~ NOV.
XCII ~ DE INMENSIS DONATIONIBUS IN FILIOS. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem
Aug. Iohanni viro clarissimo praefecto sacrorum per Orientem praetoriorum
secundo, ex consule ordinario et patricio. |
<Praefatio> Dudum
de Falcidia et illius parte decrevimus, augentes eam non ignobili incremento.
Quod enim nimis inaequale est, non valde placet nobis, sed oportere
quidem praeponi filios quos pater voluerit, non tamen in tantum inminuere
alios, ut inportabilis eis sit diminutio. |
CAPUT I. |
Posita
igitur a nobis lege in sua virtute manente illud volumus, ut si quis
donationem inmensam in aliquem aut aliquos filiorum fecerit, necessarium
habeat in distributione hereditatis tantam unicuique filiorum servare
ex lege partem, quanta fuit priusquam donationem pater in filium aut
filios, quos ea honoravit, faceret. Sic enim nihil ulterius in donationibus
querebuntur, habentes quidem in omni substantia patris quod legitimum
est, in tantum autem aucta quantitate, quantum habuit substantia patris
antequam donationibus exhauriretur; non valentibus filiis qui donationibus
honorati sunt dicere contentos quidem esse inmensis his donationibus,
videri autem abstinere paterna hereditate, sed neque cogendis quidem,
si contenti sunt donationibus, suscipere hereditatem, necessitatem autem
habentibus omnibus modis complere fratribus quod hinc differt secundum
quam scripsimus mensuram, ut non minus illi habeant quod ex legibus
eis debetur propter factam in donationibus inmensitatem: dum liceat
patri mediocriter sapienti circa omnem prolem etiam his qui ab eo potius
diliguntur donare aliquid amplius, et non ceteros filios per inmensitatem
in illos factam laedere et nostram transcendere intentionem. Et hoc
quidem nostra ab initio cogitatio est, differentes autem illud dudum
et humanarum experti animarum, quoniam videbamus eos in huiusmodi passionibus
labefactari atque descendere, propterea nunc augmentum illi legi hoc
facimus. 1. Haec itaque dicimus de filiis gratis existentibus eis, non de ingratis et quibus pater iustam et legitimam ingratitudinem infert. Nam si hoc ita se habere apparuerit et approbentur ingratitudinis causae, sint ea quae lege de ingratis posita sunt rata, nihil hac nostra legislatione minuenda. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram nostram declarata sunt
legem, tua celsitudo operi effectuique tradere festinet. Dat. VI. idus Octob. ..... <CP imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XIII. Apione v.c. cons.> |
|