~  NOV. LXXIV  ~
  
QUIBUS MODIS NATURALES FILII EFFICIUNTUR LEGITIMI
   
ET SUI SUPRA ILLOS MODOS QUI SUPERIORIBUS CONSTITUTIONIBUS CONTINENTUR.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo e: consule et patricio.
     <Praefatio> Recte dictum est a praecessoribus nostris et ante omnes a Iuliano sapientissimo, quia nulla lex neque senatusconsultum prolatum in republica Romanorum videtur ad omnia sufficienter ab initio promulgatum, sed multa indigere correctione, ut ad naturae varietatem et eius machinationes sufficiat. Igitur de his qui ex naturalibus ad ius suorum perveniunt multas et varias conscripsimus leges, ex his autem quae a natura rerum per singula moliuntur invenientes aliquid deesse his quae iam statuta sunt, hoc in praesenti corrigimus. Sancitum namque est, ut si quis habens mulierem puro sibi affectu compertam, deinde filios procreaverit et postea ei etiam nuptialia fecerit instrumenta et legitimos ex ea procreaverit filios, neque hi qui prius nati sunt maneant naturales, sed et illi suis connumerentur, eo quod occasio omnino eis sunt nasci [legitimis]. Sed habuit etiam ista lex correctionem. Nam quod secundi et post dotem nati mortui sunt, ideo volebant quidem nequaquam priores a non existentibus adiuvari: et hoc emendavimus et dedimus eis etiam sic, vel si mortui [sui] sunt hi qui secundi fuerunt fratres, habere iura legitima, illud quoque adicientes, quoniam et hoc dubitatum est, ut vel si aliqui filii post dotalia non nascantur, attamen praecedentes, licet ante dotalia nati sunt, inter suos ascribi, patre quippe ad hoc festinante.
     1. Sed aliud quiddam tale occurrit. Ex huiusmodi namque consuetudine nati filii erant aliqui, at ille eos volebat a nobis adiuvento modo facere suos nuptialium confectione documentorum; deliberante autem haec patre mortua est mulier et constitutionis eum deseruit modus: non enim erat ad quam oporteret nuptiale confici documentum, et naturales manebant filii invito patre. Et quiddam etiam secundum tale exortum est apud viros neque nobis incognitos. Procreavit etenim quidem filios non legitime, et filios quidem ultraquam diligebat et legitimos sibi fieri secundum legem volebat, ea autem quae sunt mulieris non erant omnino sine peccato, neque dignam eam aestimavit legitimo quodam nomine, quae etiam semet ipsam iniuriaverat (sufficit enim hoc tantum dicere). Quapropter secundus iste modus est qui filios gravat, in priori quidem per mortem matris, in secundo vero per id quod illa peccavit.
     2. Novimus autem etiam quoddam tertium motum. Pater namque volebat legitimos facere filios et ad ea quae de dotibus sancita sunt a nobis respiciebat, filii vero sentientes quoniam quaedam inopinate venissent ad matrem eorum (licet uxorem non legitimam existentem) a quodam cognato divitiae, maligne simul et dolose agentes matrem occultaverunt, ne eos facere legitimos esset patri possibile et moriente forte matre maternarum rerum frueretur usufructu, hoc quod patribus dat bene faciens lex. Talibus itaque resistere artibus legis est proprium subtilis, quam in praesenti sancimus.
CAPUT I.
     Si quis ergo non habens filios legitimos, naturales autem tantummodo, ipsos quidem suos facere voluerit, mulierem vero aut non habet penitus, aut <quae> non sine delicto sit aut quae non appareat habeat aut secundum quandam legem ad matrimonium praepeditam, damus ei fiduciam nova quadam et nunc adinventa a nobis via ad legitimorum ius perducere naturales, procul dubio suis in talibus casibus non existentibus. Sicut enim est quidam a praecedentibus nobis adinventus modus qui libertos ad ingenuitatem deducit, praemundans quidem eos alio quodam actu et dans eis aureorum ius anulorum, postea vero ad ipsam deducens naturam, quae servum et liberum ab initio non discrevit, sed liberum hominis fecit prolem: sic et nos hunc modum adiuvenimus causae. Et licebit id patri, ut in his qui dudum a nobis dicti sunt modis, vel etiam si quis alter occurrerit talis (multae namque sicut praediximus naturae sunt novitates), liceat igitur sicut diximus patri, si legitimam non habeat sobolem, filios restituere naturae et antiquae ingenuitati, si ex libera ei fiant, et suos de cetero et sub potestate habere. Neque enim a principio, quando sola natura sanciebat hominibus, antequam scriptae provenirent leges, fuit quandam differentia naturalis atque legitimi, sed antiquis parentibus antiqui filii mox ut procedebant fiebant legitimi, et sicut in liberis natura quidem liberos fecit omnes, bella vero servitutem adinvenerunt, sic etiam hinc natura quidem legitimas produxit soboles, at vero ad concupiscentiam diversio naturales eis inmiscuit. Tamquam ergo similibus passionibus factis oportet etiam medelam ex aequalitatibus inveniri, illam quidem a praecessoribus nostris, hinc vero a nobis.
