo ordine; si vero filiis existentibus fiat hoc, et neque filios erubescentes dent tamen occasionem spontaneae transactionis et per consensum factae, aut etiam invitae forsan [peccante] aut viro committente digna amissione antenuptialis donationis aut muliere digna casu dotis, neque vir dotem lucretur neque mulier antenuptialem donationem, sed repente casu procedente aut dotis aut antenuptialis donationis proprietatis lucrum mox ad communes veniat filios et eorum fiat, usu solo apud transigentes manente, cogendo tamen eo qui usum lucretur filios ex matrimonio et alere et alia omnia ministrare eis secundum lucratae substantiae mensuram. 2. Novimus autem aliquod etiam tale factum, [et] quia bona gratia viso solvi matrimonio et recedere antenuptialem quidem donationem ad cum qui conscripsit, dotem vero ad eam quae obtulit, tamen occasione quasi damni et aliarum causarum auri quantitas non mediocris utrique data est parti, ut non videretur hoc nuptiale lucrum neque servaretur filiis secundum de hoc leges, sed extrinsecus accidens quasi ex alia causa lucrum fieret eius qui accipere hoc egit. Ideoque ex hac arte factam curantes laesionem sancimus, ut vel si quid tale fiat et adveniat aliquod alteri lucrum, et hoc similiter servari filiis, proprietate quidem mox veniente ad eos, usu vero solo apud lucrantem constituto. Sic abstinebunt omni vitio, sic omni desiderio inrationabili, sic nec inviti nec sponte suis nocebunt filiis, sed erunt temperati, maxime quidem circa suam castitatem, deinde etiam circa matrimonii affectum, quem competens est habere eos qui semel coniuncti sunt alterutris: res est et castitate plena et bonis moribus congrua et paterno maternoque affectu plena, ut quod eis parentes sponte non servant, hoc post deum communis omnibus pater (dicimus autem qui imperium habet) per legem his qui a parentibus laesi sunt servet. Et hic quoque ea quae de lucris et successionibus pridem disposita sunt teneant: nihil enim eorum innovamus praeter illa sola quae expressim in hac lege conscripsimus. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem tua
celsitudo operi effectuique contradere festinet. Dat. XVII. kal. Ian. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. <Anno XIII. Apione v.c. cons.> |
|