~ NOV.
XC ~ DE TESTIBUS. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio>
Testium propter probationes utilitas adinventa quidem est dudum, ne
quid lateat facile actorum, et calliditate plurima hominum adveniente
animas periclitetur migrare in contrarium ordo causae. Non enim ut patefiant
quae gesta sunt testantur plurimi, sed quatenus adhuc amplius occultentur.
Nam alia quidem scientes alia vero pronuntiantes aut quae non sunt dicentes
hoc ipso confitentur, quia ea quae vere fiunt neque volunt patefieri
neque secundum ea proferri iudicia, sed quae numquam facta sunt haec
et pronuntiant et ad iudicium deduci quaerunt. Omnino itaque perimere
testimonia usui rerum incautum est, plurimis existentibus quae non aliter
patefiunt nisi testibus pronuntiantibus, licere autem omnibus etiam
valde vilissimis testimonium, perhibere et ante nos prohibuerunt legislatores:
scilicet multas exceptiones facientes et plurimos excludentes etiam
ipso testium nomine vel schemate. Quia vero neque post has prohibitiones
adhuc purum est testium opus, aestimavimus oportere et nos adicere aliquid
causae subtilitati et falsa testimonia quantum est possibile minorare.
Tale enim quiddam etiam nunc apud clarissimum Bithyniae provinciae iudicem
gestum invenimus in testamento ostensa testium falsitate pessima aperte
convictorum et novissime confessorum, quia cum testamentum fieret et
fuisset defuncta testatrix, testium vero quidam tenentes iam mortuae
manum ita per cartam virgam rectam et ex latere ductam traxerunt et
signum venerabilis crucis videri scripsisse defunctam praeparaverunt.
Nos igitur ad haec respicientes alia quidem de modo testium alia vero
de eorum statu aestimavimus oportere definire. Quae itaque dicta sunt
ab antiquis legislatoribus in prohibitione horum quos suspenderunt testimonium
perhibere rata omnia ponimus: |
CAPUT I. |
sancimus
autem, et praecipue in hac maxima et felicissima civitate, ubi plurima
consistit (deo favente sermoni) multorum bonorumque copia virorum, bonae
opinionis esse oportere testes et aut carentes huiusmodi derogatione
per dignitatis aut militias aut divitiarum aut officii causam, aut si
non tales consistunt, ex utroque tamen quia sunt fide digni testimonium
perhibere, et non quosdam artifices ignobiles neque vilissimos nec nimis
obscuros ad testimonium procedere, sed ut si qua de his dubitatio fuerit,
possit facile demonstrari testium vita, quia inculpabilis atque moderata
est. 1. Si vero ignoti quidam fuerint undique et aliquid apparuerint circa testimonii veritatem corrumpere festinantes, posse eos etiam verberibus subiacere; et iudices, si quidem administratores fuerint, ipsi hoc agant, si vero alii praeter eos qui administrationes habent, ibi quidem assumant apparitorem magnificentissimi praetoris plebis, in provincia vero locorum defensorem, et per eos inferant eis verberum experimentum, quatenus propter hoc nihil celent veritatis, aut etiam capiantur per hanc viam pecuniis testimonium perhibere aut etiam aliter circa hoc malignantes. |
CAPUT II. |
Et
licet dudum nullam in debitis ex scripto factis non scriptarum solutionum
probationem per testes suscipi sanciverimus nisi secundum observationem
ibi dictam, quam scilicet valere praecipimus, attamen etiam nunc hoc
renovamus. Si enim scriptum sit debitum et non scripta proferatur solutionis
a litigantibus per testes probatio, tunc susceptibilem eam apud iudices
esse, dum ad hoc ipsum assumantur testes, ut pro facienda solutione
aut memoria factae alicuius iam solutionis et confessione eius qui pecunias
accepit testimonium perhibeant viri fide digni constituti, aut etiam
causam testimonii forte faciant manifestam. Haec autem inania et ex
transitu perhibita testimonia nulla modis omnibus valere ratione, et
huiusmodi quaedam fingere testimonia, ut propter aliud quoddam opus
adveniens audiat aliquos dicentes accepisse ab aliquo aurum aut debere
alicui: haec namque aperte nobis suspecta sunt et nullius digna ratione.
Quando et tale aliquid in iudicando invenimus, dum eo quod multae pecuniae
dicantur solutae, tabularii duo tantummodo hoc dixerunt audisse se,
teste praesente nullo et debito in scriptis constituto et fatente scribere
ex hoc sciente et valente per proprias litteras haec manifesta facere.
