~ NOV.
XCVI ~ DE EXECUTORIBUS ET QUI CONVENIUNTUR ET RECONVENIUNT. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. per Orientem secundo, ex consule ordinario et patricio. |
<Praefatio> Quoniam
calumnias odimus et omnem tergiversationem aversamur, propterea huiusmodi
actus egere legitimis medelis aestimavimus. Didicimus enim, quia quidam
non habentes ullam obligationem, sed unam statuentes voluntatem cum
his qui causas execuntur conveniunt unosdam, deinde libellos dirigunt,
et dum damnum pertulerint fugientes, deserunt eos et proficiscuntur
incurabile eis dantes dispendium. Et hoc adhuc amplius in provinciis
committitur, communione lucrorum ipsis convenientibus et causarum executoribus
proficiente. |
CAPUT I. |
Ne
igitur haec iugiter committantur, sancimus non aliter actores libellos
dirigere et damni occasionem praebere conventis, antequam cautionem
exponant et in fugientem et negotii executorem, quia intra duos menses
omnibus modis litis contestationem faciunt apud iudicem, aut si non
hoc egerint, omne damnum eveniens convento restituunt duplum; non transcendente
cautione sex et triginta aureos. |
CAPUT II. |
Illud
quoque promereri competentem correctionem decet. Adiit enim quidam docens,
quia in conventionem fecit obligatum sibi apud quendam gloriosissimorum
nostrorum iudicum, deinde qui factus est in conventione tamquam et ipse
actorem obligatum habens apud alium eum traxit iudicem. Et aliquid inopinabile
fiebat: quia enim uterque seorsum actoris obtinet officium, miserandum
quiddam et risibile in idem veniebat: mox enim cum voluisset aliquis
propnam movere litem, repente is qui e diverso convenerat apud alium
iudicum, trahebat eum apud quem ipse sortitus fuerat iudicem, et alterutros
protrahentes inmortaliter permanserunt litigantes. 1. Sancimus igitur, si quis obnoxium arbitratur habere eum. qui contra se conventionem exposuit, non apud alium iudicem, sed apud eum mox a principio convenire, et eundem esse iudicem in utroque negotio. Si veto forsan displicuerit ei apud quem litem sortitus est iudex, licet ei etiam hoc emendare, Viginti enim dierum indutias dantibus nobis post libelli transmissionem, post quam oportet litem contestari, licet iutra praedictam suspensionem refutare quidem illum, alium vero mereri apud quem iterum similiter utramque exerceri competit litem, et eiusmodi artes in nullo fieri, sed unumquemque proprio iure uti. Si itaque tacuerit, deinde postea voluerit causam apud alterum iudicem movere, necessitatem habere eum sustinere terminum eius litis illatae sibi ab eo qui eum in iudicium traxit, et dum finem lis acceperit, tunc eum suam causam apud alium iudicem proponere, ut ita tales eorum auferamus artes et in alterutros calumnias. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem tua
celsitudo operi effectuique tradere festinet. Dat. kal Novembris CP. imp dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII Apione consule. |
|