~  NOV. LXXIX  ~
  
APUD QUOS OPORTEAT CAUSAM DICERE MONACHOS ET ASCETRIAS.
  
( AD 539 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Menae beatissimo archiepiscopo et generali patriarchae.
     <Praefatio> Rem cognoscentes non rectam fieri in ac regia civitate communi lege aestimavimus hoc mederi, incohantes quidem ab hac felicissima civitate, in omnia vero eam quae subiecta sunt distendentes. Quidam enim volentes corrumpere orthodoxae fidei honestatem, si quidem litem habuerint quasi cum monachis aut ascetriis, civiles iudices interpellant, at illi mittunt executores praesumentes accedere intra loca sancta et monachos trahere atque monastrias vel ascetrias inquietare, forsan eas quae non videntur: et hinc iniuriam et confusionem non parvam adorabilibus fieri locis.
CAPUT I.
     Propterea igitur sancimus, si quis quamcumque habuerit causam cum aliquibus venerabilibus sanctimonialibus aut sacratis virginibus aut mulieribus omnino in monasteriis consistentibus, deo amabilem civitatis illius episcopum interpellet, ille vero mittat et cum omni honestate quae sunt de personarum praesentia disponat, sive oportet per abbates sive per responsales sive per alios quoslibet hoc fieri; ipse vero cum omni veneratione sacerdotali causam examinet et iudicet, et civiles non sint penitus eis iudices neque confundant eorum honestatem, cum idonei sint deo amabiles singularum civitatum episcopi et quae de lite sunt et de cautela iudiciorum disponere et iudicare honeste atque sacerdotaliter et secundum leges nostras et sacratissimas regulas. Sic enim et qui aliquam rationem habere putant merebuntur iustitiam, et honestas sacratorum inviolata integraque servabitur.
CAPUT II.
     Communis igitur sit lex habeatque custodiam et a gloriosissimis praefectis qui per cunctas existunt diocesis (et Illyrici dicimus et Libyae Italiaeque et Occidentis totius) et a gloriosissimis praefectis utriusque Romae et magnificentissimo praetore populorum et iudicibus gentium eorumque officiis, et nulla eius fiat omnino corruptio, sed integra ad honorem reverentissimorum monachorum custodiatur. Haec autem etiam tua beatitudo cognoscens et ipsa custodiat in hac felicissima civitate et eius confiniis <et litteris> utatur ad deo amabiles civitatum metropolitas, quorum ipse suscepisti ordinationem, praeponens propriis litteris hanc nostram sacram legem; verum illi sub se constitutis episcopis haec nuntient, ut ex paucis litteris una continuatio legis ad omnem perveniat dicionem. Sed etiam accelerari lites sancimus monachis illatas, ut non mens eorum occupetur circa litis sollicitudinem, sed velociter liberati sacris operibus obsecundent.
CAPUT III.
     Sciat igitur qui praeter haec aliquid egerit, si quidem iudex sit qui talem proferre sententiam praesumpserit, quia ab administratione repellitur tamquam divinitati contumeliam faciens et poena decem librarum auri una cum officio suo multabitur sacratissimo nostro danda aerario; executores autem praesumentes offerre omnino admonitionem ab ipsis deo amabilibus episcopis prohibeantur et retrudantur in locis quae decanica nuncupantur, poenas competentes passuri, exactionem nullam de cetero agere permittendi.
     <Epilogus> Hac valente lege, si quis cum aliquo reverentissimorum monachorum aut virginum aut mulierum omnino sacratarum et in venerabilibus monasteriis habitantium habuerit causam. De clericis etenim et ordine conventionis eorum iam leges conscripsimus, quas valere et firmas esse omni volumus modo.
     Scripta exemplaria Iohanni viro gloriosissimo praefecto sacro Orientis praetorio secundo, ex consule ordinario et patricio. Scripta exemplaria Basilidi gloriosissimo magistro sacrorum officiorum. Scripta exemplaria Longino gloriosissimo praefecto urbis.
     Dat. V. id. Mart. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug.anno XII. Apione v. c. consule.
 

  
►  
Sources : 
  
Auth
. LXXX ;
Coll. VI, tit. 7 ; Ep. Theod. 79 ; Ath. 1, 15 ; Nomoc. XIV, tit. 9, 1 ;
Iul. const. LXXIII.