~  NOV. LXXIII  ~
DE INSTRUMENTORUM CAUTELA ET FIDE, ET PRIMUM DE DEPOSITO ET MUTUO ET ALIIS DOCUMENTIS PRIVATE QUIDEM SCRIPTIS HABENTIBUS AUTEM TESTES, ET DE NON HABENTIBUS TESTES, ET DE INSTRUMENTIS PUBLICE CONFECTIS, ET DE COLLATIONIBUS MANUS PROPRIAE SCRIPTURAE, ET DE EXPOSITIS INSTRUMENTIS AB ILLITTERATIS AUT PAUCAS LITTERAS SCIENTIBUS, ET DE EX NON SCRIPTO CONTRACTIBUS, ET DE CONTRACTIBUS USQUE AD UNAM AURI LIBRAM, ET DE CONTRACTIBUS QUI IN AURIS FIUNT, ET UT IN DOCUMENTIS ET CONTRACTIBUS FUTURIS LOCUM HABEAT LEX.
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo exconsuli et patricio.
     <Praefatio> Novimus nostras leges quae volunt ex collatione litterarum fidem dari documentis, et quia quidam imperatorum, superexistente iam malitia eorum qui adulterant documenta, haec talia prohibuerunt illud studium falsatoribus esse credentes, ut ad imitationem litterarum semet ipsos maxime exercerent, eo quod nihil aliud est falsitas nisi imitatio veritatis. Quoniam igitur in his temporibus innumeras invenimus falsitates in iudiciis multis quorum fuimus auditores, et quiddam inopinabile ex Armenia nobis exortum est. Oblato namque commutationis documento et litteris dissimilibus iudicatis, quoniam postea inventi sunt hi qui documento testati sunt subscriptionem subdentes et eam recognoscentes, fidem suscepit documentum: et quiddam hinc inopinabile occurrit, eo quod litterae quidem sine fide visae sunt licet examinatae, responsa vero testium cum veritate concordaverunt, et haec per fidem testium quae videtur quodammodo esse cauta. Videmus tamen naturam eius crebro egentem rei examinatione, quando litterarum dissimilitudinem saepe quidem tempus facit (non enim ita quis scribit iuvenis et robustus ac senex et forte tremens), saepe autem et langor hoc facit. Et quid haec dicimus, quando calami et atramenti mutatio similitudinis per omnia aufert puritatem? et nec invenimus de reliquo dicere, quanta natura generans innovat et legislatoribus nobis praebet causas.
     1. Quia igitur imperium propterea deus de caelo constituit, ut difficilibus imponat quae apud eum sunt bona et leges aptet secundum naturae varietatem, propterea aestimavimus oportere et hanc scribere sanctionem et dare in commune subiectis quos nobis deus et prius tradidit et paulatim semper adiciet. Etenim quiddam de deposito in scripto anbitatum et ad contentionem deductum invenimus, et oportet etiam horum omnino prospicere. Itaque ilico nobis est a deposito incohandum.
CAPUT I.
     Si quis igitur vult caute deponere, non soli credat accipientis scripturae (hoc quod in iudicio quaesitum est; quia enim non professus est is qui scripsisse dicebatur suam esse scripturam, magnum habuit res tumultum, et scribere alia coactus est, quae visa sunt veluti similia quidem, non tamen per omnia similia, et quantum ad illam scripturam sine termino causa permansit), sed is qui depositum dat advocet etiam testes ut possibile est honestos et fide dignos et non minus tres, ut non in sola scriptura et eius examinatione pendeamus, sed sit iudicantibus etiam testium solacium. Etenim tales testificationes suscipimus, quo praesentes testes dicant, quia his praesentibus subscripsit qui documentum fecit et hunc noverunt: nam si invenerimus et tales quosdam testes non minus quam tres dignos fide existentes, neque talem interdicimus fidem. Neque enim ut abbreviemus probationes ponimus legem, sed ut esse eas et caute esse faciamus.
CAPUT II.
