~  NOV. LXXVI  ~
  
HAEC CONSTITUTIO INTERPRETATUR PRIOREM CONSTITUTIONEM
   
DE HIS QUI INGREDIUNTUR IN MONASTERIUM ET DE SUBSTANTIIS EORUM,
    
ET EX QUO TEMPORE OPORTEAT EAM VALERE.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Causa talis ad nos pervenit, quam aestimamus oportere competenti uti a nobis interpretatione simul et adiutorio. Cognovimus etenim, quia mulier quaedam habens filium sibi ex nuptiis legitimis procreatum voluit quidem segregare se a communi ista conversatione et in quodam mulierum monasterio commanere, plurima bona faciens in mulieribus reverentissimis ibidem congregatis; et quoniam nostrae pietatis lex vult eos qui se monasteriis dedicant seu viros seu mulieres, antequam ingrediantur in monasterium, eo quo voluerint modo quae sua sunt disponere, nec posse postquam ingrediuntur in monasterium ulterius agere quicquam de propriis, utpote domini rerum non existentes ulterius (eo quod sanciverimus nos huiusmodi viros et mulieres cum corpore et anima ipso ingressu ad monasterium dedicare se suasque substantias, et siquidem discesserint, manere etiam sic eorum substantias in monasterium, eo quod domini harum ulterius non existunt), hinc autem metuere ne forte, quamvis nostra constitutio multo posterior sit quam quod in praedictam venerabilem domum ingressa est, aliqui prohibeant eam suo prospicere filio, et oportere propter praedictum metum hoc interpretari et lege nostra fieri manifesta, quia nihil laesa sit aut ipsa aut filius circa eius successionem ex memorata constitutione.
CAPUT I.
     Propterea sancimus, si quis monasterium habitavit vir aut mulier ante praedictam nostram constitutionem aut hactenus habitat, et maxime filiis existentibus, nullam habere necessitatem nunc eorum substantiam <introducere> in monasterium, sed filio aut filiae transmittere aut totam aut etiam partem suae substantiae aut etiam quo voluerit modo res suas disponere: utpote primam illam legem alia nostra hac constitutione interpretante. Eos enim qui semel ante memoratam dudum nostram legem monasteria inhabitaverunt in nullo postea posita lex contristatura est aut ablatura est eorum quid quae prius eis ut liceat data sunt; neque prius nostra lege impedimentum penitus faciente, eo quod neque possibile sit hoc fieri. Et oportuisset prius disponere et ita ingredi in monasterium; si vero nulla tunc tali lege posita in monasterium ingressa est, quomodo fieri potuerit converti ordinem legis et exigere eos qui prius ingressi sunt in monasterium illa facere quae prius ignorata postea per sacram nostram constitutionem sunt innovata? Sed unumquemque competit secundum sua tempora expectare, et ea quidem quae post legem sunt ita quaerere fieri sicut lex vult, si quid autem ante legem subsecutum est, hoc non commovere neque perscrutari, sed in priori figura relinquere.
     1. Haec igitur lex pro interpretatione utili posita sit prioris nostrae illius constitutionis, ut illa in posterioribus temporibus ex quo facta est locum habeat et his qui postea convertentur viris ac mulieribus posita sit, sibique potestatem in illis custodiat, nihil horum quae ante eam fuerunt perscrutando, cum licentia sit prioribus viris ac mulieribus qui habitaverunt aut etiam hactenus habitant monasteria, et maxime filiis existentibus, suas res quo volunt disponere modo.
     <Epilogus> Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem sollemniter per programmata sua omnibus facere manifesta festinet.
     Dat. V. idus Octobres CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne viro clarissimo consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXVII ;
Coll. VI, tit. 4 ; Ep. Theod. 76 ; Ath. 1, 16 ; Iul. const. LXX.