| ~  NOV. 
        LXXXIX  ~ QUIBUS MODIS NATURALES EFFICIUNTUR SUI, ET DE EORUM EX TESTAMENTO SEU AB INTESTATO SUCCESSIONE. ( AD 539 ) | 
| ( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ | 
| Idem Aug. Iohanni pp. secundo. | 
|      <Praefatio> Naturalium 
          nomen Romanae legislationi dudum non erat in studium, nec quaelibet 
          circa hoc fuerat humanitas, sed tamquam alienigenum aliquid et omnino 
          alienum a republica putabatur; a Constantini vero piae memoriae temporibus 
          in constitutionum scriptum est libris, deinde paulatim in mediocritatem 
          clementemque sententiam imperatores transeuntes leges posuerunt, alii 
          quidem et dari et relinqui aliquid eis a patribus concedentes, aliqui 
          autem etiam adinvenientes modum per quem naturali iure priori liberati 
          legitimi fierent et paternae substantiae successores; paulatimque etiam 
          ad nepotes processerunt huiusmodi legislationes, et quoniam in nostra 
          tempora venerunt et eorum qui paulo ante nos fuerunt, multam varietatem 
          causa suscepit. Nos enim duplex habuimus studium, plurimos in libertatem 
          perducere homines ex priore servitute et ex naturalibus ad legitimos 
          elevare, non enim ultio et interdictio respicienda est, sed quod est 
          in necessitate curandum est, et fugiendum quidem quod malum est, inveniendum 
          vero undique quod melius est. Quia igitur aliqua quidem in constitutionum 
          codice, quem ex omni priorum imperatorum legislatione collegimus, de 
          naturalibus scripta sunt filiis, quaedam vero in libro institutorum 
          de his aut nos constituimus aut iam perfecta comperimus, et nos ipsi 
          plurimas fecimus de his constitutiones, alias quidem in praedictarum 
          collectione constitutionum alias autem etiam postea: ne causa dispersa 
          sit, bene se habere credidimus in una constitutione totum colligere, 
          quae pro omnibus sufficiat ea quae de naturalibus sunt corrigere atque 
          sancire. | 
| CAPUT I. | 
|      Palam 
          namque est, quia hominum alii quidem liberi simul consistunt et inter 
          legitimos sunt, alii vero hoc prius non habentes postea fiunt et ex 
          servis ad liberos ascendant et ex naturalibus ad legitimos, alii vero 
          ex hoc ipso naturales sunt et quaedam eis successiones existunt, alios 
          autem neque naturales esse decet, sed etiam hoc monstrantur indigni. 
          Oportet igitur nos ita facere constitutionem, ut nullus ignoret quae 
          possunt in naturalibus valere. Dicimus autem incohantes legem, qui consistunt 
          naturales, quibusque modis procedunt ad legitimos (quorum plurimos invenimus 
          nos), et quae sunt horum successiones, et quomodo quidem vetustas usa 
          est his amare, quomodo <vero> nos humane. Nec illud quoque relinquitur, 
          quo quidam nec naturalium digni fiunt, sicuti diximus, appellatione. 
          Natura siquidem ab initio, dum de filiorum procreatione sanciret scriptis 
          nondum positis legibus, omnes similiter quidem liberos similiter autem 
          produxit ingenuos. Primis namque parentibus primi filii similiter quidem 
          liberi similiter autem legitimi a creatura fiebant. Bella vero et lites 
          atque libidines et concupiscentiae causam deposuerunt ad aliud schema. 
