~  NOV. LXXXII  ~
  
DE IUDICIBUS, ET UT NULLATENUS CUM IUREIURANDO ELIGATUR ALIQUIS IUDEX
   
QUOD PERMANET EI. ET UT APPELLATIONES ACCIPIANT MODIS OMNIBUS IUDICES.
   
ET UT IN MEDIA LITE FACTAE FORMAE, QUO MODO OPORTEAT DECIDI COGNITIONEM,
   
NON ATTENDANT IUDICES.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. Orientis iterum ex consule ac patricio.
     <Praefatio> A Zenone piae memoriae scripta est lex de iudiciorum ordine, multas quidem mutationes subsequentibus suscipiens temporibus, ad hoc autem pervenit ut paulatim paene omnino caderet. Nam et qui in ea conscripti sunt pedanei iudices humanam omnes reliquerunt vitam, et plurima definiti iuris tacita sunt, et certam non meruerunt memoriam, sed usus haec percipiens in aliam transtulit figuram. Nos igitur videntes omnino confusum iudicum schema, aestimavimus oportere haec lege determinare, quae decentem ordinem imponat causae. Non enim aestimavimus oportere habere iudicum quosdam nomina, maxima legum ineruditorum, deinde neque causarum habentium experimentum. Nostris etenim administratoribus adsunt modis omnibus etiam assessores, et ea quae legum sunt explicantes et occupationes adimplentes eorum, quoniam multis detenti curis quas apud nos habent merito iudiciorum complent partem per suorum praesentiam assessorum. Illi autem neque cingulum habentes neque nobis ministrantes nisi potuerint per se nosse quod iustum est, sed aliunde emendicare iudicandi honestatem, quomodo non maximum vitium erit reipublicae non eis qui ex se quod agendum sit sciant lites tradere, sed sinere eos quaerere alios, a quibus liceat discere quae ipsos in iudicando eloqui decet? Haec nos merito ad praesentem legem erexerunt, nostrorum subiectorum curam agentes et volentes eis etiam quae de iudiciis sunt in promptu esse atque facilia et absque omni dilatione transigenda.
CAPUT I.
     Vetus igitur schema Zenonis constitutionis piae memoriae, quae unicuique praetorio certos definivit iudices, omnino perimimus, eligere vero perspeximus in rebus utilibus habentes adtestationem, qui communes omnium erunt iudices tamquam undique electi. Et hoc quidem gestum est, et electi sunt a nobis iudices Anatolius vir spectabilis, iam advocatione dudum completa et inter spectabiles fisci advocatos deputatus, ac Flavianus, qui nunc advocatus fisci constitit, et Alexander et Stephanus et Menas, eloquentissimi advocati et pedanei iudices tui fori, et Alexander alter, quem pedaneum iudicem esse praetorii gloriosissimi magistri sacrorum officiorum cognovimus, et duo subsequentes alii advocati tui fori, Victor et qui ex Quizico Theodorus. Ex advocatis itaque isti iudices praeponantur.
     1. Quia vero competens est esse etiam maiores iudices aliquos dignitate provectos <et> experimento causarum multarum aut plurimi temporis exercitio magnis cingulis aut multitudine horum exercitatos, qui etiam nostrae observant pietati: ideoque perspeximus ex gloriosissimis quidem patriciis Platonem gloriosissimum patricium, qui in urbana praefectura obtinuit tempus et secundo in illis sedibus constitutus est, et Victorem gloriosissimum et ipsum, qui tam in magna Hellade quam in nobili Alexandrinorum civitate administravit et praefecturae urbanae tenuit praesulatum, et neque legum inexpertum, et Focam gloriosissimum inter nostros adnumerandos iudices, virum quem quaecumque sedes noverit laudatum quam sibi praestantem, insuper et quae legum sunt scientem; inter hos Marcellum quoque magnificentissimum, semper quidem eum praesentem et circa iustitiae miramur observationem et ab omnibus paene nos adeuntibus propter hoc petitum scimus, et consiliario utentem laudabili, quatenus disponere quae ex legibus sunt possit, id est Appione viro spectabili et fisci advocato et in aliis habente testimonium optimum tam apud alios quam a nobis ipsis.
CAPUT II.
     Iudices itaque post nostros administratores hos esse volumus, et nos his omnibus negotia secundum quod nobis visum fuerit delegamus. Si quis autem nostrorum iudicum deputare voluerit causas, his qui definiti sunt a nobis pedaneis iudicibus tradat et alteri omnino nulli, nisi consiliariis suis commiserit particulares examinationes ipse pro omni negotio iudicium portaturus.
CAPUT III.
