~  NOV. LXXXI  ~
  
CONSTITUTIO QUAE DIGNITATIBUS ET EPISCOPATU LIBERAT FILIUM
  
PATRIA POTESTATE.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. sacro senatui huius regiae civitatis.
     <Praefatio> Quicquid ad utilitatem et ornatum respicit a deo traditae nobis reipublicae, hoc semper cogitantes ad effectum deducere festinamus. Igitur etiam dudum legem scripsimus super gloriosissimis nostris patriciis, quae liberos eos dignitatis collatione paterna potestate demonstrat. Non enim decens putavimus, ut hos quos nos in officio patrum provehimus nostrorum, hi sub aliena sint potestate. Nam si emancipationis actio dudum quidem et per eas quae nuncupantur legis actiones facta cum iniuriis et alapis liberabat eos huiusmodi vinculis, quomodo futuri essent codicilli omnium honestissimi dati a praesidente universis imperio non eos paterna potestate liberare? Nunc autem clementius aut etiam honestius in republica cogitantes et super gloriosissimis consulibus, qui proprium nomen tempori post imperium praebent, et solis consularibus codicillis honorantur, et super cingulis quae liberare a curia possunt, hoc est praefecturae et magistromilitatus (dicimus autem in ipsis sedibus et operibus agnitis) hoc ipsum sancimus esse, ut omnis talis dignitas aut etiam cingulum huiusmodi adquisitum aliquibus, quoscumque nos probaverimus, quod eos liberat a curia, hoc valeat et ut potestate eos liberet patrum aut avorum. Nam si sancivimus, ut si quis servus sciente domino meretur militiam aut quamlibet dignitatum adipiscatur ab imperio, repente liberatur et in ipsam rapitur ingenuitatem, quomodo non est iustum tantos promerentem codicillos non etiam potestate paterna liberum fieri?
CAPUT I.
     Propterea igitur hac honestissima utentes lege sancimus, et ordinarios consules, si sub potestate consistant, una cum ipso verbo quo hoc his donatur officium suae potestatis fieri, nec non et his qui honorantur ab imperio per consulares codicillos, si sub patris sunt manu, fieri codicillos eorum suae potestatis occasionem. Et si quos nos per universas diocesis gloriosissimos praefectos sacrorum nostrorum praetoriorum instituamus aut in praefectura civitatis utriusque Romae provexerimus aut in quolibet magistromilitatu, hos repente etiam suae potestatis fieri. Eum namque, qui tantorum iudex est et tantis iubet, manere sub potestate alterius et non inter eos qui suae potestatis sunt scribi nostrarum indignum iudicavimus legum simul et temporum.
     1. Generaliter autem, sicuti dictum est, sancimus, ut omnis dignitas et omne cingulum a curia liberare valens hoc etiam suae potestatis praemium honoratis praestet, et nobiliores adhuc patres ostendat, si ergo ab imperio sic honoratorum sint patres; qui si non hoc essent, etiam ipsi pariter studerent imperium pro istis petentes. Quapropter sive est aliquis nunc quidem sub potestate his fruens honoribus aut cingulis, quos in primis enumeravimus, sive postea erit, etiam hos ius suae potestatis sequatur et peculium eis donans et arbitrii liberi esse praebens ac digne agere honore et iudicio super eis ab imperio habito; haec enim multo maior patribus laus erit et laetitiae occasionem praebebit magnae.
CAPUT II.
     Illud quoque lege cavemus, ut non has tales suas potestates similia praebere qualia aliae, quae per emancipationes fiunt, sed praecipuum quoddam praemium imperium conferre talium suis potestatibus. Non enim volumus eum, qui ita suae potestatis fit, perdere aliquod legitimorum ius, sed sint, et generi ad eos et ipsis ad genus intacta legitima et ex natura servata iura, et filii eorum post mortem avorum sub eorum recidant potestatem, ac si contigisset horum parentes morte suorum patrum et non ex praesenti lege suae potestatis fieri et merito filios post mortem suorum patrum sub potestate habere: ut nihil horum quae ab imperio conferuntur eis deesse videatur, quoniam omne bonum, quod sive a deo adquiritur hominibus sive ab imperio sequente deum, decet esse mansurum et omnis malitiae ac diminutionis extraneum.
CAPUT III.
     Palam vero est nullum esse qui nesciat prae omnibus sanctissimis episcopis ipsa ordinatione etiam suam potestatem adquiri. Qui enim omnium sunt spirituales patres, quomodo sub aliorum potestate consistant? Sed convenit etiam eos huiusmodi potiri honore et hoc ex hac nostra legislatione frui.
     <Epilogus> Quae igitur nobis visa sunt ad vestram reverentiam et honorem, o colendissimi patres, volumus in perpetuum splendere nostrae reipublicae tam ad vestrum ornatum quam ad nostrae largitatis probationem, quam nostris patribus et consulibus sacerdotibusque contulimus.
     Dat. X. kal. April. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Apione viro clarissimo consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXXII ; Coll. VI, tit. 9 ; Ep. Theod. 81 ; Ath. 18, 3 ; Iul. const. LXXV.