CAPUT II.
     Sit igitur licentia patri matrem in priori statu relinquenti, si ex veritate aliquid circa torum apparuerit deliquisse (aliter namque fieri hoc in talibus casibus non permittimus), et si per quandam circumventionem aut non est aut latitet aut aliquid etiam aliud fiat circa eam aut quod prohibeat venire ad viam ducentem ad dotalia, etiam sic providere filiis et offerre imperatori precem hoc ipsum dicentem, quia vult naturales suos filios restituere naturae et antiquae ingenuitati et legitimorum iuri, ut sub potestate eius consistant nihil a legitimis filiis differentes. Et hoc facto exinde filios frui tali solacio, et neque fraudare posse patrem et celantes matrem ius legitimorum abicere. Uno enim hoc modo omnibus huiusmodi naturae excessibus et adinventionibus in his qui legitimos non habent filios medemur, ita brevi solacio tantum naturae impetum corrigentes.
     1. Si vero solummodo naturalium filiorum pater hoc quidem propter quasdam fortuitas circumstantias non agat, moriens vero sub quodam praedictorum casuum scripserit in testamento velle sibi eos legitimos esse filios successores, et huius rei damus licentiam; supplicantibus tamen etiam sic filiis post mortem patris et hoc docentibus et ostendentibus patris testamentum, et heredibus existentibus in quantum pater eos scripserit, et ab imperio hoc percipientibus, ut in uno eodemque hoc quod agitur sit donum patris et principis, idem est dicere naturae simul et legis. Et haec dicimus nullum anteriorem legitimum perimentes modum, sed etiam hunc addentes in quibus illos accipere non licet. Omnino enim suis existentibus, deinde naturalibus procreates aut primitus natis, nequaquam legitimorum ius eis adiciatur, nisi forsan per constitutiones nostras, quae dotalium instrumentorum introduxerunt modum.
CAPUT III.
     Et nos non latuit quia etiam adoptionis modus erat antiquitus ab aliquibus ante nos imperatoribus super naturales ad legitimos transferendos non improbabilis aestimatus. Sed aeque piae memoriae noster pater et constitutio ab illo prolata talia reprehendit. Manere ergo et illam in suis terminis volumus, quoniam castitatem diligenter consideravit, et incompetens est quae bene exclusa sunt rursus ad rempublicam revocare.
CAPUT IV.
     Illud quoque melius arbitramur constituere competenter, quod ex plurimo causarum experimento cognovimus; multae quidem et continuae lites nuntiatae nostrae maiestati ad opus nos deduxerunt legis. Quia enim et antiquis promulgatum est legibus et a nobis ipsis sunt haec eadem constituta, ut nuptiae et extra dotalia documenta ex solo affecta valeant et ratae sint, sed falsatis contractibus nostra ex hoc est completa respublica (nam introeunt testes sine periculo mentientes, quia vir vocabat dominam cohaerentem et istum illa similiter nominabat, et sic eis finguntur matrimonia non pro veritate confecta), hoc aestimavimus oportere secundum naturales definire leges. Novimus etenim et castitatis sumus amatores et haec nostris sancimus subiectis: sed nihil est furore amoris vehementius, quem retinere philosophiae est perfectae, monentis et insilientem atque inhaerentem concupiscentiam refrenantis; ut hi qui hoc tali detinentur <quo> se abstinebunt sermone ad eas quas amant, quem eis non per blandimenta conferunt? denique in tantum etiam ante nos legislatores tales scierunt animorum affectus, ut etiam donationes constante matrimonio prohiberent, ut non concupiscentiae magnitudine victi laterent paulatim coniuges semet ipsos sua privare substantia. Haec ergo casta lege sancire bene se habere credidimus.
     1. In maioribus itaque dignitatibus et quaecumque usque ad nostros est senatores et magnificentissimos illustres neque fieri haec omnino patimur, sed sit omnino et dos et antenuptialis donatio et alia omnia quae honestiora decet nomina. Quantum vero in militiis honestioribus et negotiis et omnino professionibus dignioribus est, si voluerint legitime uxori copulari et non facere nuptialia documenta, non sic quomodocumque et sine cautela effuse et sine probatione hoc agatur, sed veniat ad quandam orationis domum et fateatur sanctissimae illius ecclesiae defensori, ille autem adhibens tres aut quattuor exinde reverentissimorum clericorum attestationem conficiat declarantem, quia sub illa indictione illo mense illa die mensis illo nostri imperii anno consule illo venerunt apud eum in illam orationis domum ille et illa et coniuncti sunt alterutri. Et huiusmodi protestationem si quidem accipere volunt aut ambo convenientes aut alteruter eorum, et hoc agant et subscribant ei et sanctissimae ecclesiae defensor et reliqui tres aut quantoscumque voluerint, non tamen minus trium, litteris hoc significantibus.