          Servitutem namque iuvenit bellum, naturales autem castitatis casus; 
          lex autem rursus huiusmodi delicta curans libertatem servis molita est 
          et multum de his tractavit modos introducens dena milia; imperatoriae 
          vero constitutiones aperuerunt his quae non recte facta sunt ad ius 
          legitimum vias. Quod non transitorie neque nos sancimus, neque subiectos 
          hanc legem neglegenter audire praecipimus. 1. Legitimi siquidem successores procedunt hominibus ex nuptiis quas contrahunt aut cum dotalibus instrumentis aut etiam absque his, sic ad feminas masculis convenientibus, ut ab initio habeant ad eas nuptiarum legitimarum affectum. Et hoc enim in calumnia positum nos respicientes lege discrevimus, quid in his quidem qui fortunae dignitate provecti sunt, quid autem in mediocri hoc hominum statu agendum sit ad demonstrationem legitimarum nuptiarum, quid vero deinceps permissum est plebi. Quapropter nuptiis procedentibus ex hoc ipso sunt successiones certae, et si inter legitimos connumerentur, mox lex introducit successionum modos, plurimum de his tractans. Legitimum siquidem ius sic se habet; quod vero non est huiusmodi, sed liberum quidem non tamen ex nuptiis procedens legitimis, aut etiam in servitute natum, si libertatem quidem meruerit, manserit autem naturale, hoc modi varii ad ius legitimum ferunt, quos enumerantes sic etiam reliqua sancimus. | 
| CAPUT II. | 
|      Primus 
          itaque modus eis legitimi iuris existens civitatibus mox utilis, quem 
          Theodosius piae et novae introduxit memoriae. Sancitum namque est ab 
          eo, ut possit naturales filios aut omnes aut aliquos offerre curiis 
          aut filias curialibus copulare. Et quoniam modus iste non simplicem 
          habuit legislationem, sed varie et de oblationibus dictum est et de 
          successionibus, quomodo ipsi et quorum heredes existant et qui rursus 
          ad eorum hereditatem accedant, iustum credidimus hoc primum legislationis 
          disponentes capitulum ita ad reliquos modos qui ad legitimorum ius ferunt 
          accedere; quae enim inde sunt facile omnino est dicere. 1. Si quis igitur fuerit naturalium filiorum pater, sive curialis existens seu liber a curia, licentiam habebit hos aut quosdam ex eis, sive legitimorum sit filiorum pater sive etiam non sed solummodo naturalium, offerre curiae, licet forte illustris dignitatis sint filii suscepti, nisi tamen talis quae homines, licet curiales sint, ab hac fortuna liberos facit. Oblationis autem modus, sive fiat a patre adhuc superstite, cum quispiam in commune filium offert (hoc namque gestum est in Philocalo naturali filio curiali a patre in Bostrena civitate) et hoc ipsum dicit secundum inspectionem ibi factam et ita eum offert, sicut a Leone piae memoriae scripta dicit constitutio, sive ergo secundum hunc modum fiat aliquis a patre pronuntiatus curialis, sive eum pater sub gestis monumentorum offerat, sive moriens in testamento conscribat oportere fieri curialem, deinde ille amplectatur scripturam, legitimus mox fiet naturalium iure omnino liberatus. Sive etiam [a] mortuo patre semet ipsum filius aut filii offerant, non existent, quidem legitima sobole, etiam sic erunt legitimi et curiales. Proinde pater quidem etiam existentibus legitimis offeret curiae non legitimos filios; qui vero per semet ipsum ad hoc procedit, tunc solummodo audietur, cum nullus legitimorum filiorum existit. Hoc itaque de oblationibus sit, quod indifferenter sancitum est a nobis in hac praesenti lege reconditum. Non autem simpliciter neque fortuite oblatio est; oportet enim et modos facere manifestos secundum quos offerantur. 2. Si quis igitur ex qualibet oriatur civitate, sive curialis sive etiam liber huiusmodi sit fortuna, licebit ei suum naturalem offerre curiae illius unde oritur civitatis. Si vero non civis nec ipse consistat, sed ex villa quadam aut vico sit oriundus, illi a patre offeratur civitati aut semet ipsum offerat, sub qua civitate villa aut vicus tributa persolvet. Palam vero est quis, si quidem pater eum aut avus offerat aut aliquis ascendentium parentum. et liberos habens filios hoc agere poterit; si vero ipse quispiam semet ipsum offerat, hoc permittimus, cum non alii legitimi sunt fratres. 3. Si tamen aliquis offerre volentium suos naturales curiis aut ex maxima oriatur civitate aut ex seniore Roma, huic damus licentiam in quam voluerit metropolim oblationem celebrare. Et hanc esse regulam etiam in filiabus, ut iungat eas curialibus aut ex civitate ipsa, ex qua orti sunt aut sub qua villa aut vicus tributa persolvat, aut si quis liber simul et Romanus aut Byzantius fuerit, cuicumque curialium alterius cuiuspiam, metropolis tamen. Sic itaque nobis curialium diligentia est et iste modus placet iuris legitimi, quia damus curiali naturalium existenti solummodo filiorum patri, licet ex ancilla eos habeat, et liberos facere et offerre curiae secundum quod praedictum est. Et adhuc amplius de causa sancimus, ut vel si non pater offerat, liber autem semel filius fiat, possit et semet ipsum offerre curiae, etiam hic legitima non existente prole. | 
| CAPUT III. | 
|      Et 
          quoniam varie etiam de huiusmodi personarum successione sancitum est, 
          non videtur absurdum nobis et de successione, sicut praediximus, terminare. 