Quod ex illo odio habentes occasionem praesentis accepimus legis. Et
iterum adductus est aliquis alius similis calumnianti, et praesentibus
testibus ad hoc et coram tabulario deposuit apud semetipsum debita esse;
et is quidem qui mercede hoc egit decessit, alius autem exactus est
debitum quod ab alio quodam tamquam ab eo scilicet confessum ..... deo
huiusmodi omnino non indulgente occultari. |
CAPUT III. |
Neque
igitur huiusmodi credimus testimoniis aut tabulariorum, sicut praediximus,
depositionibus, eo quod litteris eruditi sint qui confiteri volunt apud
quem et scribere, aut in iudicio confiteri et dare rei fidem indubiam,
neque manere eas veracibus pestiferas concedimus, neque si tale aliquid
factum est recipimus, sed exigimus quod deprecatum est ab eo qui deduxit
testes in hoc ipso, et hoc per testationes demonstrari, et esse et eos
(hoc quod in testamentis) rogatos et bonae opinionis constitutos, et
ita causam suscipere ab eis probationem, et neque adtestationem deinceps
neque testium habentem praesentiam et depositionem et subscriptionem
tenere. Si vero non huiusmodi constituti sunt testes quales pridem ediximus,
et suppliciis eos subdi praediximus. Si vero quidam aperte contraria
dicant sibi aut alterutris testificentur, maxime iudices hoc animadvertere,
et si veraciora testificatis adversitates invenerint, eiciant quidem
huiusmodi testationes, ea autem quae a dignioribus fide et plurimis
dicta fuerint considerent. Si vero astu apparuerint malignantes et ex
hoc incidentes in contrarietatem, neque inmunes eos derelinqui nisi
secundum aliquem errorem fortuitum et non astu contraria dicentes demonstrentur. |
CAPUT IV. |
Quia
vero multi saepe testes producunt et tertio hoc agentes postea, mox
ut concluserint et excepta fuerint testimonia, temptantes interpellationibus
nobis importuni esse et velle et quater deducere testes, sancimus nostros
iudices haec maxime considerare, et si tertio iam producti sunt testes,
et ab eo qui testes deduxit concludente et editum accipiente iterum
petantur testes, hos omnino non adesse, utpote suspicione habita, ne
forte relictis quidem prioribus et dudum manifestis propter horum testimonia
factis ille non productionem testium, sed de praecedentibus aut non
testificatis additamentum aut eorum depositionibus emendationem desideret.
Si vero deducens quidem testes editionem nondum acceperit neque perlegerit
testationes neque ipse neque aliquis advocatorum eius, adversarius autem
eius acceperit solus et fecerit disputationem, non tamen eam dederit
ei qui tertio dudum fecit testium productionem, neque per disputationem
edoctus sit is qui eos produxerat, quae testimoniis desunt haec adici,
tunc dandum est et quartam productionem testium ei qui hoc petierit,
primitus sacramento dando ab eo, quod neque subtraxit neque percunctatus
est testationes neque ipse neque aliquis advocatorum eius aut omnino
pro eo agens, neque per aliquem dolum aut machinationem vel autem quartam
productionem petit fieri testium, sed propter hoc quod non valuit primitus
uti denuntiatis testimonia. Et si hoc factum fuerit, neque iussione
pro talibus imperiali egere, sicut pridem erat, sed ex hac lege sufficiant
eis haec quae permissa sunt; et usque ad quartam testium productionem
licentiam esse testimoniis uti, non tamen per longum intervallum, ut
non ex hoc protrahantur lites, sed oportere omnino velocitatem eis imponere,
secundum quod iudex aestimaverit hoc fieri. 1. Illud tamen indubium est, quia etsi semel producens testes aut his aut testificationes tractaverit, aut adversario hoc faciente ipse disputationem acceperit et ex hoc didicerit testificata, non habebit omnino licentiam ulla ulterius uti testium productione, neque si divina hoc iussio praeceperit. |
CAPUT V. |
Et
quoniam scimus dudum factam legem, ut si quis hic litem exercet, oportet
autem in provinciae parte aliqua adprobari, licentiam habere iudice
hoc decernente et sufficiens temporis spatium detiniente deducere intra
provinciam testes et huc transmittere litem gestis perlatis et ab eodem
iudicari iudice, multae autem huiusmodi interpellationes nobis fiunt,
volentibus aliquibus, qui in provinciis quidem litigant hic vero testes
habent, ut teneantur et in huiusmodi lege, et licentiam esse in provincia
iudicanti dirigere huc, ut praesententur testes aut testationes omnino
dentur, et iterum ad eum referri lites, et si a provincia in provinciam
haec petantur fieri: sancimus propter probationum abundantiam et hoc
valere, et posse etiam a provincia huc ab eo qui iudex est in provincia
destinari et ab uno qui a nobis definitus fuerit eloquentissimorum iudicum,
interlocutione de eo a iudice facta, testationes dari, et a provincia
alia in aliam provinciam aut apud defensorem aut apud praesidem testificationibus