     Sed et si quis aut mutui instrumentum aut alterius cuiuspiam faciat et noluerit hoc in publico conficere (quod et in deposito definivimus), non ex ipso videatur credibile quod scribitur super mutuo documentum, nisi etiam testium habeat praesentiam fide dignorum non minus trium, ut sive veniant et propriis subscriptionibus attestentur sive alii quidam testificentur, quia praesentibus eis confectum est documentum, fidem causa ex utroque percipiat, etiam litterarum examinatione penitus non repulsa, sed sola non sufficiente, augmento autem testium confirmanda.
CAPUT III.
     Si vero tale aliquid contigerit quale in Armenia factum est, et aliud quidem faciebat collatio litterarum aliud vero testimonia, tunc nos quidem aestimavimus ea quae a viva dicuntur voce et eam iureiurando, haec digniora fide quam scripturam ipsam secundum se subsistere: verumtamen sit hoc iudicantis prudentiae simul atque religionis, ut veracibus potius pro talibus credat. Et nos quidem secundum hunc modum aestimamus oportere probari fidelia documenta.
CAPUT IV.
     Si tamen quisquam aut deponens aut mutuans aut aliter contrahens contentus sit scriptura sola eius cum quo contrahit, in ipso erit ut sciat, quia in illius fide totum ipse suspendit. Et quidem quantum ex scriptura non sufficiens videbitur fides nisi secundum nostram legem adiciatur documento credulitas, aut si praesentia testium, coram quibus contractus factus est, aut forsan novissimum eum rei refugium iuverit, dicimus autem quod ex iureiurando est: nam non infirmamus quod factum est. Nam falsitates et imitationes metuentes et nudis eis existentibus non credentes huiusmodi subtilitatem causae addimus, non ut credentes privemus fide sua circa amicos, sed ut quantum possibile est perfidiam et negationem multis reconvincamus modis.
CAPUT V.
     Sed et instrumenta publice confecta licet tabellionum habeant supplementum, adiciatur et eis antequam compleantur, sicut dictum est, testium ex scripto praesentia.
CAPUT VI.
     Oportet autem iudicantes et si qua signa invenerint adscripta chartis, etiam haec requirere et legere niti (plurima namque novimus et ex illis apparuisse), et non facile fidem litterarum ex aliarum collatione recipere propter dudum dictas a nobis causas.
CAPUT VII.
     Si vero moriantur omnes testes aut forsan absint aut aliter non facile sit fidem ex testium subscriptionibus invenire, neque tabellio superest qui complevit (si quidem publice sit confectum) quatenus testimonium perhibeat pro se, aut non est in civitate, sed necesse est omnino collationem litterarum suppletionis aut eorum qui subscripserunt assumere, tunc competens est properare quidem ad comparationes (neque enim eas modis omnibus interdicimus), per omnem artem subtilitatem procedere, et omnino, si putaverit eis oportere credi, etiam iusiurandum inicere proferenti, quia nihil maligni conscius in eo quod a se profertur nec quandam artem circa collationem fieri praeparans sic utitur eo, quatenus neque perimatur quicquam omnino et per omnia munitio in rebus fiat.
     1. In his vero quae conficiuntur publice documentis, si tabellio venerit et testimonium perhibuerit cum iureiurando, si quidem non per se scripsit sed per alium ministrantium sibi, <adveniat> et ille, si vivit, si quidem possibile omnino est eum venire et nulla causa prohibet eius adventum, aegritudo forte valida aut quaelibet aliarum necessitatum quae hominibus accidunt. Quodsi etiam adnumeratorem habuerit instrumentum, et ipse adveniat, ut tres sint testificantes et non unus. Si vero neque adnumerator assumptus est et instrumentum ipse tabellio totum per se conscripsit atque supplevit, aut si etiam qui hoc conscripsit non adest aut aliter ipse venire non valet, tamen cum iureiurando propriae completioni attestetur, ut comparationi non fiat locus, sint etiam sic credibilia documenta. Testimonium enim et ex voce complentis factum et iusiurandum habens adiectum praebuit quoddam causae momentum.