     2. Sin vero etiam hoc illi non egerint, ille tamen talem reponat chartam venerabilia illius ecclesiae defensor in eiusdem sanctissimae ecclesiae archivis (hoc est ubi venerabilia vasa servantur) praedictas subscriptiones habentem, ut reconditum sit hominibus ex hoc munimen, et non aliter videatur nuptiali affectu eosdem convenisse nisi tale aliquid agatur et omnino ex litteris causa testimonium habeat. His ita gestis et nuptias et ex eis sobolem esse legitimam. Haec autem dicimus, ubi non dotis aut antenuptialis donationis fit documentum. Fidem enim in solis testibus suspectam habentes ad praesentem venimus dispositionem.
     3. Quisquis autem in abiecta degit vita, parvae quidem substantiae dominus consistens in novissima vero vitae parte iacens, habeat etiam in his licentiam. Sed neque agricolas aut milites armatos, quos lex caligatos appellat, hoc est viliores et obscuriores, non perscrutamur, quibus civilium causarum ignoratio est et solius circa terram operationis et circa bella concupiscentia causa est studiosa et iuste laudabilis: sic ut in vilibus personis <et> in militibus armatis obscuris et agricolis licentia sit eis et non scripto convenire et matrimonia celebrare inter utrosque; sintque filii legitimi, qui patrum aut mediocritatem aut militares vel rusticas occupationes et ignorantias adiuvent.
CAPUT V.
     Quoniam autem interpellationibus quae nobis fiunt semper omnium assidue mulieres audimus ingemiscentes et dicentes, quia quidam earum concupiscentia detenti ducant in domibus suis, sacra tangentes eloquia aut in orationis domibus iurantes habituros se eas legitimas uxores, taliter eas habentes tempore multo et forte suscipientes filios, deinde dum se satiaverint earum desiderio, aut extra filios aut cum filiis proicientes de suis domibus, iudicavimus etiam hoc oportere sanare: ut si mulier ostendere potuerit modis legitimis, quia secundum hanc figuram vir eam accepit domi ut uxorem legitimam haberet et filiorum legitimorum matrem, nequaquam penitus licentiam ei esse hanc de domo praeter ordinem legis expellere, sed habere eam legitimam et filios suos ei esse. Et illam quidem, siquidem indotata sit, nostrae constitutionis uti bonis, quartam substantiae viri percipiens, sive expellatur sive prius moriatur vir, non perscrutantibus nobis sive repudio utens dimittat eam sive etiam sine hoc: neque enim verisimile est eum mittere repudium qui et ipsas nuptias denegat. Sed si eam inrationabiliter expellat de domo, hoc ipsum sit adversus virum iusta causatio, et mulier hoc facto repudium ei mittat et exigat quartam, si uxor ostensa fuerit extitisse, licet extra dotem convenerit iuriiurando credens. Quid enim agat aliud quae ad dotem non est idonea, quam ut semet ipsam sub omni dote contradat?
     1. Sit autem et soboles legitima etiam invito patre. Qui enim ad hoc nuptias fecit et filios procreavit, ut mulier legitimorum ei filiorum fieret mater, non potest ex tali natos germine rursus ut naturales abicere, neque quasdam postea forte nuptias post mortem uxoris aut repudium contrahens eos qui ex illis nascuntur nuptiis velle [habere] solos esse legitimos, nisi eis etiam illi priores fuerint copulati, quorum similiter pater est, teste existente nuptiarum priorum quidem deo, secundarum autem lege. Eadem nobis lex pro cautela sit nuptias contrahentium, et si filii quidem ex talibus processerint nuptiis, erunt sui et his legibus quae sunt de suis positae fruentur;
CAPUT VI.
     si quid autem praeter haec fiat, non tamen ex conscripta procedant copulatione, erunt naturales et quae a nobis largita sunt naturalibus sive ex testamento sive ab intestato potientur. Eos enim qui semel ex odibilibus nobis et propterea prohibitis nuptiis procedunt, neque naturales vocandi neque participanda eis ulla clementia est, sed sit supplicium etiam hoc patrum ut agnoscant, quia neque quicquam peccatricis concupiscentiae eorum habebunt filii.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et ad hominum medelam et naturae plenitudinem per hanc legem statuta sunt, tua celsitudo manifesta faciat universis programmatibus positis, per quae omnibus lex erit aperta, cognoscentibus secundum quem circa talia conversentur modum, et nostram considerantibus providentiam, quia omni occupationi alteri eorum utilitatem praeponimus.
     Dat. prid. non. <Iun.> Constantinopoli imp. dn.Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Coll. VI, tit. 1 ; Ep. Theod. 74 ; Ath. 11, 3 ; Iul. const. LXVII.