~ NOV.
XCIV ~ UT SINE PROHIBITIONE MATRES DEBITRICES ET CREDITRICES TUTELAM GERANT MINORUM, NEQUE IUSIURANDUM PRAEBEANT QUIA NON VENIUNT AD SECUNDA VOTA. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Nuper
scripsimus legem super cum minorum, malignitates quae circa eos fiunt
ex frequentibus litibus quae apud nos agitantur invenientes, quatenus
nullus obligatus existens minoribus aut obligatos eos habere se dicens
curam exerceat, ne forsan in potestate rerum factus agat aliquid circa
minorem malignitatis. Et lex ipsa rata nobis sit et ex praesenti firmata: |
CAPUT I. |
quia
vero matribus volentibus curam habere minorum et petentibus secundum
veteres et nostras leges curam subire obiecta est contra nostram intentionem
ab aliquibus non recte huiusmodi constitutio, volumus in lege haec dicente
matrum excipi personas. Primum quidem causam introductam pro minoribus
semper prohibere modo ineptissimum aestimamus, deinde nullus eandem
<ponet> constitutionem et matri et aliis: eam illam namque naturae
amor pius circa filios sine suspicione faciat quam plurimum, illis nullam
habentibus ad filios favoris necessitatem, recte non est matribus derogandum.
Ideoque licentia sit matribus secundum antiquam observationem abrenuntiantibus
et obligantibus suas res, sicuti prius schema fuit, et tueri filios
et talem praescriptionem non formidare. sed ita super his esse ac si
nec ab initio contigisset legem in hoc scribi. Quapropter sive dotes
sive sponsalicias exigunt largitates sive alia debita habent sive matres
ad minores sive minores ad matres, ex paternis forsan occasionibus aut
etiam ex propriis (multa namque quilibet cogitans et considerans adinveniet),
sint haec integra utrimque secundum priores constitutiones iudicanda
et tractanda, sive legitimorum sive naturalium mater filiorum tutelam
gerat. |
CAPUT II. |
Quia
vero multam habemus formidinem, ne facile iusiurandum per magnum deum
detur et hoc praevaricetur, propterea credidimus oportere et hanc emendare
legem, quae vult matres, dum suorum filiorum curam gesturae sint, iusiurandum
iurare quia ad secundas nuptias non venient: et totiens scimus praevaricatam
legem et iusiurandum peiurum datum quotiens paene datum est, ut peccatum
apertissimum esset quia hoc intulimus iusiurandum ad praevaricandum.
Non enim eo quod aliquae servaverunt iusiurandum, propterea oportet
et eas quae exhonorant eum habere occasionem inpietatis in deum. Nam
quod raro fit, sicut et vetus sapientia docet, non observant legislatores,
sed quod fit plerumque et respiciunt et medentur. Propterea igitur sancimus
aliam quidem observationem quam in matribus observamus valere secundum
schema, et abrenuntiare eas et Velleiano senatusconsulto et omni auxilio,
et omnia agere quae prius decreta sunt, iusiurandum vero non praeberi,
sed sufficere abrenuntiationem solam et aliorum omnium et de secundis
nuptiis, nullo iureiurando de hoc dando; mox tamen ut secundas contraxerit
nuptias, repente expelli tutela et ea agi quae, si eam contigisset et
iurare, perferret semel in iudicium mentita et praeponens propriae confessioni
et depositioni secundas concupiscentias. |
<Epilogus> Haec
igitur lex super pietate sit posita: ut enim non iniurietur in aliquo
honor in deum, haec a nobis sancita sunt, ut ex nunc valeant, tua celsitudine
manifesta faciente hanc legem in provinciis omnibus. Hinc enim gloriosissimo
praefecto huius felicissimae civitatis, cui haec curae sunt, de his
transmisimus legem, ut providentia eius et clarissimi praetoris, cui
huius partis cura est, in omni tempore servari. Et ex nunc teneat, quatenus in omni pupillari substantia omnis cautela fiat circa res minorum custodiae, et praecipue ut cum subtilitate descriptiones fiant, praesente quoque clarissimo scriba, cui de talibus cura commissa est, et aliis qui consuete talibus interveniunt, subtiliter et fideiussionibus dandis et omnibus agendis, sicut nostris decernitur legibus, providentia clarissimi praetoris, cui huius partis cura est. Proponatque eam ipse in hac regia civitate, ut omnibus sit manifesta et nullum lateant quae a nobis sancita sunt. De hoc enim legem, sicut oportet in provinciis servari, gloriosissimis praefectis sacrorum nostrorum praetoriorum destinavimus. Dat. V. id. <Octob. ..... <CP. imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XIII. Apione v.c. cons.> |
|