          Si quis igitur naturalis secundum hoc schema (id est oblationis) fiat 
          curialis, erit patri et ab intestato successor et ex voluntate, nihil 
          dissimilis legitimis, et ex donatione percipere poterit patris, ita 
          tamen ut non amplius habeat uno horum qui ab initio legitimi sunt et 
          inter omnes minus habente. Cum semel autem illi susceperint oblationem 
          et propterea ad ius legitimorum ascenderint, non sinimus eos abstinere 
          se patrum hereditate aut videri quasi donationem in se factam et ratam 
          habitam ab eis relinquere et fortuna recedere: manentes itaque curiales 
          relictam aut donatam, sicuti dudum a nobis dictum est, habebunt mensuram. 1. Si vero ab initio refutaverint oblationem, manere liberos praeponentes licet naturales quam fieri ditiores et curiales, deinde videantur postea aut in totum aut ex parte possidere res donatas aut relictas sibi aut etiam alienare, tenebuntur omnino curiali fortuna etiam inviti, ut non adulterari nobis videantur legislationem et lucra quidem venentur quae occasione oblationis sunt, repellant autem fortunam propter quam lucra promeruerunt. Et haec similiter sancimus et in masculis oblatis curiae et in filiabus nubentibus curialibus: nulla existente differentia, sive per masculos quispiam curiae munia agat sive per generos curiam in filiabus augere voluerit et per illorum filios novos adicere prioribus curialibus filios eorum. | 
| CAPUT IV. | 
|      Filium 
          vero per huiusmodi causam factum legitimum ipsi soli genitori legitimum 
          facimus, non etiam extraneae cognationi patris (dicimus autem et ex 
          quibus ille natus est et qui ex utroque sunt et qui ex eo processerunt) 
          facimus eum velut ex quadam machinatione cognatum. Sancimus enim oblatum 
          curiae naturalem filium solummodo patri legitimum fieri successorem, 
          nullum tamen habere participium ad ascendentes aut descendentes aut 
          ex latere agnatos vel cognatos patris, aut illos aliquid habere participium 
          ad illorum successionem, aequum etiam ei dantes privilegium, ut sicut 
          nec illis fit iste successor, nec illi ad eius vocentur successionem, 
          nisi forte scripserit aut ipse illos aut ab illis scribatur. Soli enim 
          patri fiunt legitimi et cognati esse creduntur. | 
| CAPUT V. | 
|      Ergo 
          sanciendum est, qui factis ita legitimis efficiantur successores. Si 
          quidem habuerit filios qui talis est aut nepotes de legitimis sibi procreatos 
          uxoribus, et merito etiam curiales constitutos, modis omnibus ei succedant: 
          quid enim legalius est proprio filio ad paternam successionem? Si vero 
          filios habuerit non curiales quandoque sibi progenitos, tunc legitima 
          mensura veniat ad fiscum et curiam, reliqua vero, quantumcumque fuerit, 
          ad illos filios qui curiales non sunt accedat. Si vero etiam generaliter 
          nulla ei sit proles, et moriatur intestatus, novem quidem uncias curia 
          et fiscus habeat secundum quod dudum sancitum a nobis est, in reliquis 
          autem tribus unciis qui ex lege vocantur omnibus modis venient, aut 
          si testatus fuerit ad scriptos descendent heredes. Semel autem factum 
          curialem lex suscipiens et inscribens curiae et successiones et aliam 
          omnem ordinatam dedit vitae successionem et quaestum. Si quis autem 
          vel ex genere vel extraneus, scriptus forsan aut etiam non scriptus, 
