~  NOV. XCVII  ~
DE AEQUALITATE DOTIS ET PROPTER NUPTIAS DONATIONIS ET AUGMENTO DOTIS ET PROPTER NUPTIAS DONATIONIS. DE PRIVILEGIO DOTIS QUOD ALIIS PRAEPONITUR PRIVILEGIIS. UT EXCIPIANTUR HOC PRIVILEGIO CREDITORES IN EMPTIONE ILITIAE. DE DOTE REMEANTE AD PATREM ET RURSUS DATA PRO EADEM FILIA SECUNDO VIRO, ET DE DOTIS COLLATIONE INOPE MARITO MORIENTE.
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem secundo.
     <Praefatio> Quoniam plurimas in legibus quaestiones videmus et circa primas nostras nativitates, id est nuptias et filiorum procreationes, motas et circa novissima, quale est aliquid voluntatum et testamentorum.cogitatio facta est nobis nuper perscrutari et agnoscere, quid volens nobis antiqua lex super dotis instrumentis mensuram quidem pactionum nuptialium inter alterutros aequam esse et masculos et feminas vult et aequalitatem pensat eorum qui adinvicem copulantur, non alio quidem mediam forte dat stipulari partem alteri vero tertiam aut quartam, sed ex medio trahens aequale utrimque exigit fieri pactum, aut mediam dicimus in utroque constituens aut tertiam aut quartam aut quantumcumque contrahentes voluerint, hoc autem non multum prius quaesivit, ut ipsorum quae dantur aequae sint mensurae, sed aliis quidem permisit in mille forsan aut in duobus milibus aureis facere dationem aut in quantumcumque voluerint, aliis autem non tantum sed et minus, ut aequalitas in verbis solis et litteris puris, sed non in rebus ipsis quaereretur.
CAPUT I.
     Hoc igitur ante alia universa corrigimus, aequalia in dotibus esse et propter nuptias donationibus et ea quae offeruntur et ea quae in stipulatione deducuntur pacta, et tantam quidem quantitatem conscribere virum quantam et mulierem, tantum quoque lucrum stipulari et ex tanta parte ex quanta voluerint, aequalis tamen mensurae. Non enim aliter iustitiae et aequitatis servabitur ratio, si negotiative alterutros circumveniant et videantur quidem aequas facere stipulationes, pro vero autem inaequales maneant effectus, non prius quantitate datorum eadem consistente; et irrideri videatur undique lex, si ille quidem conscribat duo milia aureos, mulier autem forte sex milia in dotem offerat, et stipulentur alterutros quartam conscriptae in lucro percipere, proinde eveniente lucro illa quidem nihil aliud lucrabitur nisi quingentos aureos ex quarta, ille autem quingentos et mille ex eadem quarta, et tamquam in aenigmate multo videbitur quarta alterius quartae minor: ex suspecta namque velut aequalitate quanta inaequalitas ex hoc ipso procedit. Quae igitur prius exposita sunt dotalia secundum quem constituta sunt modum habeantur (quod enim factum est infectum manere inpossibile est), de cetero autem in omni dicione sancimus aequas quidem esse oblationes, ipsos autem mediocria lucra pacisci, ut per omnia iustitiam aequitatemque honoremus. Si enim aliquis amplius alio dives est, licet ei per alium modum legitimum tamen et agnitum nostris legibus clementiam praebere alio, et non per inaequalitatem rediens ad aequalitatem lucrum maius alteri adquirere. Et haec quidem de hoc lex ita quodammodo habeat suam iustitiam universis ostendens.
CAPUT II.
