~  NOV. LXXXV  ~
  
DE ARMIS.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Basilidi magistro sacrorum officiorum.
     <Praefatio> Magnum deum et salvatorem nostrum Iesum Christum et eius auxilium semper invocantes studemus omnes nostros subiectos, quorum regimen credidit nobis deus, inlaesos et sine calumnia custodire, et inhibere bella quae per suam inconsiderantiam suscipientes adversus alterutros operantur dolores, duplex ex hoc contra se supplicium inferentes, tam quod sibimet inferunt quam quod ex legibus vesaniam eorum punientibus patiuntur.
CAPUT I.
     Volentes igitur huiusmodi mortibus homines liberare perspeximus armifacturae opus nullum privatum operari, solos autem illos arma facere, qui in publicis deputati sunt armificatoriis aut qui dicuntur fabricensii; eos autem qui operantur arma nulli vendere privato. Sed neque qui in numeris statuti sunt armificatores, quos etiam deputatos appellant, qui de fisco annonas accipiunt, permittimus operari aut alicui vendere arma, sed solum diligentiam habere armorum milites in numeris constitutos in quibus militant; si vero novum aliquid faciunt, hoc auferri ab eis et in sacro nostro inferri armamento adiciendum ibi repositis publicis armis.
CAPUT II.
     Hoc autem observare volumus et eos qui in ordinibus balistariorum sunt, quos per diversas statuimus civitates, ordinantes eos et arma facere scientes, ut et ipsi sola publica arma in armamentis publicis uniuscuiusque civitatis recondita corrigant atque renovent. Si qui vero novum aliquid armorum instruxerint, hoc similiter et ipsi inter publica arma praestent et nulli alteri penitus vendant.
CAPUT III.
     Hoc quoque custodiant qui in balistariis deputati sunt periculo patrum civitatum, sub quibus et ipsos balistarios statuimus et publicorum armamentorum diligentiam atque custodiam constituimus: quatenus si qui visi fuerint aut deputati aut fabricensii vendentes arma, provideant per loca iudices eos suppliciis subdere, insuper et arma ab his qui ea comparant sine pretio auferre et publico vindicare. Hanc igitur gubernante nos deo cogitationem per praesentem sancimus legem, in nulla civitate aut provincia nostrae reipublicae habere licentiam privatos aut alium quempiam arma facere aut vendere aut quolibet mercari modo, sed solos qui inter fabricenses referuntur haec instruere et deferre ad sacrum nostrum armamentum. Et hoc a tua celsitudine et qui post te susceperint cingulum custodiri sancimus, deputantibus vobis aliquos cartulariorum, qui sub tua celsitudine in scrinio constituti sunt fabricensium, periculo quinque inter eos priorum, bonam opinionem habentes et oportunos, qui et eos qui in hac felicissima civitate et in aliis civitatibus nostrae reipublicae arma faciunt requirentes prohibeant privatos aut etiam alios quosdam, citra eos qui deputati sunt inter fabricenses, armifacturae agere causam, et in quibuscumque repererint locis aliquos privatos hoc audentes, haec auferri et fisci applicari armamento. Si autem inter operarios privatos artifices oportunos invenire potuerint his, si volunt, in militiis statuere et in descriptione nomina eorum facere et destinare nobis descriptionem artificum, ut per sacrum nostrum rescriptum in illis statuantur locis in quibus sunt publicae fabricae, quatenus ipsi operantes arma et de fisco annonas accipiant. Hoc enim facto et subtiliter observato a praedictis personis licentia penitus nulli dabitur, neque civitates inhabitantibus privatis neque villas incolentibus rusticis, armis uti adversus alterutros necesque praesumere, et ex hoc plurimos homines occidi, publicas vero perire functiones, dum terrae cultores vitam amittere metuentes fuga propter timorem utuntur.
     1. Oportet ergo eos qui diriguntur a tua celsitudine ex memorato fabricensium scrinio ad prohibendos privatos armorum factione confessionem accipere, etiam per loca iudices et subiecta eis officia et civitatum defensores et patres, quia nihil valebunt de cetero horum quae a nobis prohibita sunt aliquid agere, sed quae per praesentem sancita sunt legem costodient, poenam et in pecuniis et in ipsum formidantes caput. Sancimus enim magnae quidem Alexandriae iudicem neglegentem quae a nobis sancita sunt XX auri libras exsolvere poenam et cingulo cadere, et huius officium similiter XX auri libras dare poenam et capitale sustinere supplicium, aliarum vero provinciarum iudices damnum quidem X librarum auri sustinere, similiter autem et ipsos casui cinguli subiacere et horum officia, defensores autem et patres civitatum trium auri librarum multari poena et in capite sustinere periculum, si quid tale factum comperientes non punierint aut hoc agere valentibus non nuntient, sed latere permiserint.
CAPUT IV.
     Ut autem palam fiant quae a nobis prohibita sunt a privatis et aliis quibusdam, citra eos qui in sacris nostris fabricensibus referuntur, fieri aut privatis vendi arma, et hoc per praesentem legem significare curavimus. Prohibemus enim privatos operari et emere arcus et sagittas et spathas et enses (quae vocare consueverunt semispathia) et quae vocantur zavae sive loricae, et contos et quolibet modo vel figura factas lanceas, et quae apud Isauros nominantur monocopia, et appellatos siginnos seu missibilia, insuper et aspides sive scuta et galeas seu cassides: nec enim ista alio cuidam instruere sinimus praeter eos qui deputati sunt in sacris nostris fabricensibus. Solos autem fieri a privatis et privatis vendi permittimus cultellos minores, quibus nullus in proeliis utitur. Praesentem igitur generalem legem tua celsitudo in hac proponat regia civitate nec non et per alias civitates nostrae reipublicae, ut omnes agnoscentes quae placuerunt nobis haec observent.
CAPUT V.
     Denuntiamus autem futuris praeesse huiusmodi custodiae cartulariis ex memorato fabricensium scrinio, quia ex neglegentia non solum pecuniarias sustinebunt poenas, sed etiam in corpore supplicia patientur et militia cadunt, insuper nec ipsum scrinium ulterius permitti a nobis in huiusmodi adesse sollicitudine, sed aliis committi fabricensium curam.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc legem declarata sunt tua celsitudo et qui post te in cingulum fuerint operi terminoque contradere festinent, indignationem nostram et ipsi metuentes, nisi rem sic utilem reipublicae custodierint.
     Dat. VII. kal. Iul. Chalcedone imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XIII. Apione v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXXVI ; Coll. VI, tit. 13 ; Ep. Theod. 85 ; Ath. 20, 4 ; Iul. const. LXXIX.