~ NOV.
LXXXIV ~ DE CONSANGUINEIS ET UTERINIS FRATRIBUS. ( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. bis, ex consule ordinario et patricio. |
<Praefatio> Multis
undique natura novitatibus utens (dictum est iam in legibus hoc saepe
prooemium, dicitur autem et iterum, donec illa quae sua sunt operatur)
ad opus multarum nos pertrahit legum. Legitimas enim et cognativas successiones
dicunt quidem nobis et veteres et qui ex antiquissimo iure haec sumentes
descenderunt usque ad nos, qui plurima horum correximus; pervenit autem
ad nos aliquid tale. 1. Duxit quidem uxorem, et filii ex eadem sunt nati; deinde moriente illa duxit rursus aliam, ex qua nati sunt filii ei, prioribus consanguinei solum, non tamen uterini; deinde etiam tertium introduxit matrimonium fecitque filios et ex ea. Post mortem vero eius ad secundum mulier descendit virum, ex quo alios fecit filios, his qui ex priori viro fuerant uterinos solum, non tamen consanguineos. Moriente igitur matre postea mori unum fratrum contigit sine filiis et sine testamentis, multos fratres relinquentem, alios quidem consanguineos, alios autem uterinos, alios vero simul et consanguineos et uterinos. Et quae quidem adinventa est naturae novitas, talia quodammodo fuit. Licebit autem tali principio dato nobis ab ea. et alios quosdam opinari casus tale aliquid proferre valentes, sive morte viri seu morte mulieris sive alia legitima separatione, nuptiis diversis hoc facientibus. Quaestio igitur illa erat, si ad mortui fratris hereditatem oporteret omnes vocari, et consanguineos et uterinos et simul quidem consanguineos simul autem uterinos fratres. |
CAPUT I. |
Quia
igitur considerantes leges omnes quas congregavimus et veteres et nostras
huiusmodi non invenimus emersisse quaestionem, congruum est eam sero
tandem refrenare lege et considerare, quia fratribus sunt ad defunctum
aliis quidem cognationis iura quae nos legitimis copulavimus, aliis
autem hoc ipso legitima (communicabant enim aliqui ei circa paternam
prolem, sicut alii circa maternam), alii autem illud pure habebant,
et lege et natura iuvante se, eo quod ex eisdem erant procedentes matrum
sinibus eratque eis patris semen unum et undique veluti quosdam signum
eis germanitatis resplendebat. Si igitur huiusmodi frater litibus liberare
et legem et dubitantes voluisset, ad testamentum venerat et suam sententiam
fecerat manifestam, et per scripturam honorati ad hereditatem vocarentur.
Quia vero hoc agere noluit aut non potuit (multa namque sunt hominum
et anxietates innumerae et repentinae mortes), haec nostra lex causam
determinet. 1. Vult autem haec lex ex utroque decoratos et simul quidem consanguineos simul autem uterinos fratres ad successionem morientis meliores esse quam illi qui solummodo consanguinei aut solummodo uterini sunt. Et non nos faciet haesitare naturae varietas, sed nos huiusmodi adinventiones ostendimus legitimas atque discernimus, perfectioribus distribuentes quae meliora sunt et minores exaequare eis non patientes. 2. Plurima namque nos ad hoc invitaverunt. Primum quidem altera nostra lex, si filius moriatur filios non habens, deinde existentibus ita forte maternis rebus aut ex nuptiali aut etiam ex alia causa, quae non adquiruntur, prius ex eisdem nuptiis fratres ad hereditatem vocari, deinde ex aliis, et post hos patrem: quod probatio erat eo quod dudum talia nostra legislatio concepisset. Nam si et patre existente suo patri et his qui sunt ex aliis nuptiis praeponi consanguineos et uterinos fratres contingit, consequens est, licet pater non existat sed fratres solummodo, praeponi his qui ex uno parentium solummodo copulantur morienti eos qui similiter quidem consanguinei similiter autem uterini sunt. Et his conveniens erit illud, quod dudum et in maternis et in his quae ex nuptiali causa aut aliter non adquirantur sancitum est, hoc etiam in reliquis morientis rebus valere atque tractari. Haec igitur lex in isto casu data sibi occasione, sicuti dictum est, posita sit. Et quia ex tribus matrimoniis haec processit novitas naturae, nihil prohibet, vel si quis ponat et in duobus solum matrimoniis alios quidem esse solum uterinos <aut consanguineos>, alios autem consanguineos simul et uterinos, vel si quis extendi dicat matrimonia et adhuc amplius tale aliquid fieri: et sic in huiusmodi casibus ubi tales quidam introducuntur ordines fratrum, lex habeat suam virtutem, et excludant duplici utentes iure eos qui uno solo uti possunt. |
CAPUT II. |
Si
vero non talis est casus, sed solummodo constituti sunt uterini aut
consanguinei, et moriatur aliquis fratrum, haec prioribus subiaceant
legibus, quae eorum iam successiones disposuerunt. Locum tamen haec
lex habeat non solum in hoc casu qui quaestionum movit, sed etiam in
his qui postea futuri sunt. Quocirca priora, si aut iudicis sententia
aut pactionum expedita sunt formis, habeant propriam decisionem huius
legis iudicio non egentia. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram manifestata
sunt legem per litteras proprias declarare cunctis et in perpetuum observare
festinet. Dat. XV kal. Iun. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Appione v. c. cons. |
|