     Aliud quoque quod circa nuptiales oblationes fit inspeximus atque consideravinmus, dicimus autem de augmento. Quia enim et <ab> ante nos legislatoribus et a nobis ipsis de augmentis dictum est, plurima autem a nobis et non facile numeranda etiam in his super antiquitatem philosophata sunt, adinventas ab aliquibus circumscriptiones perimentes et puram iustitiam servari volentes et illud corrigimus. Privilegium enim dedimus dotibus, ut contra antiquiores hypothecas habeant honorabiliora iura, utpote dum contrahentes cum viris eorum credant substantiis et non mulierum et quae forte tunc neque competebant his qui prius contraxerunt. Dedimus autem licentiam (hoc videlicet quod antiquitus) et augmenta facere permittentes et viro et mulieri, sive ambo voluerint sive etiam horum alter celebrare augmentum. Primum quidem illud sancimus. ne aliqua fiat circumscriptio, sive augere voluerit dotem aut propter nuptias donationem, non licere alio quidem facere alio autem in prioribus manere, sed utrumque celebrare omnino augmentum, et non in electione sicuti prius sed in necessitate causam consistere, omnino tamen quantitate aequali, hoc quod etiam nostri patris dicit constitutio. Et ne contingat augmentum non ipsa fieri veritate sed schematicum, et maxime in parte mulieris, et viri creditores circumscribat privilegio utens, si quidem habuerint utrimque inmobiles res, melius est in inmobilibus fieri oblationem, quatenus sit palam et indubitatum, quid quidem ab initio fuit, quid autem postea additum est. Si autem non utrimque inmobiles res fuerint, mulierem omnino per inmobiles res celebrare augmentum, ut et dos et augmentum similiter habeat adversus antiquiores creditores privilegium undique indubitato augmento existente, vir autem etiam in rebus mobilibus faciat augmentum; nulla enim hinc oritur laesio. Si autem mulier inmobilium habens rerum substantiam in rebus mobilibus scribat augmentum, sciat privilegium non habituram nisi in antiqua sola dote, non in figurato existente augmento. Quod enim ab initio factum est, in toto sine suspicione est; quod autem postea machinatum est, contra creditores hoc ipso introducit meditationem, et laedi homines ex dato a nobis dotibus privilegio nullo volumus modo. Si vero non fuerit debitum contra virum ullum neque suspicio contra creditores circumventionis, tunc et in pecuniis et ut volunt augmentum fiat ab eis, utrimque tamen augmento etiam sic faciendo et aequalitatem habente, ut aequitatem servemus. Quae enim erit circumventionis suspicio, viro obligato nulli existente et propterea augmentis sine tergiversatione factis?.
CAPUT III.
     His consequens est et illud decernere in casibus huiusmodi dubitatum. Novimus et antiquioribus creditoribus aliquas hypothecas praeponi iuniores existentes ex privilegiis a legibus datis, quale est quando aliquis propriis pecuniis procuraverit navem comparare aut fabricare aut reparare aut domum forsan aedificare aut etiam emi agrum aut aliquid horum: in his enim omnibus priores existunt posteriores creditores, quorum pecuniis empta aut renovata res est, his qui etiam multum antiquiores sunt. Quaesitum est igitur, mulier praetendens privilegium super antiquam dotem et augmentum, in quo et huic servatur privilegium, sicuti praedictum est, si prioribus voluerit praeponi creditoribus, veniat autem et alter creditor, posterior quidem praetendens autem pecuniis suis emptam aut reparatam navem aut domum aut agrum, et competere eum in his rebus quae eius pecuniis emptae aut reparatae sunt habere praedictum privilegium, utrum oportet dotem etiam talibus praeponi an aliis quidem praevalere creditoribus, quicumque non talia praetendunt, his autem cedere, quoniam ex eorum substantia res adquisita est. Plurimum igitur super his cogitantes non invenimus mulierem iuste existentem cedere alicui tali privilegio. Videbamus enim quae causae absurditas est, quia aliquis quidem fornicantibus mulieribus ex proprio corpore advenit quaestus et vivunt ex hoc, adversantibus autem et semet ipsas atque substantiam ad virum introducentibus non solum nullus fit quaestus a viris male degentibus. sed etiam minuuntur et spes eis nulla sit. Unde secundum haec volumus, ut etsi quis ..... domum renovasse aut etiam agrum, non possit talia privilegia mulieribus opponere. Infirmitatem namque muliebris naturae et satis novimus et quia facile circumventiones fiunt adversus eas, minui autem eis dotem nullo sinimus modo: sufficit quia lucris cadunt, etsi prior antenuptialis donatio inveniatur, et sufficiens quoddam extet eis ex hoc damnum, non etiam eas volumus et circa ipsam dotem periculum sustinere.
