~ NOV. LXXVIII ~ |
UT
LIBERTI DE CETERO NON EGEANT AUREO ANULO ET UT PRISTINIS RESTITUANTUR
NATALIBUS. ET CELEBRATIONE DOTALIUM INSTRUMENTORUM IN LIBERTIS MULIERIBUS
FACTA EX HOC IPSO IAM ETIAM NUPTIAS LEGITIMAS FIERI ET FILIOS SUOS.
SI NUPER ETIAM ANCILLA FUIT ET IPSAM LIBERAM ESSE CELEBRATIONE DOTIS
ET NUPTIAS LEGITIMAS ET QUI EX EA PROCESSERINT SUOS. |
( AD 539 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. Orientis secundo ex consule ordinario et patricio. |
<Praefatio> Perfectis
<nobis> bonis omnibus a magno deo datis, aestimavimus oportere
et ipsi servorum libertates, cum a priori condicione a dominis liberantur,
omnino eas puras eis et infucatas et perfectas efficere. Et propterea
etiam dediticiorum iniuria liberavimus libertates et latinitates velut
imperfectas exclusimus et iterationes superfluas demonstravimus et Iuniam
legem et Largianum odivimus senatusconsultum utpote initio inaniter
introductum et recte postmodum reprobatum, solamque valere romanam civitatem
in libertatibus voluimus, non locis non aetatibus non alio quodam causam
discernentes. Quoniam autem semper aliquid melius de nostris subiectis
tractamus, et ipsum quod perfectius datum est [a] maioribus aestimavimus
oportere adiectionibus ampliare: |
CAPUT I. |
propterea
sancimus, si quis manumittens servum aut ancillam suam cives denuntiaverit
romanos (neque enim aliter licet), sciat ex hac lege, quia qui libertatem
accepit habebit subsequens mox et aureorum anulorum et regenerationis
ius, et non iam ex necessitate hoc a principibus postulabit neque indigebit
omnino ulla scrupulositate, sed libertatis virtute haec omnia subsequentur.
Hac nostra lege ex praesenti die incohante: non enim aliquid horum quae
prius facta sunt perscrutamur, firmamus ergo omnia praecedentia, ut
valeant secundum eos quos facta sunt modos. Sed haec quidem sic habere
sancimus. |
CAPUT II. |
Illud
vero adicimus, ut nihil neque post hanc legem nostram laedantur patronatus
iura illa quae nos sancimus, in quibuscumque omnino haec personis servavimus,
nisi tamen etiam ab his libertum qui libertatem donavit absolverit,
aut per fideicommissum hoc relinquens aut in ipsa libertate hoc adiciens.
Nam si hoc dederit, omnino qui manumittitur absolvetur etiam a patronatus
iure, eo quod hoc ille expressit. Habeant itaque haec omnia qui libertatem
meruerunt, verumtamen servent etiam post hanc nostram constitutionem
eis qui ad talem eos perduxerunt honorem omnem reverentiam, et hoc quod
vocatur obsequium et reverentiam recte legibus introductam; quin etiam
abstineant aut manibus aut insidiis aut aliis ex quibus liberti tale
aliquid agentes rursus servitutem sustinent secundum de his scriptas
leges et restituuntur priori condicioni. Nam si nullum penitus ingratum
esse circa donatorem permisimus, licet fuerit bene natus, sed donationes
infirmas pronuntiavimus in his quae dudum a nobis scriptae sunt legibus
et in his quae a nobis cotidie praecipiuntur, quomodo patiemur manumissorem,
qui aequalis patri circa libertum factus est, ab eo aliquid pati malignum
aut iniurias forsitan asperas et indecentes seu plagas aut maxime intolerabilia
sustinere dispendia? Sed si quid horum legitimis probationibus convicerit
passum se qui libertatem dedit vel eius filios, post praedictas probationes
libertum in priori restituimus habitu, nominum quidem perscrutatione
et propter haec dispendiis omnes eripientes, iustitiam autem ubique
et aequitatem et quod legislatorem decet et quod placet deo et liberto
et dudum domino conservantes. 1. Quapropter sint quidem et liberti et ingenui, sive hi qui dudum manumissi sunt et evidenter eis hoc largitum est, sive illi qui post hanc nostram legem ad ingenuitatem venient, et tamquam bene nati iam facti vivant et debitum honorem manumissoribus reddant, ut non denuo et libertate <et> benenatione cadant tamquam indevoti ingratique convicti et a lege damnati. Erunt namque ita perpetue liberi et ingenui, si manumissoribus eorumque filiis inconfusam et liberam suam venerationem et reverentiam devotionemque servaverint, quibus videlicet conservatis numquam ad priorem relabentur fortunam. |
