~  NOV. LXXXIII  ~
  
UT CLERICI APUD PROPRIOS EPISCOPOS PRIMUM CONVENIANTUR
  
ET POST HAEC APUD CIVILES IUDICES.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni gloriosissimo pp. secundo ex consule ordinario et patricio.
     <Praefatio> Plurimas sacras scribentes leges et de deo amabilibus episcopis et reliquo omni sacerdotio, nec non de reverentissimis monachis et nuper hoc agentes in quibus volumus reverentissimos monachos apud solos civitatis episcopos sub quibus sunt monasteria conventiones suscipere, petiti sumus a Mena deo amabili archiepiscopo huius felicissimae civitatis et universali patriarcha, reverentissimis clericis hoc dare privilegium, ut si quis habet adversus eos quamlibet pecuniariam causam, prius ad deo amabilem episcopum pergat sub quo constitutus est, et interpellet eum et ex non scripto iudicium mereatur, Et si hoc fiat, nec inquietet eum nec trahat ad auditoria civilia neque a sacro eum vacare faciat ministerio, sed ex non scripto et examinetur negotium sine damnis et accipiat formam forsan etiam scriptam, si hoc quoque partes voluerint et poposcerint, et liberentur alterutro certamine.
     1. Si vero aut propter causae naturam aut propter quandam forte difficultatem non fuerit possibile deo amabili episcopo decidere negotium, tunc licentiam esse et ad civiles iudices pergere, et privilegiis omnibus custoditis, quae reverentissimis clericis sacrae praestant constitutiones, et litigare et examinationem fieri et terminum imponi liti et ita liberam fieri causam. Clarissimis iudicibus secundum nostras leges studentibus cum magnanimitate et velociter lites decidere, ut non propter huiusmodi causas sacris amoveantur obsequiis, et cum oporteat deum placari et decentia sacerdotibus agi, auditoriis detineantur et illic turbis atque inhaerente tumultu litigantium animabus.
     2. Si tamen de criminibus conveniantur, si quidem civilibus, hic quidem competentes iudices, in provinciis autem harum praesides sint iudices, non transcendente lite mensium duorum spatium ex quo litis contestatio fit, quatenus brevis imponatur causas terminus. Illud palam est, si reum esse putaverit eum qui convenitur provinciae praeses et poena iudicaverit dignum, prius hunc spoliari a deo amabili episcopo sacerdotali dignitate, et ita sub legum fieri manu.
CAPUT I.
     Si vero ecclesiasticum sit delictum egens castigatione ecclesiastica et multa, deo amabilis episcopus hoc discernat, nihil communicantibus clarissimis provinciae iudicibus. Neque enim volumus talia negotia omnino scire civiles iudices, cum oporteat talia ecclesiastice examinari et emendari animas delinquentium per ecclesiasticam multam secundum sacras et divinas regulas, quas etiam nostrae sequi non dedignantur leges. Si vero quaedam praecontestatae sunt lites, hae maneant in ipso schemate velocem accipientes finem; omnibus quae iam a nobis sancita sunt sive super sanctissimis ecclesiis sive super deo amabilibus episcopis sive super clericis sive super monachis propriam virtutem habentibus.
     <Epilogus> Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem per programmata propria manifesta faciat universis et in perpetuum studeat custodiri.
     Dat. XV. kal. Iun. Constantinopoli imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XIII. Appione v. c. cons.
 

  
►  
Sources : 
  
Auth
. LXXXIV ;
Coll. VI, tit. 11 ; Ep. Theod. 83 ; Ath. 1, 4 ; Nomoc. XIV, tit. 9, 1 ;
Iul. const. LXXVII.