~  NOV. XCV  ~
  
DE ADMINISTRATORIBUS.
  
( AD 539 )
 

 
Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni gloriosissimo praefecto sacrorum praetoriorum per Orientem secundo,
ex consule et patricio.
     <Praefatio> Iam quidem novimus positam legem volentem eos qui in cingulis fiunt sive civilibus sive militaribus neque si removeantur administratione discedere inde posse, antequam dies quinquaginta in metropolibus commorentur, publice apparentes et convenire volentibus satisfacientes, et ut nec per occasionem hic evocationis possint a provincia discedere, et vel si quid egerint tale, rursus eos ad provinciam destinari. Invenimus autem aliquos sic existentes audaces, ut etiam hac posita lege, antequam discingerentur, praesumerent derelinquere provincias et ad hanc venire felicissimam civitatem, timore a se gestorum et ne iusta perferrent horum quae deliquerunt.
CAPUT I.
     Sancimus igitur nulli penitus licentiam esse cuiuscumque provinciae iudici, et orientalium et occidentalium et ex utroque, eam relinquere antequam deponat cingulum, sed etiam postea (renovamus enim vetustatem) quinquaginta commorari dies publice apparentem in provincia in qua administravit, gesta quoque monumentorum conficere, secundum quae advenit provinciae, ut sit palam sive fiduciam habet in suis actibus sive etiam non.
     1. Si quis autem administrationem administrans aliquam militarem vel civilem aut etiam remotus ab ea relinquat provinciam, administrans quidem adhuc eam dum relinquit citra nostram iussionem, ipso quidem maiestatis reus sit, in provincia vero denuo destinatus postquam accusantibus satisfecerit, tunc maiestatis novissimas sustineat poenas. Si vero deponens cingulum deinde non moretur legitimos dies publice cunctis semet ipsum ostendens et fugiat de provincia, quae dudum a nobis de hoc sancita sunt valere. Illud autem omnibus praedicimus, ut dum aliquod acceperint cingulum, tueantur illud, successores autem eis cinguli factos solos non ultra terminos mittere quae vocantur interdicta, neque removere quidem praesides, ipsos autem aut morose iter agere aut hic degere aut ad aliquas alias prius ire provincias, patriam visuros et quaecumque fortuitis et blandientibus hominibus consueta sunt, sed velociter ad administrationem ire cuius regimina susceperunt, ut non alii quidem removeantur alii vero non sint et provincia sine iudice maneat; sed ante duos solum dies quam ad provinciam accedat, in qua qui cingulum habet est, mittere ad eum amicabilem epistolam volentem officium destinari ad occursionem eius. Et usque tunc annonas accipere in cingulo existentem et gubernantem eum; et non ex codicillis cinguli iudicare tempus neque praeceptis tuae sedis, sed ex quo, sicuti dictum est, in provincia ipse accesserit, illius accipere rei publicae emolumenta, usque tunc <vero> eum qui in rebus extitit ea percipere et alium nullum omnium. Non enim possibile neque portabile est omnino sine iudice relinqui provinciam, statuto quidem quasi aliquo ab eo qui a nobis ordinatus est, ut eius impleat locum, homine forsan rerum non habente experimentum, illo vero qui in ipsis est operibus et discedente de provincia, antequam adveniat tempus, et fraudando emolumentis quae eum accipere oportet donec deponat cingulum. Deponet autem eum, dum successor accesserit in provinciam, ante duos solum dies quam provinciam ille ingrediatur.
     <Epilogus> Quae omnia custodiri a sede tuae celsitudinis in perpetuum volumus, et mox ut cognoveris adstitisse eum provinciae, ex illo transponere emolumenta in successorem, alioquin ministrare ea priori secundum quod a nobis depositum est, donec in provinciam successor veniens semet ipsum subiectis ostendat.
     Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram insinuata sunt legem, tua celsitudo operi effectuique contradere festinet.
     Dat. kal. Nov. CP. imp. Iustiniani pp. anno XIII. Apione viro clarissimo cons.
 

  
►  
Sources : Auth. XCIV ; Coll. VII, tit. 6 ; Ep. Theod. 95 ; Ath. 4, 18 ; Iul. const. LXXXVIII.