~  NOV. LXXXVII  ~
  
<DE MORTIS CAUSA DONATIONE A CURIALIBUS FACTA.>
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Curialium malignitates nullam valere adferre laesionem fisco, sed resistere legem talibus voluntatibus omni volumus modo. <Cognovimus enim quia, quoniam interdiximus curialibus donationum modum> non concedentes eis rem immobilem donare neque in testamento derelinquere plus quam trium unciarum, sed novem, uncias omnino curiae servare, illi circumvenientes legem adinvenerunt huiusmodi aliquas malignitates contra legem. Scientes autem, quod nos invenientes veteres legislatores dubitantes de mortis causa donatione, quando donatio aut legatum est, et alios quidem adnumerantes eam donationi alios vero legato, a pluribus et bonis legislatoribus elegentes legatum eam esse pure definivimus et neque gestis monumentorum indigere, sed licentiam habere fieri eam et inseri ei et aliquas condiciones quas donator voluerit, et si hoc actum fuerit, licentiam habere renuntiare et hoc ipsum posse per paenitentiam huiusmodi donationem revocare et quas voluerit condiciones inserere mortis causa donationibus, secundum quod Iulianus sapientissimus sancivit, hoc quod nos in tricesimo octavo libro nostrorum digestorum scripsimus (omnia enim comprehendimus): hoc igitur scientes aestimavimus oportere et secundum hunc modum fieri aliquas mortis causa donationes et inseri placitum secundum legem tollendi eis facultatem super donationem paenitentiam revocandi, aliam autem condicionem quae eis placet addi istis donationibus, ut exinde his liceat facere donationes revocatione liberas et ita suas imminuere facultates.
CAPUT I.
     Etenim ex his quae dudum sancivimus omni causa sublata eis plus aliquid posse tribus unciis aut in testamento relinquere aut per donationis modum alienare, tamen ut adhuc et magis eorum malignitatem compescamus, sancimus nulli curiali neque per mortis causa donationem licere donare aliquid, nisi solum per ante nuptias donationis modum pro semet ipsis aut propriis filiis factae, aut per dotis occasionem secundum quantitatem ut nostra dicit constitutio et filiabus conferre nubentibus; namque aliter eos non posse donare res immobiles, sed has manere semper apud eos curiae subiectas administrationibus, sola eis venditione indulta, et ipsa secundum novellae nostrae constitutionis observationem. Mortis causa donationibus habentibus propriam fortitudinem, et valentibus aliis quam curialibus facere praedictas mortis causa donationes in quas voluerint personas et condiciones eis inserere et recusare, si hoc voluerint, paenitentiam de placito revocando; manere quidem causam et ita in mortis causa donationis condicionibus (hoc enim adicientes sancimus) <et> huiusmodi donationes validas esse et firmas. Et non modo prius sancimus, sed quod sanctum erat dudum, et nunc per nostram interpretamur et confirmamus vocem super aliis omnibus personis, exceptis dumtaxat solis sicut dictum est curialibus, et haec propter publicam industriam.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et hac lege manifesta sunt, tua gloria observare festinet, praecipue omnibus qui pro iuvamine publico omnem providentiam ponant.
     Dat XV. kal. Iun. Septimo imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII.Apione viro clarissimo consule.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 87 ; Ath. 8, 4 ;
Iul. const. LXXX.