          voluerit adire imperium et semet ipsum offerre curiae, licentiam habeat 
          hoc agendi, et distributam curiae partem accipiens fieri curialis et 
          tam fortunae quam functionum successor, si hoc imperium annuerit. | 
| CAPUT VI. | 
|      Si 
          quis autem legitimos quidem filios non habeat, naturales autem ei solummodo 
          sint, liceat ei <cum> curiae onere scribere eos heredes; et scriptura 
          pro omni oblatione consistat et non egeat hoc antiquarum legum. alia 
          adiectione, neque oblatione dum superstites essent, sed ex hoc ipso 
          scripti, si liberi sunt, curiales simul et heredes fiant et habeant 
          et ipsi substantiae novem uncias, sicut pater eis distribuerit. Sin 
          autem etiam totum eis relinquere voluerit, adhuc faciet melius: verumtamen 
          usque ad novem uncias omnino eis relinquat, sciens quia si reliquerit 
          minus, a lege modis omnibus supplementum substantiae fiet. Illi vero 
          si voluerint, curiales fiant; si vero aliqui quidem eligant aliqui vero 
          refutent, ad eos qui eligant refutantium veniant portiones. Si vero 
          omnes renuerint, tunc tamquam filiis non existentibus ita ad curiam 
          veniant novem unciae omnes. Si vero ille quidem tacuerit, filiorum vero 
          legitimorum ei non sit proles, tunc legitima quidem pars ad heredes 
          ab intestato veniat, filii vero naturales, si voluerint semet ipsos 
          offerre curiae, hoc faciant sicuti voluerint, sive omnes seu quidam 
          ex eis, et modis omnibus novem unciae substantiae ad curiales aut curialem 
          perveniant. Si vero etiam ex ancilla ei nati sunt, si eos manumiserit 
          aut vivens aut in testamento <et> obtulerit eos, etiam sic suscipiantur 
          et sint curiales, sicut testator voluit aut sicut eorum desiderium fecit: 
          offerentes enim semet ipsos curiae percipient, sicuti dictum est, novem 
          uncias. Undique enim volumus, vel si testetur vel si non facta voluntate 
          decesserit, eos qui ad curiam veniunt novem unciae accipere. Si vero 
          manumiserit quidem solummodo non tamen obtulerit, at illi etiam sic 
          volunt aut quidam ex eis ad curiam respicere, etiam tunc novem unciae 
          curiam agenti aut agentibus secundum quantitatem dentur. Si vero nullus 
          naturalium aut velit aut offeratur, tunc novem uncias curia percipiat: 
          palam quippe est, quia simul sequitur ubique fiscus secundum constitutionem 
          de hoc a nobis positam. De naturalibus itaque qui per transitum ad curiam 
          fiunt legitimi et de modo secundum quem offeruntur et successionibus 
          haec a nobis pure sancita sint. | 
| CAPUT VII. | 
|      Tribus 
          autem aliis constitutionibus scriptis Zeno quidem piae memoriae non 
          de futuris aliquid paene sancivit, sed de iam praeteritis: quam scribi 
          ideo solummodo permisimus, ut eos quibus illa forte constitutio prodest, 
          quod descendat eorum exinde proles, non hac utilitate privaremus. Sicut 
          etiam Anastasii piae memoriae, quae naturales adoptare contribuit, non 
          esse inportunam de cetero nostris subiectis permittimus, nisi ad hoc 
          positam solummodo sinimus, ut si qua utilitas aliquibus inde reposita 
          est, hanc non videamur per nostras amputare leges: oportet enim semper 
          aliquod incohare bonum, non ea quae a quibusdam praeexistant destruere. 
