~  NOV. XCIII  ~
  
DE APPELLATIONIBUS.
  
( AD 540 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo ex consule ordinario atque patricio.
     <Praefatio> Subiectorum nostrorum interpellationes legum nobis praebent occasiones pro salute subditorum conscribendarum Aditionem namque nobis quidem patronus fecit, quia lege volente appellantem et per biennium tacentem. aut certe exercentem quidem non tamen perexequentem appellationum cadere certaminibus et confirmata sententia non posse ulterius procedere, sed ratam fieri utrique sententiam Hisychium autem et adversarios eius exercuisse quidem litem apud pedaneum iudicem, addictum autem eundem Hisychium appellasse; et causam contigit recurrere ad tuam cognitionem, et dum lis in iudicio tuae celsitudinis exercetur, recessisse quidem a certaminibus apud te gestis, arbitros autem elegisse communes ex scripto et apud illos concurrisse et quaedam exercuisse; postea vero neglexisse quidem electos arbitros, non autem persecutos apud eos motam litem, sed transacto biennio uti adversarios eius. quia non possit a condemnato exerceri in tuo iudicio talis lis, sed oporteret eam confirmari semel biennio transacto; illum vero propterea non perexecutum apud tuam gloriam, eo quod litem apud electos diceret arbitros.
CAPUT I.
     Sancimus igitur memoratum quidem negotium, ex quo haec nobis nuntiata sunt, nihil laedi ex cursu temporis, neque ratam esse iudicis sententiam semel appellatione data, sed perexerceri apud tuam gloriam et terminem legitimum suscipere, etiamsi decies milies plus quam biennii tempus excessit aut excedat. Deinceps autem in omni negotio, in quo tale aliquid agitur et in medio motae causae apud appellationis iudicem aut non motae aliqui eligantur alii, et propterea biennium transeat, intra quod oporteat appellationis iudices litem decidere, et per quamlibet circumstantiam rursus revertatur iterum ad iudices appellationis causa, aliis quidem omnibus liceat uti partibus, tamquam si eos non contigisset deserere quidem appellationis iudicium, ad electos autem venisse, non tamen posse uti quod biennium praeteriit. Nam qui semel iudices alios elegit, non est iustum ut taciturnitatem culpet eius qui propterea laesus est, quia his quae gesta sunt de electione iudicem credidit et ideo non est executes neque complevit litem illic, eo quod apud iudices illos sit exercitatum negotium.
     <Epilogus> Haec igitur in omni negotio servari apud tuum forum volumus et <ab> omni alio, ubi secundum appellationis iudicatur schema, quatenus nihil iniuste circa nostros subiectos agatur. Si vero etiam postquam deseruerint electos iudices biennii transeat tempus, tunc confirmari sententiam secundum constitutiones de hoc factas a nobis. Quod etiam deinceps in omnibus futuris secundum hos modos negotiis valere volumus, aliis omnibus, quae de appellationis certaminibus priscis dicta sunt legibus et a nobis in legum conscripta codicibus, in propria virtute manentibus.
     Dat. VIII. kal. Iunias CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIIII. Iustino viro clarissimo consule.
 

  
►  
Sources : Auth. C ; Coll. VIII, tit. 2 ; Ep. Theod. 93 ; Ath. 7, 5 ;
Iul. const. LXXXVI.