CAPUT III. |
Si
quis autem libertam ducere voluerit aut legitimam facere coniugem cuiuslibet
dignitatis existens, nuptialia conficiat documenta; hanc enim solam
post manumissionem observationem adicimus. Et sint etiam praecedentes
filii et qui post dotalia nati sunt liberi et ingenui et sui et patri
successores, a postulatione aureorum anulorum et pristinorum natalium
liberati nullamque penitus habentes differentiam ad cetera ingenuorum
matrimonia. Libertas enim matris et insuper documentum nuptiale sobolem
liberam et ingenuam et patri succedentem demonstrabunt. |
CAPUT IV. |
Et
ita rebus et veritate toti efficimur, ut si cui etiam ex serviente muliere
procreentur filii et voluerit ille postea mulierem manumittere et dotalia
conficere documenta, mox cum ipsa dotis inscriptione et filiis competet
libertatis simul et suorum ius, non requirentibus nobis specialem libertatem
in filiis fieri et simul manumitti cum matre aut post eam vel ante eam
forte libertatem accipere, sed scriptione nuptialium documentorum mox
eis etiam libertatem donamus. Quod enim maius utique ostensurus est
pater libertatis filiorum indicium quam [quod] uxorem ostendere liberamque
simul et legitimam nuptialium documentorum conscriptione? Si enim miles
relinquens legatum alicui suarum ancillarum ipsa donatione legati et
libertatem dare videatur, quomodo non multo magis pater, si documentum
nuptiale conscripserit, habebit proprios filios ex hoc solo et liberos
et legitimos successores? Neque enim quilibet eum putaturus erit voluisse
filiorum quidem matrem legitimam esse et hoc tam magnum ei donasse opus
libidinis, proprios autem filios ex suo natos semine adhuc relinquere
servituros. 1. Haec similiter quidem pro manumissoribus similiter autem pro manumissis sanximus. Nam si ea quae in praecedentibus dicta sunt manumissoribus non servamus, segniores forsan homines circa libertatis largitatem efficimus. Nobis autem omne extat studium subsistere libertates atque valere et in nostra florere et augeri republica. Etenim huius causa desiderii et in Libya et in Hesperia tanta suscepimus bella et pro recta ad deum religione et pro subiectorum pariter libertate. |
CAPUT V. |
Facimus
autem novum nihil, sed egregios ante nos imperatores sequimur. Sicut
enim Antoninus Pius cognominatus, ex quo etiam ad nos appellatio haec
pervenit, ius Romanae civitatis prius ab unoquoque subiectorum petitus
et taliter ex eis qui vocantur peregrini ad Romanam ingenuitatem deducens
ille hoc omnibus in commune subiectis donavit, et Theodosius iunior
post Constantinum maximum sacratissimae huius civitatis conditorem filiorum
prius ius petitum in commune dedit subiectis, sic etiam nos hoc videlicet
regenerationis et aureorum anulorum ius unicuique petentium datum et
damni et scrupulositatis praebens occasionem et manumissorum indigens
auctoritate omnibus similiter subiectis ex hac lege damus. Restituimus
enim naturae ingenuitate dignos non per singulos de cetero, sed omnes
deinceps qui libertatem a dominis meruerunt, ut et hanc magnam quandam
et generalem largitatem nostris subiectis adiciamus. |
<Epilogus> Quae
igitur pro subiectorum indulgentia placuerunt nostrae clementiae per
hanc legem, haec tua celsitudo cognoscens nostris subiectis faciat manifesta
per programmata propria et hic et in provinciis, ut discant quia nostrorum
subiectorum per omnia curam habemus ea quae pro utilitate eorum sunt
sancientes. Valebit autem lex haec in subsequentibus omnibus et eis
qui post eam emerserint casibus; quod enim recessit non perscrutamur. Dat. kal. Sept. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Apione viro clarissimo consule. |
|