          Nostri enim patris approbamus constitutionem temperate quidem introductam 
          et ornate positam. quae adoptiones naturalium prohibuit multam absurditatem 
          habentes et indiscrete velut advenas quosdam legitimos naturales superintroducentes. | 
| CAPUT VIII. | 
|      Reliqui 
          igitur sunt modi qui a nobis inventi sunt, quos percurremus, legitimum 
          ius praebentes eis qui erant primitus naturales. Circa quorum successionem 
          non laborabimus: semel enim eos efficientes legitimos damus habere etiam 
          successiones illas, quas habent hi qui ab initio legitimi sunt. Si quis 
          igitur dotalia scripserit ad liberam in principio sive libertam mulierem, 
          cui omnino licet copulari in concubinae schemate sibi, aut legitimorum 
          filiorum iam pater existens aut etiam filiorum non talium pater, legitimas 
          esse nuptias et filios vel praecedentes vel conceptos legitimos ei esse 
          sancimus. Et licet non nascantur postea filii ei, aut etiam nati moriantur, 
          nihilominus prior soboles legitima consistit. Affectus enim circa filios 
          ita ei procedentes, qui eum etiam ad dotale provocavit instrumentum, 
          ipse dedit secundis filiis occasionem, qui postea nati sunt, legitimi 
          iuris. Quapropter absurdum erat benignam occasionem, quam posteri filii 
          invenerunt ex prioribus sumentes, eam non etiam prioribus legitimum 
          ius simul et sine calumnia circa patrum dare successiones: palam enim 
          est quia iuniores filii ex lege facti sunt sui, hoc initium dotalibus 
          praebentibus. Quapropter unum amborum fecimus ordinem et de cetero calumnias 
          plurimis abstulimus constitutionibus, illud dicentes, ut vel si non 
          habuerit filios postea pater, dotalia tamen exposuerit instrumenta, 
          etiam sic nihilominus suos habeat filios. Ut enim nascerentur ei filii 
          alii, casus quidam forte potestatem et licentiam habuit, sicut etiam 
          natos auferre, affectionis vero probationem quae in prioribus fuit natis 
          (hoc est ante dotalia instrumenta) praebentem legitimum ius nihil tale 
          fuit quod auferre omnino potuerit. 1. Insuper etiam ex rationabilibus hoc adiectum est causis, quia si ante dotalia conceptus quidem est filius, natus autem post dotalia, auxiliator sui fit, qui etiam prioribus hoc facere potuit. Et quaedam a nobis adinventa est ratio regularis optime narrans de ordine nascentium. Cum enim dubitetur, utrum oporteat conceptus an partus respici tempus, sancimus ut non tempus conceptus, sed partus inspiciatur propter filiorum utilitatem: si vero contigerit tales aliquas excogitare circumstantias casuum, in quibus utilius est conceptionis tempus quam partus tempus, illud valere magis praecipimus quod utilius sit nascenti. | 
| CAPUT IX. | 
|      Illud 
          tamen a nobis sancitum est, ut si quis voluerit legitimam suam facere 
          sobolem et non habuerit uxorem talium filiorum matrem, aut filios quidem 
          valde diligat, mulier autem non sine peccato sit apud eum neque digna 
          sit quolibet legitimo nomine, et propterea aut moriente muliere aut 
          legitimo iure non digna in matrimonio putanda, aut causa a filiis maligne 
          tractata aut ex studio muliere celata aut a filiis aut aliter forte 
          ei divitiis accedentibus, ne iure legitimorum usum pater et fructum 
          defuncta matre tamquam sub potestate filiis constitutis habeat: si quis 
          ergo filios legitimos non habens, sed tantummodo naturales, ipsos quidem 
          legitimos facere voluerit, mulierem vero in promptu non habeat omnino, 
          aut habeat quidem non tamen sine peccato, vel si non appareat, aut aliter 
          dotalium instrumentorum non habeat facultatem (quid enim si ad sacerdotium 
          alter eorum ascendit?), damus ei fiduciam (hoc quod dudum gessimus) 
          ad legitimum ius filios educere naturales, legitimis sicuti praediximus 
          non existentibus, per quaedam huiusmodi viam. Sicut enim sunt modi qui 
          servos ad libertatem simul et ad ingenuitatem deducunt et naturae restituunt, 
          ita si pater non habuerit legitimum prolem et voluerit eos restituere 
          naturae et antiquae ingenuitati, sive ex ingenua ei nascantur, et legitimos 
          de cetero et sub potestate habere, hoc agat per nostrum rescriptum. 