ex interlocutione iudicantis datis; illic videlicet definitiva sententia
danda ubi et lis contestata est: ut quemadmodum hinc in provincia apud
iudices aut defensores de productione testium agi sancita sunt, ita
et a provincia in provinciam et a provincia huc teneat, et perfecta
per omnia sit probationum omnibus facultas; testimoniis quidem non editis
neque in provinciis, sed gestis datis eis a quibus producuntur aut eorum
adversariis sub gestis monumentorum signa percipientibus, et ita huc
aut in provinciis destinandis a iudicibus, ne quando forsan et aliis
egeat testibus causae natura et excludatur propter editionem testium
adiectio. 1. Haec omnia in pecuniariis quaestionibus intellegentes; in criminalibus enim, in quibus de magnis est periculum, omnibus modis apud iudices praesentari testes et quae sunt eis cognita edocere, ubi et tormentorum forsan erit tempus et alius omnis observationis. |
CAPUT VI. |
Si
vero dicatur servilis esse fortunae qui testari voluerit, is vero liber
affirmetur constitutus, si quidem ex nativitate, impleatur quidem testimonium,
disputationum vero de statu servata ratione, ut si apparuerit fortunae
servilis esse, eius testimonium ac si neque datum fuerit ita sit. Si
vero libertum se dicat, compellatur demonstrare primum instrumentum
in quo libertatem percepit, et sic testetur. Sin vero in alia provincia
libertatem dicat perceptam aut non esse in promptu sibi probationes,
et hoc evidenter iuraverit, testatio quidem scribatur, non monstrato
vero manumissionis instrumento is qui deduxit eum non utetur eius testimonio. |
CAPUT VII. |
Si
vero quis dicat odiosum praesentem ad testimonium sibi constitutum,
et adprobaverit statim quod criminalis inter eos lis movetur, non adsit
ad testimonium qui usque adeo infestus est, donec de crimine iudicetur.
Si vero aliter odiosus esse dicitur aut conventus pecuniarie, procedat
quidem testatio, tempori vero disputationum serventur huiusmodi quaestiones. |
CAPUT VIII. |
Quoniam
vero posuimus legem, ut in pecuniariis causis nolentes testificari illos
non compellendos testimonium dare qui ante mediatores facti sunt ipsis,
et quidam abutuntur hoc et testimonio nolunt uti, sancimus, si utraque
pars consentiat, quod mediator eorum fiat testificator, componantur
enim ea quae ab eo dicuntur, compellere eum et nolentem testimonium
perhibere, prohibitione propter quam eum nolentem testificari primitus
nostra nolunt lex propter consensum utriusque partis sublata. |
CAPUT IX. |
Et
hoc vero multotiens actum scimus, quod quidam aut apud locorum defensores
aut apud clarissimos provinciarum iudices aut forte (ut adsolet) hic
apud virum clarissimum magistrum census ingrediuntur et queruntur, tamquam
ab aliquo sustinentes aliquid contra leges aut aliter laesi aut damnificati
testes volentes producere: <et> ut non in posterum opponatur eis,
quod ab una parte gesta sunt, oportet et illum in ea civitate constitutum
in qua testationes dantur, admonitum a iudice sive defensore praesentem
esse et audire adtestationes. Si vero noluerit advenire, sed respuerit,
ut ex hoc ab una parte testimonia dentur, ut secundum hoc ipsum inutilia
esse, sancimus huiusmodi testationes ita tenere ac si non ex una parte
constitutae sint, sed tamquam eo praesente factae sint. Si enim recusaverit
et advenire noluerit et audire depositiones (etenim publicabuntur) et
non per inexcusabilem aliquam necessitatem deduci non possit, similis
advenienti erit, et nullum iuvamen ex sua protervitate ei efficietur,
sed videantur quidem probationes factae, quaecumque vero competierint
ei ad disputandum de his, licebit his uti, solummodo quod videntur esse
ex una parte propter eius proterviam, quasi propter audaciam minime
advenientis, testationibus opponere non valente. Omnibus aliis quae
de testibus et ab his qui ante nos et a nobis ipsis dicta sunt et sancita
fixis manentibus et a nostris iudicibus observandis, sive maiores sive
minores sint et sive in hac magna civitate sive foris in provinciis,
ut et ea quae de testibus sunt quantum possibile nobis est corrigentes
adhuc purius et sanctius lites agi praeparemus; per quas et cognitiones
fieri a iudicibus omnibus divinis propositis evangeliis sancimus et
iusiurandum subire et pulsantes et pulsatos et advocatos praecipimus,
ubique deo inspectore et eorum qui iudicant et quibus iudicatur et qui
testimonium praebent animabus, ut perennis dei commemoratio et praesentia
munda litium et citra suspicionem litigantibus fiat. Quam vero legem
tenere volumus de cetero omni tempore. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis et per hanc divinam manifestata sunt legem tua
eminentia operi effectuique tradere festinet. Dat. kal. Octob. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Apione viro clarissimo consule. |
|