     Sedebunt autem hi pedanei continue in regia basilica in quibus et nunc domunculis iudicant, matutino mox et meridie et vespere audientes causas, non solum quae post legem movendae sunt apud eos, sed etiam alias quaecumque apud alios quidem non secundum antiquum motae schema, nunc autem a nobis ad eos mutari praeceptae sunt.
CAPUT IV.
     Illo custodiendo, ut si sub appellatione a pedaneis iudicibus aut gloriosissimis viris fiant causae, et ipsae si quidem a nobis ipsis delegatae sint, secundum quantitatem aut in commune apud gloriosissimos nostros iudices examinabuntur aut aliis secundum consuetudinem sacrarum consultationum delegabuntur. Si qui tamen gloriosissimorum nostrorum iudicum causas eis delegaverint, ad eos qui transmiserunt eis audientias appellatio remeabit, ab illis autem rursus secundum praedictum modum talia iudicabuntur.
CAPUT V.
     Audient igitur omnes litem quidem usque ad trecentos solidos existentem sub schemate adnotationis. Sic enim velocius lites iudicabuntur, et circulis cognitionalibus ac temporis contritione omnes litigantes liberabuntur. Palam vero est, quia etsi per adnotationem audiant causas, verumtamen dabunt terminum per scripturam, qui eorum manifestet sententiam. Appellationibus in his nulli penitus perimendis, nisi forte tertio appellare voluerit aut per contumaciam defuerit: talibus enim etiam appellationum perimatur ratio.
CAPUT VI.
     Appellationes autem ex hac magna civitate a pedaneis iudicibus non ultra duos menses habere indutias in cursu fatalium volumus, post quos necesse est fatales suum incohare cursum, ea quae vocatur a legibus reparatione locum in his nullum habente.
CAPUT VII.
     Nulloque praesumente transcendere quae in sportulis aut in litis expensis a nobis disposita sunt, sed omnibus in his contentis et formidantibus poenam quam in talibus sacra nostra constitutio terminavit.
     1. His qui causas praeparant sic existentibus, sicut et militiae figura hactenus definivit. Unoquoque tamen iudice duobus quidem exceptoribus utente et duobus causas praeparantibus et compellentibus, non valentibus eis pluribus quam duobus omnino ministrare iudicibus. Hos autem omnino locupletes et probatos esse, ut neque ab eis aliquid peccetur neque prodatur neque maligne agatur, sed periculo officiorum aut scholarum aut scriniorum praebentium eis super eos electionem simul et ministerium <esse>, et vel si quid ab eis peccatur, ad illos qui deputant eos referri exinde periculum, qui omne damnum eorum causa factum his qui ab eis laesi sunt curabunt. Necessitatem habentibus etiam competentibus iudicibus, si eis interpellatio fiat, praeparare modis omnibus eos qui ex suis officiis aut scholis aut scriniis eligunt ministrantes hinc laesis damnum curare. Si vero iudex senserit aliquam malignitatem ab aliquo ministrantium fieri, expellat quidem auditorio suo eos qui non cum utili opinione causis utuntur, alios autem instituat sententia et electione eorum quibus hoc, sicuti praediximus, periculi est.
CAPUT VIII.
     Si quis autem aut gloriosissimorum aut eloquentissimorum iudicum removeatur iudicare pro qualibet causa, non aliter alter in eius succedat auditorio, nisi hoc nos decernentes alii tradiderimus pro eo causarum examinationem.
CAPUT IX.
     Ne autem circa haec labor sine mercede nostris fiat pedaneis, sancimus eos in unaquaque dicta apud eos causa, vel si divinitus fuerit deputata, duos quidem aureos ab utraque parte in contestatione litis accipere et duos in fine negotii, et ultra hoc nihil (quod etiam praecessores nostri definiverunt), sed his contentos esse solis; privilegiis quippe quae in deminutione sumptuum quibusdam concessa sunt omnibus integris secundum suum ordinem conservandis. Haec autem dicimus in litibus transcendentibus quantitatem aureorum centum. Si enim usque ad hoc mensura fuerit litium, nihil eos audientiae causa volumus exigi: qui enim ita parvae quantitatis exactionem facit, pro maxima parte victoria sic pauperem fraudat. Et neque in hoc solummodo stamus, sed etiam de proprio ipsi largimur. Volumus enim unumquemque eorum qui sub istis sunt pedaneorum annis singulis a mensa tuae celsitudinis percipere duas libras auri, et his esse contentum solis, et neque redimi et aurum omnino despicere. Propterea enim elegimus fiscum minuere, quatenus horum unusquisque contentus nostra largitate et quaternis aureis puras deo et nobis et legi custodiat manus, cogitans quae a prioribus legislatoribus de his definita sunt.
CAPUT X.