          Non enim fuit principio, quando natura hominibus sanciebat sola, antequam 
          scriptae procederent leges, quaedam differentia naturalis atque legitimi, 
          sed primis parentibus primi filii, sicut incohantes praesentem diximus 
          legem, ipso processu nati legitimi sunt. Et sicut in liberos natura 
          quidem fecit liberos omnes, bella vero servitutem adinvenerunt, sic 
          etiam hic nobis natura legitimas protulit soboles, ad concupiscentiam 
          vero facta conversio naturale ius eis inseruit. Quapropter similibus 
          passionibus exortis convenit curam ex aequalibus inveniri, aliam quidem 
          a prioribus nostris aliam vero a nobis. 1. Sit igitur licentia patri in praedictis casibus matrem in priori schemate relinquenti imperio preces offerre hoc declarantes, quia vult naturales suos filios restituere naturae et antiquae ingenuitati et iuri legitimo, ut sub potestate eius consistant nihil a legitimis filiis differentes; quo facto ex hoc filios frui huiusmodi adiutorio. Uno namque hoc modo omnes huiusmodi naturae digressiones et opiniones in his qui legitimos non habent filios curamus, sic brevi solacio tantum impetum naturae corrigentes. | 
| CAPUT X. | 
|      Si 
          vero is qui solummodo naturalium filiorum est pater per quosdam fortuitos 
          casus non valuerit hoc agere, moriens autem sub quodam praedictorum 
          casuum scripserit testamentum, volens sibi legitimos esse filios successores, 
          et in hoc damus ei fiduciam: supplicantibus tamen etiam sic filiis post 
          mortem patris, et hoc docentibus et ostendentibus patris testamenta, 
          et heredibus existentibus secundum legem, hocque donum habeant patris 
          et principis, idem est dicere naturae simul et legis. | 
| CAPUT XI. | 
|      Generaliter 
          autem in omnibus qui per praedictos modos deducuntur ad legitimum ius 
          tunc haec volumus obtinere, dum et filii hoc ratum habuerint. Nam si 
          solvere ius potestatis invitis filiis non permissum est patribus, multo 
          magis sub potestate redigere invitum filium et nolentem, sive per oblationem 
          ad curiam sive per instrumentorum celebrationem sive per aliam quamlibet 
          machinationem, tamquam sortem metuentem paternam, iustum non est neque 
          imperii et legislationis ponimus proprium. 1. Si vero plurimis existentibus filiis alii quidem eligant alii respuant, hi qui volunt legitimi fieri, aliis in iure naturali manentibus. Et haec dicimus nullum priorum legitimorum perimentes modum, sed hunc adicientes aliis in quibus illos accipere non licet. Omnino enim legitimis existentibus, deinde naturalibus provenientibus nequaquam ius legitimorum eis adicitur, nisi omnino aut per curiam aut per nostras constitutiones, quae dotalium instrumentorum introduxerunt modum. 2. Adoptionis autem modum, qui fuit olim quibusdam ante nos imperatoribus super naturalibus putatus non inprobus, invenientes secundum paternae constitutionis virtutem et nos, sicuti dictum est, excludimus, quoniam castitatem non perfecte consideravit, et non erit decens ut quae bene exclusa sunt in rempublicam rursus introducantur. Quapropter his a nobis sancitis atque manifestatis, quo conveniat modo ad civitatem romanam legitimorumque ius transire, nihil de successione super talibus est dicendum: nam sicut in ceteris ab initio legitimis oportet et in eis fieri successiones. | 
| CAPUT XII. | 
|      Discretis 
          igitur et his qui facti sunt legitimi et his qui manserunt naturales 
          ordinandum est iam etiam de successionibus eorum. Valenti siquidem et 
          Valentiniano et Gratiano divae memoriae primis placuit humanum aliquid 
          agere circa naturales: et si quidem sit naturalium patri legitima soboles, 
          una uncia eos dignos esse fecerunt, et hac cum sua matre, non donari 
          neque ex ultima dari voluntate ulterius aliquid permittentes, si vero 
          filii quidem non sint naturales, concubina vero solummodo his qui non 