CAPUT IV.
     Quia vero et huiusmodi quaedam aditiones nobis factae sunt, eo quod quidam aliorum militant pecuniis et oportet eos qui in has crediderunt causas praeponi, sancimus, si quia vere dederit aurum occasione militiae sive statutum fieri vel pro aliis quibusdam talibus causis, et expressim hoc ipsum inscribatur instrumento et in hoc fiat pactum, ut casu proveniente prior sit solus qui ad hoc credidit, huic solo casui cedere mulierem, neque facile credendo neque per testes, sed negotio et scripto gesto et testium habente subscriptiones et ipso opere procedente. Tunc enim si per omnem huiusmodi viam causa procedat, suspicionem non habeat, et competit contrahentes propriis non privari: aliis omnibus praevalere mulierem secundum quod iam a nobis eis datum est privilegium.
CAPUT V.
     Quia vero iam legem scripsimus, ut patres semel offerentes dotem pro filia sub potestate, aut suae quidem potestatis, reversionem autem in semet ipsum facientem, quaesitum est apud aliquos, si competens est moriente genero et remeante ad patrem dote quae ab eo data est, hanc patrem semel offerentem posse ad secundas veniente filia nuptias minuere, aut hoc non facere, cogitantem quia semel alienata est ab eius substantia, sed ipsa mensura ei nubenti rursus dare, tamquam si nec contigisset viduatam. Hoc enim nobis nuntiatum est, quia triginta librarum auri quidam pater existens obtulit dotem, deinde filia viduata et ad secundas veniente nuptias non iam triginta ipse obtulit. sed quinque et decem solas, quoniam contigerat mulierem lucratam mediam antenuptialis donationis partem in quinque et decem auri libris existentem, et pater nequaquam de suo obtulit triginta libras, sed quinque quidem et decem ipse quindecim vero ex lucro mulieris. Non iustum igitur aestimavimus hoc esse, sed similiter in divisione habere quidem eam praecipuum antenuptialis donationis lucrum, ex paternis autem quinque et decem percipere reliquas, tamquam studuerit pater laedere filiam. Quid enim egerat, si non contigisset secundis eam nuptiis copulari, sed manere eundem generum vivum? aut quomodo futurus erat minuere dotem iam a se datam, aut proprium illius lucrum suum facere et in dotem secundi viri deducere? cum utique oporteret eam in paraphernis haec habere, et forsan propter hanc causam ditiori nubere viro, non solum triginta librarum dominam factam, et quindecim antenuptialis donationis et quindecim a patre oblatis, et non quadraginta et quinque, lucro quidem in paraphernis ei constituto a fortuna ei dato, quod autem ex largitate paterna oblatum est manente integro. Haec autem sancimus, si et patris substantia manserit in ipsa figura in qua prius fuit. Sin autem fortuita quaedam clades minuerit ei substantiam, ut neque volenti sit possibile aequae mensurae quam prius dare rursus dotem, et probetur aperte fortuita diminutio substantiae patris, tunc non amplius cogi patrem dare secundo filiam iungentem nisi in quantum substantiae virtus est; sed lucrum quidem prioris antenuptialis donationis habere integrum, tantum vero percipere a patre in secundo ordine dotem quantum substantiae eius mensura susceperit. Palam enim est quia hoc lucrum (quod ex antenuptiali dicimus donatione, cuius solum ei usum damus) ex omni necessitate moriens restituet filiae proprietatis antenuptialis donationis dominae omnibus modis factae.
CAPUT VI.