     Oportet autem et expensarum rationem iudices omnino examinare, et quia hoc bene Zenonis piae memoriae decrevit sententia et nos non dedignati sumus partem etiam hoc nostrarum facere dispositionum, maneat ergo etiam nunc in eodem schemate custoditum, illo solo adiecto, si iusiurandum intulerit de expensis iudex victori, scilicet cum quantitate quae visa ei fuerit recte se habere, quam taxationem vocant leges, deinde ille iuraverit, non habere licentiam iudicem minus quam iuratum est condemnare, neque videri clementiorem [a] lege quae haec disponet. Si tamen perspexerit neutrum sumptuum subdere rationi et propter negotii forte varietatem, hoc ipsum decernat sua sententia. Omnibus aliis super appellationibus, sicuti praediximus, et excusationibus, et ut non prompte et cum necessitate fiant litis contestationes, sed habeant viginti dierum indutias, et quicquid aliud iudiciale decrevimus, in propria virtute manentibus.
CAPUT XI.
     Quia vero multae quaedam nobis fiunt interpellationes, eligentibus quibusdam iudices penitus ignorantes leges et experimentum, et prone iurant contentos se iudicibus, quibus nequaquam quispiam quodlibet credat, deinde suadent forsan etiam iudicibus quasi sibi praebere iusiurandum, viris neque quid sit iustum neque eius observationem scientibus, et merito laesi ipsi rursus volunt examinari negotium obliti iurisiurandi quod iuraverunt, causa nobis subversione digna visa est.
     1. Et quia cognovimus ex rerum experimento incautum hoc esse, sancimus de cetero nullum fieri omnino iudicem arbitralem et cum iurisiurandi cautione iudicare, ne ex hoc in periurium invitum incidant homines propter iudicum ignorantiam peierare compulsi, sed omnino qui iudicem aut iudices eligunt cum poena eligant eos, quatenus partes adinvicem coeant, et necessitatem habeant aut contentae esse iudicio, aut si retractare voluerit alter, det multam, et sic licentiam habeat discedere ab his quae iudicata sunt et ad aliud venire auditorium; nostris iudicibus, si aditi fuerint, exigentibus multam et his qui eam iussi sunt accipere restitui praeparantibus. Scientibus his qui iudices eligunt, quia si non hoc egerint neque stipulati fuerint poenam, sed aestimaverint sufficere sibi ex iureiurando cautionem, deinde iudices sic electi noceant eis, si quidem ex studio, a domino deo poenas periurii sustinebunt, si autem ex ignorantia hoc passi fuerint, nihil praeter iusiurandum erit eis amplius: quia neque periurium volumus ab aliquo fieri, neque rursus litigantes damnum sustinere magnum propter iudicantium ignorantiam citra iurisiurandi reverentiam permittimus. Omnibus ante sancitis sive ex antiqua legislatione sive a nobis de compromissariis iudicibus aut in arbitris, extra necessitatem tamen iurisiurandi, in propria virtute manentibus et nequaquam ex hac nostra lege novandis.
CAPUT XII.
     Nostros tamen iudices omnibus modis suscipere appellationes sancimus, et nulli licentiam esse penitus hoc repellere, praeter solam tuam eminentiam, cui hoc ab initio largitur imperium retractationis introducens auxilium.
CAPUT XIII.
     Omnis autem iudex sive cingulum habens sive aliter iudicans custodiat leges et secundum eas proferat sententias, et vel si contingat iussionem nostram in medium vel si sacram formam vel si pragmaticam procedere sanctionem dicentem aliter agi, sequatur legem. Nos enim volumus obtinere quod nostrae volunt leges. Si enim sub appellatione lis fiat, iudex quidem suscipiat modis omnibus oblatam appellationem nihil penitus excusans, in quibus omnino licet appellare, auxilium vero circa appellationes omnibus adiacet, per quod licet laeso et queri et mereri correctionem aut ab his qui de appellatione iudicant aut a nobis ipsis, si ad nos sententia referatur.
CAPUT XIV.
     Si quid autem audientes iudices putaverint esse dubium, damus eis licentiam de his nuntiare nobis et consulere nos, ut discant quae necessaria sunt, et ita quod agendum est explicent et faciant iusta simul rationabiliaque iudicia.
     <Epilogus> Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis et propter nostrorum subiectorum utilitatem gesta sunt, haec et in imperiali proponat basilica et in aliis partibus nostrae regiae civitatis, ut universis haec fiant manifesta, et discant quia per omnia nobis cura est eorum utilitatis pariter et aequitatis.
     Dat. VI. id. April. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug.anno XIII. Appione v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXXIII ; Coll. VI, tit. 10 ; Ep. Theod. 82 ; Ath. 4, 15 ; Iul. const. LXXVI.