          habent utique coniugem (hoc etenim tantum concubinam habentibus est 
          conscriptum) mediam unciam solam donantes. Si vero filiorum legitimorum 
          non sint parentes et neque patrem et matrem habeant, usque ad tres uncias 
          relinquere eis aut donare permissi sunt, et haec cum matre, et si quolibet 
          modo acceperint aliquid, in hoc reputari solummodo, quod autem plus 
          est ad eos qui vocantur ex lege venire, hoc quod Theodosii senioris 
          filii licet non perfecte sanciverunt. 1. Nos igitur etsi prius humana usi lege pro tribes unciis sex uncias eis, filiis legitimis non extantibus, per patrum munificentiam dedimus; sed tamen ex his quae subinde proveniunt causas perfectius simul clementiusque considerantes praesentem ponimus legem: plurima utique sunt et prius commissa et in nostris temporibus delinquuntur, quae correctione dignamur et ideo ab impietate homines liberamus. Quidam enim non habentes licentiam quantum volunt suis naturalibus filiis relinquendi, eligunt quasi viros et scribunt heredes, quatenus restituant filiis; at illi aut ex hoc impie agunt et praevaricantur voluntatem scribentium, aut quod omnium levissimum putant peierant: et tacemus ea quae tradita sunt ex memoria nobis in personis gloriosis talia delinquentibus priscis temporibus. 2. Ne igitur semper tale fieri delictum sinamus, nec quod agere licet in extraneis et ignotis hoc in propriis naturalibus filiis homines agere prohibeamus, propterea praesenti lege sancimus, ut siquidem quispiam habuerit filios legitimos, non possit filiis eorumque matri ultra unam relinquere unciam aut donare naturalibus aut concubinae (hoc enim proprium prioris iudicamus esse constitutionis), sed etiam si quid amplius dare temptaverit quolibet mode, hoc filiorum fieri legitimorum; et vel si filii non sint, concubina vero solummodo, huic mediam unciam relinqui aut donari concedimus. 3. Si vero filios non habuerit quispiam legitimos aut quemquam ascendentium, quibus necessitas est legis relinquere partem propriae substantiae competentem, testatori licentia sit etiam in duodecim uncias scribere filios naturales heredes, et dividere inter eos quocumque voluerint modo res, et per donationes aut simplices aut antenuptiales aut per dotes aut per alium quemlibet modum legitimum suas in illos substantias transponere. Sic enim nequaquam egebunt quibusdam ad impietatem aut periurium praeparatis, sed ex ipso suam disponent pure sententiam. Si vero habuerint hi quos praediximus aliquos ascendentium, legitimam eis relinquant partem, quam lex et nos constituimus, reliquam vero totam in naturales filios habeant relinquendi licentiam. Et hoc dicimus super his qui in scriptis et legitimis voluntatibus disponunt suam sententiam. 4. Si quis autem defunctus fuerit legitima ei omnino sobole non extante, filiorum dicimus aut nepotum vel deinceps successionis, neque legitima coniuge, deinde moriatur non disponens de substantia, et veniat cognatio forsan aut etiam manumissor utpote bonorum possessionem movens et insurgens, aut etiam nostrum aerarium (nam nec illi quantum ad hoc parcimus), sit autem ei donec vixerit libera mulier in schemate concubinae sociata, et filii ex ea (talibus enim solummodo haec sancimus, ubi omnino indubitatus est et concubinae in domo affectus et filiorum ibidem proles et alimentum): damus eis et intestatis parentibus defunctis duas paternae substantiae uncias habere cum matre partiendas, quanticumque fuerint filii, ut unius filii portionem et mater accipiat. Et haec dicimus, si uni concubinae societur et filios ex illa habeat, aut etiam praedecedente concubina, morte forsan aut separatione, filii ei domi sint. Tunc enim damus eis ab intestato ad duarum unciarum vocationem. 