~  NOV. LXXX  ~
  
DE QUAESTORE.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo ex consule et patricio.
     <Praefatio> Semper cum dei auxilio omnem facimus providentiam, ut subiecti ab eius clementia traditi nobis illaesi serventur. Itaque et leges ponimus omni in eis curantes iustitia, et quod paulatim labitur reparare festinamus, insuper etiam administrationes invenimus, quae castigantes quod inornatum est mediocriora faciunt delicta. Quale videlicet aliquid praetores populi in hac fecimus magna urbe, utilissimum ex ipso rerum experimento omnibus regiam hanc civitatem nostram habitantibus approbatum. Ex hoc igitur experimento et aliud quiddam mede a egens moliri et adinvenire legi et cingulo iustum aestimavimus. Invenimus enim, quia paulatim provinciae quidem suis habitatoribus spoliantur, magna vero haec civitas nostra populosa est turbis diversorum hominum, et maxime agricolarum, suas civitates et culturam relinquentium.
CAPUT I.
     Haec ad praesentem legem nos respicere procuraverunt et ad cingulum quod nunc a nobis paene novatum est, cui non piget nos de publico et annonas dare et has sufficientis et officium constituere et ex neglegentia eius periculum relevare. Cingulo etenim et hoc accipienti quaestoris imponimus nomen: sic enim et initium eum invenientes (dicimus autem priscis temporibus) inquisitores vocabant ad hoc venientes officium.
     1. Volumus autem cingulum habentem hoc respicientem ad deum nostrumque timorem et legem requirere <advenientes> ad magnam hanc civitatem, ex quacumque provincia sint, viros sive mulieres aut clericos seu monachos vel monachas sive externarum civitatum advocatos aut alterius cuiuscumque fortunae vel dignitatis existant, et perscrutari qui sint aut unde venerint et in qua occasione. Et si quidem agricolae sunt, intendere quibus nostrorum iudicum horum competunt lites, et his imminere, velociterque eos eripere difficultatibus propter quas hic venerunt et festinanter unde venerunt eos remittere competentia fruentes.
CAPUT II.
     Si vero aliqui sint agricolae constituti sub dominis et egentes eis ad hanc venerunt regiam civitatem, praeparare possessores citius eas discernere pro quibus venerunt causas, et remittere merentes mox quae iusta sunt. Si vero forsan ad resultationem possessorum venerunt et adversus eos dicant causas, si quidem multitudo sit, plures quidem remittere continuo ad provinciam duobus aut tribus relictis, qui secundum collitigantium schema litem exerceant, et ita, eum imminere litis auditori et procurare citius incidi negotia, ut non longitudo eis fiat temporis, et maxime agricolis, quorum et hic praesentia superflua et agriculturae vacatio damnum et ipsis et possessoribus facit.
CAPUT III.
     Si vero neque agricolarum sit adveniens multitudo, sed quidam forsan alii aut etiam litigaturi adversus alios, et hic tardent, non quiescere, sed cum omni instantia iudices urgere cum festinatione eos contentionibus absolvere et litibus liberatos remittere suas civitates et provincias habitare. Si vero forsan cum institerint auditori litis aut agricolarum dominis qui a nobis statuti sunt iudices, ut litigantes aut observantes liberent, ipsi ad hoc differant et non citius eos aut lite aut observatione liberaverint, tunc ipsum qui a nobis in hoc cingulo constitutus est deducere ad se litigantes aut egentes aliquo iure a possessoribus proinde non merentes, <et> examinare, et citius disponentem pro quibus illi huic magnae observant civitati ad suas remittere patrias aut omnino ex quibus venerunt locis, omnibus perempto ad hoc privilegio et fori praescriptione.
CAPUT IV.
     Si vero vitae occasionem aliqui aut litis non habentes in hac sunt nostra civitate, ut propter victum aut eo quod hic ad eorum desideria non sufficiat iam etiam peccent, corporum eorum statum qualis quis est inspicere, et si quidem valent eis corpora potentes autem sufficere ad laborem sunt, si quidem servi aliquorum fuerint, cognoscere quorum sunt et hos etiam invitos possessoribus transmittere, si vero liberi fortuna et ex aliquibus civitatibus aut provinciis orti, hos transmittere ad provincias ex quibus sint.
CAPUT V.
     Si vero huius terrae fuerint et corporibus quidem validis utantur, vitae autem eis decens non est occasio, hos non frustra esse terrae onus permittere, sed tradere citius eos et operum publicorum artibus ad ministerium et praepositis panificantium stationum et hortos operantibus aliisque diversis artibus aut operibus, in quibus valent simul quidem laborare simul autem ali et segnem ita ad meliorem mutare vitam.
     1. Si vero aliqui noluerint observare operibus quibus traditi sunt, hos sectari hac regia civitate. Parcentes enim eis haec sancimus, ut non segnitie eos ad illicitos actus impellente leges eos arripiant ad poenas nostris tradentes iudicibus. Laesos autem aut laesas corpore aut canitie graves hos sine molestia esse iubemus in hac bona civitate, a pie agere volentibus adscribendos. Et aliorum singulos interrogare, qua venerunt gratia, et inquisitis quae digna sunt super eis agere, ut non pigri hic sedeant, sed competentia agentes ad proprias revertantur provincias.
CAPUT VI.
