~ NOV. LXXII ~ |
UT
HI QUI OBLIGATAS SE HABERE PERHIBENT RES MINORUM AUT OBLIGATI SUNT EIS
AD EORUM GUBERNATIONEM PENITUS NON ACCEDANT, ET UT CURATORES NULLO MODO
SUSCIPIANT CESSIONES ADVERSUS EOS QUORUM CURATIONEM AGUNT AUT EGERUNT.
HAEC AUTEM GENERALITER VALEBUNT IN OMNI CURATIONE IN QUIBUS PERSONIS
LEGES CURATORES PRAEBENT. ET DE GUBERNATIONE PECUNIARUM COMPETENTIUM
EIS QUORUM NEGOTIA ADMINISTRANTUR, ET QUANDO EAS RECONDI AUT MUTUARI
OPORTET, AUT EX EIS REDITUS COMPARARI. |
( AD 538 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Id. Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Omnia
quidem legislatori reipublicae in magna cura sunt, quemadmodum optime
se habeant et [peccandi] nihil delinquatur, praecipue autem instrumenta
minorum et quae circa eos est curatio res est studiosa eis qui proferendi
leges a deo licentiam perceperunt, dicimus autem de eo qui imperat.
Multas itaque causas audivimus, ubi administrantibus curatoribus cessiones
factae sunt adversus minores, sive impuberes sive puberes quidem in
secunda tamen aetate constitutos, et mox efficiuntur eorum domini facultatum,
aut non existentia forsan debita subeuntes aut parvo pretio cessiones
accipientes eorum quae sunt undique fragiles, aut etiam celantes desuscepta
existentia in minorum rebus et ita cessiones accipientes, et secundum
multas et plures occasiones (quid enim homo ad malitiam semel declivis
non adinveniat?) minorum res proprias faciunt. |
CAPUT I. |
Haec
omnia lege corrigere volumus et praecipue illud, ut si quis obligatum
habuerit minorem aut eius res, hunc non omnino ad curationem eius, vel
si a legibus vocetur, accedere. Quid enim non agat pro se dominos eiusdem
existens et adversarii rerum detentator effectus? Propter haec enim
et illud sancimus, ut si apertissime manifestus est quia is qui fit
administrator ipse est iuri minoris obnoxius, neque ipse curator erit,
necubi aut cautionem furetur aut alias probationes quae erant minori
corrumpat et curatio fiat ei rerum interitus propriarum. Hoc itaque
lege cautissima colligetur, ut nullus eorum qui oblivatas habere perhibent
res defuncti ipsumque minorem et eius res, aut etiam qui aperte obligatus
existit, ad curationem eius accedat neque habeat licentiam tale aliquid
agere. |
CAPUT II. |
Sed
et si quis iam curam gerens obligatum sibi effectum habeat minorem,
in se forsan hereditate perlata cuiuspiam qui minorem habuit obligatum
aut alia huiusmodi occasione, non iam solum eum esse fidelem ad impuberum
aut adolescentium curam, sed coniungi tutorem alterum aut curatorem
(hoc quod in plurimis legum casibus invenimus), ut custodiat ille ne
fiat adversus adolescentem aut eius substantiam ab eo qui habet eum
obligatum in medio ulla malignitas. Sed hoc ipsum observet, et iusiurandum
iurans in ordinatione quia hoc custodiet, etiam eam quae ex proditione
ad curatorem poena est reformidans. |
CAPUT III. |
Ut
autem non demus recusationem omnibus hominibus tutelae vel curae, si
dicant quia obligatas habent res adolescentium aut aperte obligati sunt,
sancimus, si quis dixerit obligatum se habere minorem aut eius res aut
minoris parentes, mox ostendere hoc ipsum recusationis tempore apud
eum qui dedit curatorem et absolvi, aut si incertum est hoc, praebeat
ad sancta eloquia iusiurandum, quia ex veritate obligatum eum se habere
credens recusat, et si hoc factum fuerit, tutelam non contingere neque
curam, sed eum ab ea re procul expelli, ne ex hoc ipso hostem et non
curatorem adolescentulo praebeamus. |
CAPUT IV. |
Sin
vero tacuerit in initio hoc et factus fuerit curator, sciat omni actione
adversus minorem, si vera fuit, se casurum, propter ex studio adversus
hanc legem nostram figmentum. Sed si quis aperte obligatus existens
tacuerit, sciat etiam isto quis sustinebit poenam, quo non possit redhibitionibus
aut aliis solutionibus debiti se miscere tempore curationis forsan arte
compositis. |
CAPUT V. |
Quod
si quis, sicuti dictum est, factus curator deinde minoris res fuerit
perscrutatus et cessiones in semet ipso aut per donationem aut venditionem
aut alio quolibet egerit modo, sciat omnino infirmum esse quod ab eo
fuerit factum, et neque per se neque per interpositam personam tale
aliquid agi, sed undique invalida haec talia fieri, tamquam si neque