5. Si vero effusa concupiscentia ei fuerit et alias super alias introduxerit priori concubinas, et multitudinem habuerit mulierum fornicantium (sic enim dicere melius est), et ex eis filios habens moriatur multas simul deserens concubinas, odibilis quidem est iste talis, procul autem hac lege modis omnibus cum talibus filiis et concubinis excludatur. Sicut enim si quis legitimae copulatur uxori, alias superinducere non poterit matrimonio consistente et ex his legitimos procreare, ita neque post agnitam quo diximus modo concubinam et ex illa filios dabimus, si etiam aliquod opus libidinis aliud fecerit, etiam hoc ad successionem eius introduci, si mortuus fuerit intestatus. Nam si non hoc sanciverimus, indiscreta quidem erunt quae mulierum sunt, quam potius aut quam minus amaverit, indiscreta quidem quae filiorum: et nos non damus luxuriantibus, sed pudicis legem. Non autem differentiam facimus de filiis, sive masculi sive sint feminae. Sicut enim natura nihil circa talia tractat, sic neque nos aliam in masculis et aliam in feminis secundum hoc ponimus legem. 6. Oportet enim per omnem viam subtilitatem simulque pietatem transire. Si quis igitur habens filios legitimos relinquat et naturales, ab intestato quidem nihil eis existere omnino volumus, pasci vero naturales a legitimis sancimus, ut decet eos secundum substantiae mensuram a bono viro arbitratam, quod videlicet apud nostras leges viri boni arbitratu dicitur. Hoc ipso custodiendo, vel si coniugem quidem habet, filios autem naturales et ex defuncta concubina sibi natos, <ut> et illi alantur ab eius successoribus. De nepotibus enim naturalibus quae iam a nobis specialiter etiam de ipsis disposita sunt obtineant. | 
| CAPUT XIII. | 
|      In 
          quibus enim casibus naturales filios vocavimus ad successionem, in his 
          quoque et ipsi decentem naturalibus patribus devotionem servent, eademque 
          mensura sicut parentes prospiciunt naturalibus filiis secundum nostram 
          legem, et ipsi parentibus compensent sive in successionibus seu in alimentis, 
          sicut super eis sancivimus. | 
| CAPUT XIV. | 
|      Quoniam 
          vero et dudum in quibusdam constitutionibus dictum est oportere in quibus 
          patres donant filiis aut relinquant, in his etiam curatores eis praebere, 
          confirmandos tamen, hoc ratum esse etiam nunc ponimus, dantes et matri 
          secundum quod iam de his dispositum est et naturalium tutelam agere 
          filiorum, omnia agenti quaecumque in legitimis definita sunt filiis. | 
| CAPUT XV. | 
|      Ultima 
          siquidem nos pars legis expectat, ut ipsa competentem suscipiat ordinem 
          et enumeremus, qui neque ipso naturalium nomine digni sunt. Primum quidem 
          omnis qui ex complexibus (non enim vocabimus nuptias) aut nefariis aut 
          incestis aut damnatis processerit, iste neque naturalis nominatur neque 
          alendus est a parentibus neque habebit quoddam ad praesentem legem participium. 
          Unde licet a Constantino piae memoriae in constitutione ad Gregorium 
          scripta quaedam de talibus dicta sint filiis, haec non respicimus, quoniam 
          et non utendo perempta est: phoenicarchorum enim et syriarchorum et 
          magistratuum et insignium meminit et clarissimorum, et neque naturales 
          esse vult ex his procedentes, amovens eis etiam imperialis munificentiae 
          mansuetudinem. Quam videlicet constitutionem etiam omnino perimimus. 
           1. Haec a nobis sancita sint, et nulli penitus ignorantia nostrarum erit legum, nec qui sunt legitimi qui vero naturales, nec quomodo eis legitima iura dantur, aut quomodo etiam naturales permanentes promerentur humanitatem, et quomodo etiam ipsi competenter honorati sunt ab eorum qui neque naturales digni sunt communione segregati. | 
|      <Epilogus> Quae 
          igitur placuerunt nobis et ad hominum medelam atque naturae supplementum 
          per hanc legem decreta sunt, tua sublimitas faciat omnibus manifesta 
          programmatibus propositis, per quae omnibus lex erit aperta, cognoscentibus 
          quomodo in talibus conversentur, et nostram considerantibus providentiam, 
          qui omni aliae occupationi eorum praeponimus utilitatem. Dat. kal. Sept. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Apione v. c. consule. | 
|    |