     Si vero aliqui aut in hac habitantium civitate aut etiam deforis venientium culpent aliquos tamquam ab eis damnificati per occasionem forte eorum quae dicuntur sportulae aut etiam ex hoc laesionum, et dicant eos aut praevaricari pro his nostras leges aut etiam sine iudiciali praecepto admonitionem eis offerre, quaerere subtiliter haec delinquentes, cuiuscumque fuerint dignitatis et militiae et sub quo constituti sint cingulo, eosque simul quidem comprehendere simul autem post probationes interminatas secundum nostras leges exigere poenas, nullo competentium eis iudicum defendere eos valente, et tam illaesos servare eos qui iniustitiam passi sunt, recipientes quae contra legem exacti sunt, quam poenas nostris definitas constitutionibus superexigere ac de eis referre, ubi perspexerimus dandas.
CAPUT VII.
     Super haec autem quaecumque querelam suscipiunt falsitatis seu quod vocatur falsa scriptura in quocumque collegio, haec requirere et qui super his denuntiantur comprehendere et post inscriptiones et probationes punire; sic enim huiusmodi audientiae damus potestatem ei. Si vero aliquis taliter laesorum adierit ordinatum secundum praesentem legem iudicem et non iustam impetraverit providentiam, ut cogatur ad nos et ad semper imperium haec denuntiare, sciat aperte qui cingulum hoc adsumit, quia ipse de suo reddet ea ei qui ab eo neglectus est male, quae decuerat eum a delinquente percipere, insuper et maiori indignatione nostra experietur iuste, utpote nostras iussiones transcendere praesumens.
CAPUT VIII.
     Maxime autem omnium qui hanc administrationem habet et perpetue hoc ponet studium, puris manibus omnia agere et ministratores habere non sordidos neque turpi acceptioni paratos, sed pure et libere administrare, et si tale aliquid super ministris peccatum invenerit, hoc etiam punire et ex ipsis prius ostendere suam firmitatem simul et castitatem. Propterea enim et decem libras auri occasione expensarum decrevimus ei, et eius consiliario solidos centum, et ministrantibus ad expensarum causam solidos trecentos triginta damus annonam (quorum etiam descriptionem <*> huic legi adponi praecepimus), ut de fisco largitate contenti alienis abstineant. Eruntque dei et nostri subtiles cultures, et e caelo ac nostram fruentes providentiam et administrationis causis facilius et legalius utentes.
CAPUT IX.
     Damus autem administrationem habenti fiduciam et iudicibus insistere et ad nos referre et ex se agere competentia, ut neque infirmitate neque alio omnino culpatus nostro super eo iudicio minor appareat. Licentiam vero similiter ei damus publicis epistolis uti ad provinciarum praesides, ut qui remittuntur ab eo mittant ad suas provincias sine lite ibi ducturos, et si quo egent auxilio legitimo hoc percepturos. Illud maxime providere, non de iisdem secundo molestari, quod saepe eos qui hic vane commorantur, deinde retransmissos ab eo rursus remeare et mox reversos secundarum ei causarum praebere occasiones. Si enim denuo in hac felicissima civitate inveniat quosdam nidificantes frustra, qui liberati et ad propriam provinciam transmissi sunt, his et castigationem imponat decentem et vehementius iterum transmittat. Sic nobis etiam foris civitates habitabuntur et magna civitas haec confusione liberabitur. Si vero aliquos perspexerit sui officii in transmarinis portibus collocare, qui etiam deforis venientes inquirant et hinc destinatos suscipientes ad provincias dirigant, et hoc agat, quod utile est reipublicae per omnia venatus.
CAPUT X.
     Haec omnia sancimus nostrorum subiectorum curam habentes, ut non suas provincias deserentes hic adterantur et moriantur forsan, propriis privati et neque paternis fruentes sepultures, eo quod et ante nos ponentibus leges et rempublicam constituentibus haec non transitorio studio fuerunt, sed et pigritiae fuit quaedam scriptura et peregrinos omnes perscrutabantur. Et neque novum neque leve hoc causis studium, bonum quidem et antiquum, neglectum vero in medio ab universa laedente neglegentia paulatim periclitatum est corrumpi et perimi, donec nos prodesse hoc et utillimum invenientes rursus in rempublicam introducimus. Sicut enim praemiis incorruptum eum et eius officium esse volumus et nihil extra quae a nobis dicta sunt accipere, ita indemnes eos servari iubemus, et neque occasione codicillorum neque per occasionem annonarum neque per aliam quamlibet causam aut in sacrum nostrum palatium aut in foro tuae celsitudinis occasione codicillorum aut praeceptorum aliquid dare nunc aut in futuro tempore, <aut praepositis> mensae tuae celsitudinis occasione emolumentorum quae per eos expenduntur ei aut consiliario aut eius officio, sed undique eis pura servari quae nostra largitate dantur. Sufficiet enim omnibus pro medela decenti germane eum gubernantem cingulum universis utillimum esse.
     <Epilogus> Quae igitur nostrae placuerunt potestati, cognoscens tua celsitudo omnia ad effectum perducere festinet approbetque nostram providentiam, quia et novum cingulum adiecimus et nostrorum subiectorum per omnia curam habemus.
     Dat. VI. id. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Appione viro clarissimo consule.
——————
(*) Not extant.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXXI ; Coll. VI, tit. 8 ; Ep. Theod. 80 ; Ath. 4, 14 ; Iul. const. LXXIV.