~ NOV.
LXXXVIII ~ DE DEPOSITO ET DENUNTIATIONIBUS INQUILINORUM, ET DE SUSPENDENDA ADMINISTRATIONE PANUM. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio> Litem
nuper audientibus nobis (hoc quod in imperio publice sedentes multotiens
agimus) orta est aliqua quaestio, quam resolvimus statim: huiusmodi
vero discentes contingere multa communi et generali lege definire haec
iustum arbitrati sumus. |
CAPUT I. |
Si
enim quis ab aliquo accipiat aurum aut res aliquas depositi causa in
quibusdam condicionibus, deinde illi agant, necessitatem habeat omnem
restituere aurum aut res, <et> condicionibus semel impletis nulla
omnino licentia sit aliquibus extrinsecus interdictionibus uti et retinere
depositi restitutionem, cui et alia multa privilegia tam a praecedentibus
legislatoribus quam a nobis ipsis data sunt. Licentia enim est prohibenti
redditionem eum quidem cui creditum est depositum non molestare, eum
vero de rebus quae in quaestione sunt qui aurum aut res accepturus est
litem sortiri et iustitiam et legem promereri, sed ne per hanc causam
damnis magnis subiciat cum qui interdictionem suscepit, et compellatur
aut defensiones expetere aut res habere et non possit voluntarie cum
deponente benigne agere. Quodsi tale aliquid egerit (omnino enim oportet
non sola delictorum nos contentos esse prohibitione, sed etiam timorem
inferre iustum transgressoribus), sive perditionem contigerit rerum
aut pecuniarum fieri et hoc probetur sive alium quemcumque fortuitum
casum, ipsum respicere qui contestationem direxerit; insuper etiam ex
quo facta est huiusmodi contestatio, usuras pecuniarum tertiam centesimae
agnoscere prohibentem accipere propria, non solum si aurum fuerit quod
depositum est restitui vero prohibitum, sed et si aliae sint res: ut
hoc timore stultorum simul et perversorum maligne versandi in depositionibus
homines cessent. |
CAPUT II. |
Sed
et totum hoc quod de mandatis est et aspicere et constituere secundum
legem praevidimus. Videmus enim frequentari hoc in regia hac praecipue
civitate, et aliquos interdicentes eis qui ministrant publicas annonas
et tesseras accipiunt ab annonarum praefecto, volentes suspendi administrationem
<et> eos qui ex hoc solummodo forsan nutriuntur defraudari administratione,
per quam ei omnis tribuitur vitae occasio. Huic autem rei severius et
difficilius illud est. Multi enim domos possidentibus in hac felicissima
civitate [inbatiti] invidentes mox futuris pensiones ab inquilinis accipere
calumniantur per interdictiones inquilinis dirigentes, ut non inferant
eis; illi vero ultro eas suscipientes quidam propter inopiam forsan
comedunt eas, quidam vero etiam exules a magna hac fiunt civitate, et
decidit omnino pensionum ministratio his qui ex hoc forsan solo nutriuntur,
secundum quod occurrentes in civilibus annonis diximus. 1. Nemini igitur huiusmodi damus licentiam, sed unusquisque si aliquam habeat causam ad obnoxium sibi, non obdormiat, inliberalibus autem et perversitate omni plenis adspiret interdictionibus: cognoscat enim, quia si tale aliquid egerit et per occasionem eius ceciderit aut ministratio panem aut pensionum datio, ex hoc accidens ipse sustinebit periculum, mox quod interdictionem inquilinis et ministrantibus panem miserit aut suspenderit annonam. Nihil enim horum agi omnino volumus, sed ex quo interdictiones egerit, sancimus eum omne damnum sarcire domino rerum, super hoc et usuram tertiam centesimae agnoscere pecuniarum aut rerum, quas non accipere per eum is qui secundum hunc modum laesus est valuit. Et neque aliquis opponat defensiones, quia praesens est ei exactionis domino danti defensionem aut in depositum aut in aliis recipere propria. Non enim omnibus est facile fideiussorem praebere, nostris legibus nullam defensionem omnino ratam esse ponentibus nisi cum fideiussore fiat, fideiussorem vero omnino dandum idoneum non facile neque possibile passim est. Propterea igitur in observantiam nostrorum subiectorum volumus haec custodiri amodo et de cetero omni tempore, ut immortale sit huius nostrae sanctionis iuvamen reipublicae, iudicantibus quidem nobis in mentem venientis, praesentem vero legem commune iuvamen nostris parentis subiectis. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc divinam manifestata
sunt legem operi effectuique tradere et in perpetuum observare festinet. Dat. kal. Dec. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Appione viro clarissimo consule. |
|