~ NOV.
LXXV ~ <DE APPELLATIONIBUS SICILIAE.> ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Triboniano quaestori sacri palatii. |
Tua
cognoscit sublimitas utpote operi quaestorio praeposita et nostri consilii
particeps constituta, quod Siciliae provinciae secundum instar antiquitatis
praetorem praefecimus, eius ut gubernatione omnia privata peragantur
et militares expensae procurentur. Nam publicas eiusdem insulae functiones
sub iurisdictione viri excellentissimi comitis sacri patrimonii per
Italiam esse antiqua consuetudo tradidit, cuius auctoritate tam exactio
quam illatio earum procederet. 1. Sed quia lites in tanta provincia moveri necesse est, volumus ut, si quando appellatum fuerit a praetore vel a duce vel ab aliquo iudice eiusdem insulae, appellationes omnes ad tuum fastigium tuamque sedem remittantur, et ipse merita earum more consultationis discutias et ad nostram referas scientiam, quatenus tua nobis cognita dispositione ex nostra auctoritate lis dirimatur, neque ad anteriorem Romam neque ad alium iudicem huius regiae civitatis eatur, sed ipse vice sacri cognitoris audias et litem dirimas. 2. Et non solum haec tuam iurisdictionem respicere decernimus, sed etiam si quid aliud civile ordinatur quod confirmatione indigeat, id est pro defensoribus vel patribus civitatum decretum, [nam] id quoque ad tuam sedem remitti, ut per tuam sententiam nostramque auctoritatem roboretur: quia semper Sicilia quasi peculiare aliquid commodum imperatoribus accessit, et oportet res civiles, cum aliquam habuerint dubitationem, nostri quaestoris iudicio dirimi, quod accipere a tua sublimitate censemus, quam nos proveximus, quam legitimo operi praeposuimus, cuius opere atque industria omnis legum ambiguitas, omnis latitudo in praesentem concordiam et pulchram brevitatem pervenit. 3. Quae igitur per hanc divinam legem nostra decrevit aeternitas, tua sublimitas sciens praeceptionibus suis admoneat Sicilienses iudices, quatenus sciant, cui debeant causas appellatione suspensas referre, ut per tuas tuorumque successorum suggestiones omnia nobis manifestentur et videamur per semetipsos easdem causas peragere. Esse enim non indignum putavimus, <ut> Siciliam nostrum quodammodo peculium constitutum nostrorum particeps consiliorum quaestor sub iurisdictione sua suscipiat. |
<Dat.......
Dec. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii vc. anno
II.> |
|