     Illud quoque sancire necessarium aestimavimus in plurimis videlicet et innumeris rebus quaesitum. Obtulit enim pater dotem aut mater forte pro filia sua, hanc autem illa obtulit marito, et defunctus est vir inops; deinde patre aut matre mortuis exigitur et quae nupsit conferre suam dotem aut minus tantum accipere. Si quidem vir idoneus est, causa undique absoluta est; si vero nullius alterius domina consistit illa nisi actionum quae contra maritum sunt, at ille minus idoneus est, et obiciatur mulieri quod iam data sit dos pro ea, illa vero actionem conferat nullum habentem penitus effectum, legis causa nobis digna putata est. Et novimus quidem iam in plurimis iudiciis duritiam postea sic iudicatam, et mulierem coactam conferre dotem aut certe reputare pro se datam, ex qua nullum ei omnino contigit effectum in ipsis rebus recipere: nos autem ex aliis nostris legibus iuvamus causam. Quia enim dedimus mulieribus electionem et constante matrimonio, si male res maritus gubernet, et accipere eas et gubernare et secundum decentem modum et siculi nostra constitutio dixit, si quidem suae potestatis et perfectas aetatis mulier est, sibimet culpam inferat, cur mox viro incohante male substantia uti non percepit et auxiliata est sibi: sic enim habitura erat in collationis ratione proprias res undique sine diminutione, et in ea minus tantum collationem facere.
     1. Sin autem sub potestate est et sine patris voluntate hoc agere non poterat, si quidem adiens patrem haec dixit et contestata est, ut consentiret ei et res percipere etiam constante adhuc matrimonio et secundis temporibus eas servare, et hoc egit pater, etiam rursus hinc integra sua habebit iura rebus ei servatis, cum etiam antenuptialis donationis res vindicare etiam constante matrimonio dederimus ei et posteriori periculo omni liberari. Sin autem illa quidem haec contestata est patrem, ille autem neque movit neque consensit et neque dedit licentiam filiae hoc agere, non eam periculum pati, sed et conferri nudam actionem contra inopis mariti res, et fortunam esse communem et ipsi et eius fratribus, non tamen ex collatione damnificari, sed competentem ei partem dari ex paternis rebus, actionem illa quidem conferente, ab omnibus autem movendam fratribus, et hoc proficiendo universis ipsis quod fortunae eventus dederit Sed si quidem pater in talibus casibus obtulerit dotem et de eius substantia sperari futura est collatio, hoc valere Si vero maior forte oblatio fuerit, et collatio circa illam vertitur spem ex patris inoboedientia neque movere volentis neque permittentis ei movere, tunc eam per semet ipsam filiam movere, et non habere occasionem eo quod non potuerit movere, sed sibimet auxiliari et futurae laesionis ex inopis viri amittere metum. Et novimus Ulpianum sapientissimum talia quaesisse et inopi viro comperto iuvisse mulierem et in quantum vir idoneus est collationem ei fieri voluisse.
     2. Sed quoniam in multitudine legum existentium, antequam eas constitueremus et ad conspicuum perduceremus ordinem, plurima et necessariorum ignorabantur, et decreta quae contraria vellent a iudicibus posita sunt, ne ulla seductio circa haec fiat, propterea necessarium putavimus proinde etiam in medio nostrae positae constitutionis, quae et constantibus matrimoniis mulieri auxiliatur, ad meliorem et magis consequentem viam venientes praesentem ponere legem. Ut autem non per partes enumeremus personas in quibus valere eam oportet, generali sermone decernimus, quapropter in quibus est collationis ratio, in his et constitutionem valere, sive pater sive avus sive mater sive avia aut ascendentium aliqua sit persona.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram insinuata sunt legem, tua celsitudo per programmata propria manifesta facere universis sollemniter procuret et in perpetuum servare festinet.
     Dat. kal. Decemb. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. <Apione v.c. cons.>
 

  
►  
Sources : Auth. XCVI ; Coll. VII, tit. 8 ; Ep. Theod. 97 ; Ath. 10, 6 ;
Iul. const. XC.