ab initio facta fuerint. Manifestum namque est quia, si in talem cogitationem
inciderit, omnia aget et disponet ad interitam quidem suae animae et
ad rerum quae eius quasi videntar utilitatem. 1. Et non solum donec fuerit curator, prohibemus cum ab huiusmodi cessione, sed neque postea gerere concedimus, ne forsan hoc considerans abscondat rem et praeordinans illud male postmodum, dum a cura cessaverit et latere fecerit quod maligne egit, forte tunc iam non curator existens cessionem accipiat et rem maligne disponat. Etiam tunc enim infirmum esse volumus quod agitur, et non posse ullam actionem valere cessam adversus cum cuius prius curam administraverat, sed pro non facto id esse, et lucrum fieri adolescenti, licet cessio pro veris causis facta sit: non ut remeet rursus ad cum qui cessit, tamquam si nihil quasi in medium contra legem visum fuerit actum, sed cadat ab eis quae exinde sunt quaesita propter transgressionem nostrae legis, et haec minorem lucrari. Nam si non hanc inposuerimus poenam, facilia erunt ea quae sunt malignitatis, et eum qui cessit faciet iterum movere, et per medium ea quae sunt cessionis recipiet legem per suam malignitatem circumveniens. Et haec dicimus in omni curatore in quibus omnino curas aliquorum introducunt leges, prodigorum forte aut furiosorum aut amentium aut si quid aliud lex tam dixit aut si quid inopinabile natura adinvenerit. |
CAPUT VI. |
Quoniam
autem videmus curatores quicumque dei memoriam habent ad curam difficulter
accedere (nam plurimis volentibus ea quae minorum sunt impie in se vertere
amabilis est res et appetibilis), videmus autem praecipue difficilem
esse curatorum causam propter feneratorum necessitatem, sancimus nullam
necessitatem ex legibus esse curatoribus minorum pecunias fenerare,
sed caute reponere atque servare, quoniam melius est in antiquis eis
tutamen manere quam usurarum appetitione etiam antiqua pecunia cadere,
et periclitari quidem curatorem si non mutuaverit, rursus autem si mutuaverit
periculum sustinere, facto forsan in debitis detrimento. Sin vero ipse
sponte mutuare voluerit sub obligatione forte pignorum aut sub aliis
quae putautur indubitatae cautelis, tunc habeat quidem duorum mensium
per singulos annos indutias (hoc quod leges laxamentum vocant), sciat
autem mutui periculum ad se omnino venturum. |
CAPUT VII. |
Sin
vero habet reditus sufficientes is cuius cura administratur, eos expendat;
sin vero plus sunt quam sufficiat, quod plus est reponat. Quodsi mobilis
forte eius cuius cura administratur substantia est, tunc illud solum
mutuare curator cogatur quantum ad dispensationem sufficiet adolescenti
eiusque rebus, quod vero plus est caute recondatur. Licebit autem ei
cum omni subtilitate perscrutari, si aliquos forsan invenire caute potuerit
reditus, et comparare minori ex abundantibus pecuniis, modicis functionibus
publicis obligates, venditorem vero habentes idoneum et opulentus reditus
existentes. Damus enim ei licentiam et hoc agere, scienti quia, si quid
horum neglexerit, huius emptionis ipsum respiciet periculum. |
CAPUT VIII. |
Si
vero tantum solummodo sit minoris aurum, cuius usurae vix cum et qui
eius sunt pascere et aliquam aliam ei praebere vitae dispensationem
sufficiant, tunc necessitatis ratio nos etiam ad hoc vocat, ut curatores
respicientes ad deum ita faciant gubernationem tamquam in suis rebus.
Etenim volumus, dum celebrator decretum quod tradit curam ei qui ad
eam accedit, etiam iusiurandum cum adicere sacrosancta evangelia tangentem,
quia per omnem pergens viam utilitatem adolescentis agit. Quod tamen
non excipiet cum a ratiociniis neque a legis ordine, sed cautiorem faciet
ad rerum gubernationem, timentem semper circa eas propter iurisiurandi
memoriam factam. Haec a nobis lex pro cautela sit posita horum qui curatoribus
indigent; et si quid et aliud adinvenerimus, neque hoc lege complecti
pigebimur, ut per omnia patres eorum qui sibi auxiliari nequeunt existamus. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae visa sunt nobis edictis per provincias quibus
praeest utens omnibus faciat manifesta, ut nullum lateant quae a nobis
pie et pro subiectorum providentia sunt sancita. Dat. kal. Iun. Constantinopoli imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. cons. |
|