     2. Quodsi tabellio defunctus est et testimonium perhibeatur suppletioni ex alia collatione, si quidem etiam sic habeat eum qui conscripsit instrumentum viventem et adnumeratorem, adveniant et illi, si quidem praesentes sunt, et habeat ex collatione adimpletionum et ex testibus causa fidem. Sin vero nullus horum sit, tunc fiat quidem completionum collatio, non autem sola haec ad hoc sufficiant, sed et aliorum subscribentium forte aut contrahentium scripturae examinentur, ut ex plurimis comparationibus tam completionis quam subscribentium aut etiam contrahentium una quaedam colligatur undique et efficiatur fides.
     3. Sin vero nihil aliud adinveniatur praeter collationem instrumentorum, quod hactenus valuit fiat, ut qui profert ad collationes documentum, iuret sollemniter; ut autem aliquod omnino causa sumat augmentum ad maiorem negotii fidem, et ipse qui haec petit fieri iuret, quia non aliam idoneam habens fidem ad collationes instrumentorum venit nec quicquam circa eam egit aut machinatus est quod forte possit veritatem abscondere. De quibus licebit sese liberare contrahentes, si consenserint utrique ad hoc venire, ut insinuent instrumenta et profiteantur ea sub gestis monumentorum ipsi contrahentes, quatenus priventur nequitia et corruptione et falsitatibus et quaecumque alia mala corrigentes praesentem promulgamus legem. His quae dudum a nobis in collationibus litterarum factarum per scripturam propriae manus sancita sunt in sua virtute manentibus; procul dubio et in his qui litteras nesciunt quae olim valent in iudiciis suam manentibus firmitatem, quoniam quidem ex iudiciali forma acceperunt examinationem haec talia competentem.
CAPUT VIII.
     Oportet vero in his qui litteras nesciunt et testes et omnino tabularios adhiberi, in quibus locis sunt tabularii, maxime autem testes non ignotos contrahentibus, ut quidam scribant pro illitterato aut paucas litteras scienti, alii vero attestentur quia etiam praesentibus eis haec gesta sunt et scierunt eum, et ita talium instrumentorum suscipiatur fides: manifestum existens quia non minus quinque testes in his talibus adhibendi sunt, inter quos erit et qui scribit pro contrahente aut totem aut [post] ea quae post paucas litteras illius posita sunt, quatenus nihil omittatur de summa subtilitate.
     1. Et haec dicimus super instrumentis ex scripto confectis. Nam si quis facere quemlibet contractum ex non scripto voluerit, hoc manifestum est quia aut per testes aut per iusiurandum fidem percipiet, actore equidem testes deducente, pulsato autem iurante aut referente, sicuti iudex negotium disposuerit, ut nihil sit neque horum inemendatum.
     2. Illud quoque adicere legi bonum est, ut si usque ad unam auri libram fuerit contractus, huiusmodi observationem in hoc minime custodiri, sed secundum hoc quod tunc actum est causam fieri, ut non de rebus exiguis maximas homines attritiones sustineant.
CAPUT IX.
     Haec autem omnia tenere in civitatibus volumus; nam in agris, ubi multa simplicitas est et neque scribentiam aut testium multorum copia est, quae hactenus apud eos valuerunt et nunc sint firma. Hoc enim et in ipsis testamentis, quibus maxime studemus, iam a nobis sancitum est. Valeat itaque lex in omnibus quae post haec facienda sunt instrumentis et contractibus: quod enim iam transiit cur quispiam sanciat?
     <Epilogus> Hanc autem legem peperit contentionum multitudo factarum quidem in litibus apud nos autem introductarum, quatenus cotidie inter se contendere homines compescamus praeauferentes eis altercationes per legislationis subtilitatem. Quapropter convenit tuam eminentiam haec cognoscentem manifesta omnibus facere subiectis et qui hic sunt et qui in gentibus. Etenim <ad> alios gloriosissimos praefectos et qui in Hesperia sunt et in Libya et qui in septentrionalibus (dicimus autem in Illyrico) scripsimus, ut omnis nobis respublica plena fiat hac lege subiectorum medente concussionibus.
     Dat. prid. non. Iun. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXVI ; Coll. VI, tit. 3 ; Ep. Theod. 73 ; Ath. 14, 3 ; Iul. const. LXVI.