~ NOV.
LXXXVI ~ UT DIFFERENTES IUDICES AUDIRE INTERPELLANTIUM ALLEGATIONES COGANTUR AB EPISCOPIS HOC AGERE; ET UT QUANDO IN SUSPICIONEM HABUERINT IUDICEM, PARITER AUDIAT CAUSAM ET CIVITATIS EPISCOPUS; ET DE CAUTELA QUAM OPORTET OMNINO EPISCOPUM AGERE. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug.. |
<Praefatio> Ex
quo nos deus Romanorum praeposuit imperio, omne habemus studium universa
agere ad utilitatem subiectorum commissae nobis a deo reipublicae, et
illa facere quae omni difficultate et laesione atque contritione privent,
ne occasione litium et aliorum quorundam discedere cogantur a propria
patria et in peregrinis affligi. |
CAPUT I. |
Propterea
igitur et in praesenti perspeximus praesens edictum ad omnes dirigere
subiectos et palam facere omnium civitatum et vicorum habitatoribus,
quatenus si quis habuerit contentionem adversus alium sive de pecuniaria
causa sive de sublatione rerum mobilium et immobilium seseque moventium
sive de criminalibus, prius interpellet clarissimum provinciae iudicem,
ut et ipse secundum nostras leges examinet ea quae proponuntur et unicuique
iustitiam servet. Si vero dum aliquis adierit iudicem provinciae non
meruerit iustitiam, tunc iubemus eum adire suum sanctissimum episcopum,
et ipsum mittere ad clarissimum provinciae iudicem aut per se venire
ad eum, et praeparare eum ut omnibus modis audiat interpellantem et
liberet eum cum iustitia secundum nostras leges, ut non cogatur peregre
de sua patria proficisci. Si vero etiam sanctissimo archiepiscopo compellente
iudicem cum iustitia determinare interpellantium causas iudex differt
discernere negotium et non servet litigantibus iustitiam, iubemus sanctissimum
civitatis illius episcopum dare ad nos litteras ei qui non meruit quod
iustum est insinuantes, quia coactus ab eo iudex distulit audire interpellantem
et iudicare inter eum et qui ab eo conventus est; ut haec cognoscentes
nos supplicia inferamus iudici provinciae, quod interpellatus ab eo
qui iniustitiam passus est et coactus a sanctissimo archiepiscopo non
iudicaverit quae in dubitationem venerunt. |
CAPUT II. |
Si
vero contigerit quendam nostrorum subiectorum in dubitatione habere
iudicem, iubemus sanctissimum archiepiscopum audire cum clarissimo iudice,
ut ambo aut per amicabilem conventum dissolvant quae dubra sunt, aut
per adnotationem scriptis factam aut cognitionaliter iudicetur inter
litigantes et forma detur iustitiae legibusque conveniens, ut non cogantur
nostri subiecti propter huiusmodi causas recedere a propria patria. |
CAPUT III. |
Si
quis vero aestimans habere se adversus aliquem quamlibet actionem neque
clarissimum provinciae iudicem interpellet neque sanctissimum civitatis
episcopum adeat, et ita veniat hic absque litteris deo amabilis episcopi
civitatis, sciat quoniam et ipse tales sustinebit poenas quales futurus
esset sustinere iudex, si interpellatus ab eo non studuisset ei servare
iustitiam. Haec autem omnia sancire perspeximus propter utilitatem eorum
qui inhabitant per civitates et vicos, ne privati propriis provinciis
et ipsi in peregrinis affligantur et res eorum laedantur. Propterea
enim et iudices gratis facimus et iusiurandum eos subire iubemus, ut
unicuique interpellanti iustitiam servent secundum nostras leges. |
CAPUT IV. |
Si
tamen contigerit quendam nostrorum subiectorum ab ipso clarissimo provinciae
iudice laedi, iubemus eum adire sanctissimum illius civitatis episcopum,
et ipsum iudicare inter clarissimum provinciae iudicem et eum qui putatur
laedi ab eo. Et si quidem contigerit iudicem legitime aut iuste adiudicari
a sanctissimo episcopo, satisfacere eum omnibus modis ei qui interpellavit
adversus eum. Si vero refutaverit iudex hoc agere, et pervenerit ad
nos ipsa lis, si quidem invenerimus quia iuste et secundum leges addictus
a sanctissimo episcopo ea quae condemnatus est non fecit, novissimis
suppliciis subdi praecipimus, quoniam qui debet vindicare oppressum
ipse opprimere reperitur. |
CAPUT V. |
Sed
etiam subiectum ei officium iubemus cum omni studio et ministrantes
clarissimis iudicibus interpellantes absolvere, nihil accipientes praeter
illa quae nostris constituta sunt legibus. Si vero hoc non custodiant,
iubemus subdi suppliciis. |
CAPUT VI. |
Si
tamen invenerimus quendam sanctissimorum episcoporum pro gratia cuiuspiam
prodere iustitiam, regularem ei castigationem inferri iubemus, ut studeant
cum timore dei iuste iudicare: ne non impetrantes iustitiam cogantur
homines relinquere proprias civitates atque provincias et loca hicque
concurrere. |
CAPUT VII. |
In
civitatibus autem, in quibus non sunt iudices, iubemus eos qui habent
causas adire defensorem, et ipsum discernere inter eos. Si vero litem
habentes voluerint defensorem una cum sanctissimo episcopo iudicare,
et hoc agi praecipimus. |
CAPUT VIII. |
Neque
autem monachum neque clericum neque episcopum iubemus venire hic absque
litteris sanctissimi sui patriarchae. Si vero hoc fecerint, sciant quia
semet ipsus schemate faciunt indignos. |
CAPUT IX. |
Si
quis autem magistrianus aut praefectianus aut cuiuscumque fortunae existens
acceperit amplius sportula quam definitum est sacris nostris constitutionibus,
iubemus omnibus modis iudicem provinciae periculo proprio secundum nostram
legem hoc vindicare et vindictam inferre haec praesumentibus. Si vero
non vindicaverit ipse iudex, licentiam damus sanctissimo uniuscuiusque
civitatis episcopo nuntiare nobis quae de his aguntur, et qualem habeat
militiam aut dignitatem qui haec praesumpserit, ut et iudici periculum
inferamus permittenti et despicienti nostram iussionem; et ipsum quoque
iubemus puniri talia praesumentem. |
Dat.
<XV. k. Mai. imp. dn. Iustiniani A. anno XIII.> Appione v. c.
cons. |
|