~  NOV. XCI  ~
UT EXACTIONE INSTANTE DOTIS PRIMAE ET SECUNDAE VIRO AD SECUNDA VOTA MIGRANTE PRAEPONATUR UXOR PRIMA VEL EX PRIORI MATRIMONIO FILII. ET UT SI VOLUERIT UXOR AUT IS QUI PRO EA DOTEM SCRIPSERIT DARE VIRO QUAE SCRIPTA SUNT, DISTULERIT AUTEM VIR SUSCIPERE, SOLUTO MATRIMONIO EXIGI EUM AB EA CONSCRIPTAM ANTENUPTIALEM DONATIONEM.
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo ex consule ordinario et patricio.
     <Praefatio> Dudum iudicantibus nobis in dubitationem venit causa multa correctione digna et legislatione clariori non indigna. Etenim quidam prioris factus uxoris vir cum eam extulisset, deinde secundae, dotem suscipiens et filios ex priori relinquens Aut adhuc secunda superstite. Volebat igitur secunda uxor dotem a se datam exigere privilegio utens a nobis dato, contradicebant autem ex priori matrimonio filii et ipsi maternam obicientes dotem, et dubium erat, utrum etiam non superstite priore uxore oporteret suscipi filios contra secundae dotem litigantes. Non enim aliis dedimus dudum et damus hoc privilegium aut heredibus aut creditoribus, sed solis filiis. Plurimae siquidem dubitationes extiterunt in hac causa, dicente secunda, quoniam expendisset et ante quam ad eius venisset matrimonium prioris uxoris dotem, et non esse iustum suam quidem dotem, quod tantum inventus est reliquisse vir quantum sufficeret soli secundae doti, eam perdere, illos autem expensam iam dotem percipere; sed filii hypothecas proponebant, quoniam omnino rebus existentibus morienti hypothecas seniores potiores quam secundae essent.
CAPUT I.
     His igitur in dubitationem venientibus illud certum et iam a nobis sancitum est, quia si aliquid appareat rerum prioris aut secundae dotis, hoc necessarium filios prioris aut secundae habere, aut si moriatur et illa, filios eius, singulos quod proprie habendum suum ostenderint: hic enim et in rem quae de proprietate est competit pure, et unumquemque quod suum est habere nullo privilegio indigens. Si vero nihil appareat utriusque rerum, aut aliqua quidem appareant aliqua vero desint, sive superstites sint mulieres, repudio forsan priore matrimonio dissoluto et competenti mulieri dote, sive defunctae sunt filiis existentibus ambae aut etiam una harum, in his quae desunt superiorem esse priorem et filios ex ea antiquiorem dotem proponentes, idem est dicere nepotes et pronepotes et deinceps successionem, cuiuscumque naturae fuerint. Sicut enim si duo debita publica fuissent, necessario antiquum posteriori praeponeretur, ita et hic privilegia necessarium est priori doti dare priora, et ita secundae, et dotem non praeponere doti neque hypothecam hypothecis, sed quod antiquius est et tempore amplius manere proprium robur habens et privilegium: tempora namque hypothecarum permutare aut interimere nullo modo patimur. Et haec dicimus non ignorantes, quoniam iam et in alia quadam nostra legislatione haec decrevimus, sed quoniam omnino motum est apud nos et quasdam habuit aliquo modo causa quaestiones, propterea et ad praesentis legis opus accessimus, non ut nunc aliquid prius sanciverimus, sed ut clariorem eam omnibus constitueremus.
CAPUT II.
     Illud quoque adicere legi bonum est, quod mota quaestio similiter necessarium nobis ad legislationem fecit. Si enim debeat dotem mulier, et illa quidam dare voluerit, ipsa forsan aut qui pro ea promisit illud, quicumque fuerit aut proximorum aut extraneorum, <ut> aut profecticia aut adventicia sit dos (haec enim legis verba sunt); vir autem, aut eius pater forsitan aut avus suscipere eam nollet, pars autem mulieris contestetur et parata sit hoc solvere aut etiam aliquid maius peragere, et offerat forsan, et si mobilis sit, signacula etiam imponat et secundum legem recondat, aut secundum unam partem ingrediens in iudicium petat haec fieri et pergentes ex iudicio quidam denuntient haec ad partem viri, at ille permaneat etiam ita differens, non poterit soluto matrimonio antenuptialis donationis exactionem declinare tamquam dote non data. Qui enim dare voluit, dum perceptionem recusat is qui suscipere postulator, proximus est danti. Et hoc cum aliis in dote valeat. Sicut enim nisi dederit per dilationem. dotem, negationem ei antenuptialis donationis inferimus, ita vel si voluerit dare et percepturus ex studio recusaverit perceptionem, damus ei antenuptialis donationis matrimonio soluto petitionem, licet dotem propter viri causam non intulerit.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem eminentia tua operi effectuique tradere festinet.
     Dat. kal. Oct. CP. <imp. Iustiniani anno XIII. Apione v. c. cons.>
 

  
►  
Sources : Auth. XCIII ; Coll. VII, tit. 5 ; Ep. Theod. 91 ; Ath. 10, 5 ;
Iul. const. LXXXIV.